| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Ecce renascentis testatur gratia mundi omnia cum domino dona redisse suo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent |Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva fretum | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata preces | Mobilitas anni mensium lux alma dierum horarum splendor stridula puncta favent | Christe salus rerum bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Qui genus humanum cernens mersisse profundo ut hominem eriperes es quoque factus homo | Funeris exsequias pateris vitae auctor et orbis intras mortis iter dando salutis opem | Pollicitam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux rediit surge sepulte meus | Solve catenatas inferni carceris umbras et revoca sursum quidquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Eripis innumerum populum de carcere mortis et sequitur liber quo suus auctor abit | Hinc tumulum repetens post tartara carne resumpta belliger ad caelos ampla tropaea refers | a00177 | H |
| Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Ecce renascentis testatur gloria mundi omnia cum domino dona redisse suo | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita ducit qui vagus oceani exit et intrat aquas | Armatur radiis elementa liquentia lustrans adhuc nocte brevi tendit in orbe diem | Splendida sincerum producunt aethera caelum laeticiamque suam sidera clara probant | Lux gaudens vario fundit munusculam foetu cum bene vernales reddit et annus opes | Mollia purpureum pingunt violaria campum Prata virent herbis et micat herba comis | Paulatim subeunt stillantia lumina florum floribus arridens gramina tincta suis | Tempora sub hiemis foliorum crine revulso jam reparat viridans frondea tecta nemus | Mirra salix abies corilus silex ulmus acernus Pandit quoque suis arbor amena comis | Ad cantus revocatur avis quae carmina clauso pigrior hiberno frigore muta fuit | Hinc Philomena suis adtemporat organa cannis fitque repercusso dulcior aura melo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva festum | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata prece | Nobilitas anni mensium decus arma dierum horarum splendor scrupula puncta favent | Christe salus mundi bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Aequalis consors socius cum patre tocius qua sumpsit mundus principe principium | Qui genus humanum cernens mersisse profundum ut hominem eriperes es quoque factus homo | Haec voluisti etenim tantum te corpore nasci sed caro que nasci pertulit atque mori | Funeris exequias pateris vitae auctor et orbis intrans mortis iter dando salutis opem | Tristia cesserunt inferni vincula legis expavitque chaos luminis ore primi | Repereunt tenebre Christi fulgore fugare et terre noctis pallea crassam cadunt | Solliciam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux reddiit surge sepulte meus | Non decet ut humili tumulo tua membra regantur neu precium mundi vilia laxa premant | Indignum est cujus claudantur cuncta pugillo ut regat inclusum rupe necante lapis | Lintea tolle precor sudaria linque sepulchro tu satis es nobis et sine te nichil est | Solve cathenatos inferni et carceris umbras et revoca sursum quidquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Eripis innumerum populum ad carcere mortis et de fauce lupis subtrahis agnus oves | Evomit ad sortem trepidam feda belva plebem et sequitur liber quo suus auctor abit | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | a00177.5 | H |
| Lectio Ysaiae prophetae Ventura divina protulit noecia in voce prphetae | SURGE illuminare Jerusalem | In qua nobis lux oritur gratissima | QUIA venit lumen tuum | Quod nunquam deficiet | ET gloria Domini super te orta est | Assumens quod non erat manens quod erat | QUIA ecce tenebrae operient terram | Pestis antique | ET caligo populos | Sedentes in tenebris et in umbra mortis | SUPER te autem orietur Dominus | INvisibilis interminus | ET gloria ejus in te videbitur | Olim et ex antiquis promissa | ET ambulabunt gentes in lumine tuo | Claro splendore | ET reges in splendore ortus tui | Adorabunt te | LEVA in circuitu oculos tuos| Dum non vales intueri lucem candidam | ET vide | Quem angeli in arce poli voce consona canunt | OMNES isti congregati sunt | In occursum Domini | VENERUNT tibi | Ab oriente | FILII tui de longe venient | Obviam Christo Domino | ET filiae tuae de latere surgent | TUNC videbis | Filium Dei | ET afflues | Claritate fulgida | ET mirabitur et dilatabitur cor tuum | In voce angelica | QUANDO conversa fuerit ad te multitudo maris | Areatus laqueo primi parentis | FORTITUDO gentium venerit tibi | Christi pugna fortissima salus nostra est vera | INUNDATIO camelorum operiet te | Potenti virtute | DROMEDARII Madian et Epha | Operient te | OMNES de Saba venient |Adorare Dominum | AURUM et thus deferentes | Regi Domino | ET laudem Domino annuntiantes | Salus aeterna indeficiens mundi vita lux sempiterna et redemptio vere nostra | a07052.Tp2 | L |
| Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita ducit qui vagus oceanas exit et intrat aquas | Armatis radiis elementa liquentia lustrans adhuc nocte brevi tendit in orbe diem | Splendida sincerum producunt aethera vultum laetitiamque suam sidera clara probant | Rus gaudens vario fundit munuscula foetu cum bene vernales reddit et annus opes | Mollia purpureum pingit violaria campum Prata virent herbis et micat herba comis | Paulatim subeunt stillantia lumina florum floribus arridens gramina tincta suis | Semine deposito lactans seges exilit aruis spondens agricole vincere posse famem | Caudice defecto lacrimat sua gaudia palmes unde merum tribuat dat modo vitis aquam | Cortice de matris tenera lanugine surgens praeparat ad partum turgida gemma sinum | Tempora sub hiemis foliorum crine revulso jam praeparat viridans frondea tecta nemus | Mirta salix abies corilus siler ulmus acernus plaudet quaeque suis arbor amoena comis | Construitura favos apes hinc alvearia linquens floribus instrepitans poplite mella rapit | Ad cantus revocatur avis quae carmina clauso pigrior hiberno frigore muta fuit | Hinc filomela suis adtemperat organa cannis fitque repercusso dulcior aura melo | Ecce renascentis testatur gratia mundi omnia cum Domino dona redisse suo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite Deum lux polus arva fretum | Qui crucifixus erat Deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata precem | Nobilitas anni mensum decus arma dierum horarum splendor scripula puncta favent | Hinc tibi silva comis plaudit hinc campus aristis hinc grates tacito palmite vitis agit | Hinc tibi nunc avium resonant virgulta susurro has inter minimus passer amore cano | Christe salus rerum bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Inrecitabiliter manans de corde parentis verbum subsistens et penetrare potens | Aequalis consors socius cum patre coaevus quo sumpsit mundus principe principium | Aethera suspendis sola congeris aequora fundis quaeque locis habitant quo moderante vigent | Qui genus humanum cernens mersisse profundo ut hominem eriperes es quoque factus homo | Nec voluisti etenim tantum te corpore nasci sed caro quae nasci pertulit atque mori | Funeris exequias pateris vitae auctor et orbis intras mortis iter dando salutis opem | Tristia cesserunt infernae vincula legis expavitque chaos luminis ore premi | Depereunt tenebrae Christi fulgore fugatae et taetrae noctis pallia crassa cadunt | Pollicitam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux rediit surge sepulte meus | Non decet ut humili tumulo tua membra tegantur neu pretium mundi vilia saxa premant | Indignum est cujus claudantur cuncta pugillo ut tegat inclusum rupe vetante lapis | Lintea tolle precor sudaria linque sepulchro tu satis es nobis et sine te nihil est | Solve catenatas inferni carceris umbras et revoca sursum quicquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Sed plane implesti remeans pie victor ad orbem tartara pressa jacent nec sua jura tenent | Inferus insaturabiliter cava guttura pandit qui rapuit semper sit tua praeda Deus | Eripis innumerum populum de carcere mortis et sequitur liber quo suus auctor adit | Evomit absorptam trepide fera belua plebem et de fauce lupi subtrahit agnus oves | Hinc tumulum repetens post tristia carne resumpta Belliger ad caelos ampla trophea refers | Quos habuit poenale chaos jam reddidit in te et quos mors peteret hos nova vita tenet | Rex sacer ecce tui radiat pars magna triumphi cum puras animas sacra lavacra habeant | Candidus egreditur nitidis exercitus undis atque vetus vitium purgat in amne novo | Fulgentes animas vestis quoque candida signat et grege de niveo gaudia pastor habet | Additur hac Felix consors mercede sacerdos qui dare vult Domino dupla talenta suo | Ad meliora trahens gentili errore vagantes bestia ne raperet munit ovile Dei | Quos prius Aeva nocens infecerat hos modo reddit ecclesiae partus ubere lacte sinu | Mitibus alloquiis agrestia corda colendo munere felici de vepre nata seges | Aspera gens Saxo vivens quasi more ferino messis abundantis horrea fruge reples | Immaculata tuis plebs haec vegetetur in ulnis atque Deo purum pignus ad astra feras | Una corona tibi de te tribuatur ab alto altera de populo vernet adepta tuo | a00177.10 | H |
| Surge virgo et nostras sponso preces aperi tua vox est dulcis in aure domini quae pausas sub umbra dilecti ab aestu mundi transfer nos ad amoena paradisi | 602290 | R |
| Dei incarnatio nos emundet vitio psallat nostra contio nato Dei filio legatur cum gaudio | LECTIO Isaiae prophetae | Presentis festi gaudia aeterna luce splendida ita pandit ecclesia sub Jerusalem specie quae jacebat in tenebris per primi culpam hominis | SURGE illuminare Jerusalem quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est | De virginali utero obumbrante paraclyto teste vatum preconio | QUIA ecce tenebrae operient terram et caligo populos | Judea enim perfida peccatis obscurissima contempnit haec presentia caelestis regni humina | SUPER te autem orietur Dominus et gloria ejus in te videbitur | Cujus ortu tripudians angelorum symphonia sub noctis conticinio dulci deprompsit organo | ET ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui | Stella ducente praevia ad pueri cunabula ubi lactat puerpera ipsum qui regit saecula | LEVA in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi | Ut fidei per gratiam provehantur ad gloriam | FILII tui de longe venient et filiae tuae de latere surgent | Summi reges gratia qui praeconum instantia ex quadro mundi latere intra sinum ecclesiae multos in fide colligit et caeli cives efficit | TUNC videbis et afflues mirabitur et dilatabitur cor tuum quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi inundatio camelorum operiet te dromedarii Madian et Epha omnes de Saba venient | Cum myrrha imputribili ad sepulturam Domini cum Deus et rex gloriae adoratur in homine | AURUM et thus deferentes et laudem Domino annuntiantes | Regnanti in saecula saeculorum Amen | ah49389.1 | L |
| Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita ducit qui vagus oceanas exit et intrat aquas | Armatis radiis elementa liquentia lustrans adhuc nocte brevi tendit in orbe diem | Splendida sincerum producunt aethera vultum laetitiamque suam sidera clara probant | Terra favens vario fundit munuscula foetu cum bene vernales reddit et annus opes | Mollia purpureum pingunt violaria campum Prata virent herbis et micat herba comis | Paulatim subeunt stillantia lumina florum arridentque oculis gramina tincta suis | Semine deposito lactans seges exilit arvis spondens agricole vincere posse famem | Caudice defecto lacrimat sua gaudia palmes unde merum tribuat dat modo vitis aquam | Cortice de matris tenera lanugine surgens praeparat ad partum turgida gemma sinum | Tempora sub hiemis foliorum crine revulso jam reparat viridans frondea tecta nemus | Mirta salix abies corilus siler ulmus acernus plaudit quaeque suis arbor amoena comis | Construitura favos apes hinc alvearia linquens floribus instrepitans poplite mella rapit | Ad cantus revocatur avis quae carmina clauso pigrior hiberno frigore muta fuit | Hinc philomena suis adtemperat organa cannis fitque repercusso dulcior aura melo | Ecce renascentis testatur gratia mundi omnia cum Domino dona redisse suo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite Deum lux polus arva fretum | Qui crucifixus erat Deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata precem | Nobilitas anni mensum decus arma dierum horarum splendor scripula puncta fovent | Hinc tibi silva comis plaudit hinc campus aristis hinc grates tacito palmite vitis agit | Hinc tibi nunc avium resonant virgulta susurro has inter minimus passer amore cano | Christe salus rerum bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Inrecitabiliter manans de corde parentis verbum subsistens et penetrare potens | Aequalis consors socius cum patre coaevus quo sumpsit mundus principe principium | Aethera suspendis sola congeris aequora fundis quaeque locis habitant quo moderante vigent | Qui genus humanum cernens mersisse profundo ut hominem eriperes es quoque factus homo | Nec voluisti etenim tantum te corpore nasci sed caro quae nasci pertulit atque mori | Funeris exequias pateris vitae auctor et orbis intras mortis iter dando salutis opem | Tristia cesserunt infernae vincula legis expavitque chaos luminis ore premi | Depereunt tenebrae Christi fulgore fugatae et taetrae noctis pallia crassa cadunt | Pollicitam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux rediit surge sepulte meus | Non decet ut humili tumulo tua membra tegantur neu pretium mundi vilia saxa premant | Indignum est cujus clauduntur cuncta pugillo ut tegat inclusum rupe vetante lapis | Lintea tolle precor sudaria linque sepulchro tu satis es nobis et sine te nihil est | Solve catenatas inferni carceris umbras et revoca sursum quicquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Sed plane implesti remeans pie victor ad orbem tartara pressa jacent nec sua jura tenent | Inferus insaturabiliter cava guttura pandens qui rapuit semper sit tua praeda Deus | Eripis innumerum populum de carcere mortis et sequitur liber quo suus auctor adit | Evomit absorptam trepide fera belua plebem et de fauce lupi subtrahit agnus oves | Hinc tumulum repetens post tartara carne resumpta Belliger ad caelos ampla trophea refers | Quos habuit poenale chaos jam reddidit in te et quos mors peteret hos nova vita tenet | Rex sacer ecce tui radiat pars magna triumphi cum puras animas sacra lavacra beant | Candidus egreditur nitidis exercitus undis atque vetus vitium purgat in amne novo | Fulgentes animas vestis quoque candida signat et grege de niveo gaudia pastor habet | Additur hac Felix consors mercede sacerdos qui dare vult Domino dupla talenta suo | Ad meliora trahens gentili errore vagantes bestia ne raperet munit ovile Dei | Quos prius Aeva nocens infecerat hos modo reddit ecclesiae partus ubere lacte sinu | Mitibus alloquiis agrestia corda colendo munere felici de vepre nata seges | Aspera gens Saxo vivens quasi more ferino Te medicante sacer bellua reddit ovem Centeno reditu tecum mansura per aevum messis abundantis horrea fruge reples | Immaculata tuis plebs haec vegetetur in ulnis atque Deo purum pignus ad astra feras | Una corona tibi de te tribuatur ab alto altera de populo vernet adepta tuo | ah50069 | H |
| Gaude mater ecclesiae innovata laetitiae ete pura conscientia dica percipe nunctia | LECTIO Isaiae prophetae | Praeclara nobis gaudia aeterna luce splendida ita pandit ecclesia sub Jerusalem specie | SURGE illuminare Jerusalem quia venit lumen tuum | Quae latebas in tenebris per primi culpam hominis | ET gloria Domini super te orta est | Ex virginali utero obumbrante paraclyto teste vatum preconio | QUIA ecce tenebrae operient terram et caligo populos | Judea enim perfida peccatis obscurissima contemnit haec presentia caelestis regni humina | SUPER te autem orietur Dominus et gloria ejus in te videbitur | Cujus ortu tripudiao angelorum symphonio sub noctis conticinio dulci deprompsit organo | ET ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui | Stella ducente praevia ad pueri cunabula ubi lactat puerpera illum qui regit omnia | LEVA in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi | In voce chorda tibia et laude multifaria intra tua praecordia perfruis laetitia | FILII tui de longe venient et filiae tuae de latere surgent | Matris Sion scientia cujus plena sunt ubera et doctrinarum copia | TUNC videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum | Quando felix et inclita gaudebis dote regia sponsi plena muneribus et decora virtutibus | QUANDO conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi | O summi reges gratia qui praeconum instantia ex quadro mundi lapide intra sinum ecclesiae multos in fide colligis et caeli cives efficis | INUNDATIO camelorum operiet te dromedarii Madian et Epha | Ut fidei per gratiam provehantur ad gloriam | OMNES de Saba venient aurum et thus deferentes | Myrra cum imputribili ad sepulturam Domini ut Deus et rex gloriae adoratur in homine | ET LAUDEM Domino annuntiantes | Qui patris sedes solio et matris haeres gremio tibi Christe per omnia sit decus atque gloria | ah49389 | L |
| Quod prisco sancti cecinerunt tempore dicit LECTIO Isaiae prophetae | Ventura divina protulit noecia in voce prophetica | SURGE illuminare Jerusalem | In qua nobis lux oritur gratissima | QUIA venit lumen tuum | Quod nunquam deficiet | ET GLORIA Domini super te orta est | Assumens quod non erat manens quod erat | QUIA ecce tenebrae operient terram | Pestis antique | ET caligo populos | Sedentes in tenebris et in umbra mortis | SUPER te autem orietur Dominus | Invisibilis interminus | ET GLORIA ejus in te videbitur | Olim et ex antiquis promissa | ET ambulabunt gentes in lumine tuo | Claro splendore | ET reges in splendore ortus tui | Adorabunt te | LEVA in circuitu oculos tuos| Dum non vales intueri lucem candidam | ET vide | Quem angeli in arce poli voce consona canunt | OMNES isti congregati sunt | In occursum Domini | VENERUNT tibi | Ab oriente | FILII tui de longe venient | Obviam Christo Domino | ET filiae tuae de latere surgent | TUNC videbis | Filium Dei | ET afflues | Claritate fulgida | ET mirabitur et dilatabitur cor tuum | In voce angelica | QUANDO conversa fuerit ad te multitudo maris | Areatus laqueo primi parentis | FORTITUDO gentium venerit tibi | Christi pugna fortissima salus nostra est vera | INUNDATIO camelorum operiet te | Potenti virtute | DROMEDARII Madian et Epha | Operient te | OMNES de Saba venient |Adorare Dominum | AURUM et thus deferentes | Regi Domino | ET laudem Domino annuntiantes | Salus aeterna indeficiens mundi vita lux sempiterna et redemptio vere nostra | ah49389.2 | L |
| Salve proles Davidis salve virgo nobilis cujus partus admirabilis | Salve mundi spes et domina salve virtutum cellula salve paradisi janua | Salve gemma pudicitiae salve norma justitiae salve mater misericordiae | Tu castitatis lilium genuisti filium miseris auxilium | Tu filia Jerusalem protulisti in Bethlehem gloriosam propaginem | Tu firmata in Sion virga florens Aaron madidum vellus Gideon | Tu satis expresse stirps es illa Jesse digna Dei mater esse | Tua sunt ubera vino redolentia candor superat lac et lilia odor flores vincit et balsama | Tu porta quae soli Domino patuit hortus in quo deitas latuit stella quae solem saeclis attulit | Ille tuus unicus ille tibi dilectissimus cypri botrus myrrhae fasciculus | Te exspectant deliciae te laudant adulescentulae te sponsus vocat in meridie | Veni veni filia intra nos cubilia surge surge propera fugit hiems floret vinea | Vox tua vox turturis forma desiderabilis virtus ineffabilis suavitas inaestimabilis | Nunc o mater Dei et hominis confer opem miseris consolare flebiles sublevando debiles nostraque tibi praeconia sint laus et perennis gloria | ah54224 | Sq |