Orta autem fame super terram abiit Isaac ad regem Palestinorum Abimelech in Gerara cui apparens dominus ait ne descendas in Aegyptum sed quiesce in terra quam dixero tibi et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi
Dixit dominus ad Noe finis universae carnis venit ad me repleta est terra iniquitate eorum et ego disperdam eos de terra paenitet enim me fecisse eos sed fac tibi arcam de lignis levigatis ut ingrediaris tu et uxor tua tecum te enim vidi justum coram me in generatione ista
Alleluia locutus est dominus ad Josue dicens hodie incipiam te exaltare coram omni Israel et sacerdotes portantes archam foederis dei universae terrae quia sicut fui cum Moisen ita ero tecum confortare et noli timere dominus enim deus tuus ego sum alleluia alleluia
Casta Mariae gestant viscera qui palmo concludit omnia | Gremiis fert haec sacrosanta quem mundis non capit figura| O semper benedicta quae tale pignus hodie edisti alma | Ave gratia plena dominus tecum benedicta quae tu es virgo enixa | Cui innumera ac praemaxima caelestis boat splendens caterva | In altis gloria deo sit magna pax hominibus atque in terra
Psalmus David Dixit dominus domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum | Virgam virtutis tuae emittet dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum | Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te | Juravit dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech | Dominus a dextris tuis confregit in die irae suae reges | Judicabit in nationibus implebit ruinas conquassabit capita in terra multorum | De torrente in via bibet propterea exaltabit caput