Full text:
Aeterne rex altissime redemptor et fidelium quo mors soluta deperit datur triumphus gratiae | Quem lex subacta tartari marcens averno dispulit carens mucrone pessimo throno remisit patrio | Scandens tribunal dexterae patri potestas omnium collata Jesu est caelitus quae non erat humanitus | Un trina rerum machina caelestium terrestrium et infernorum condita flectat genu jam subdita | Nec sit salus ullo modo tuo foris vocabulo a quo creata cuncta sunt et recreata sancta sunt | Haec tanta Christi gratia nexum tulit peccaminum sumpsitque corpus proprium vectumque possidet polum | Tremunt videntes angeli versam vicem mortalium culpat caro et purgat caro regnat deus dei caro | Quae praeminet virtutibus summis procul caelestibus deus caro atque spiritus plenus deus verusque homo | Dicunt ex astris angeli demum reverti hujusmodi quem nos redire credimus regnare prorsus novimus | Tu Christe nostrum gaudium manens Olympo praeditum mundi regis qui fabricam mundana vincens gaudia | Hinc te precantes quaesumus ignosce culpis omnibus et corda sursum subleva ad te superna gratia | Ut cum rubenti coeperis clarere nube judicis poenas repellas debitas reddas coronas perditas | Presta pater
Genre:
- Log in to post comments