Exsultet orbis gaudiis caelum resultet laudibus apostolorum gloriam tellus et astra concinunt | Vos saeculorum judices et vera mundi lumina votis precamur cordium audite voces supplicum | Qui templa caeli clauditis serasque verbo solvitis nos a reatu noxios solvi jubete quaesumus | Praecepta quorum protinus languor salusque sentiunt sanate mentes languidas augete nos virtutibus | Ut cum redibit arbiter in fine Christus saeculi nos sempiterni gaudii concedat esse compotes | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeculum per omne gloria