Sedibus caeli nitidis receptos dicite athletas geminos fideles slavicae duplex columen decusque dicite gentis | Hos amor fratres sociavit unus unaque abduxit pietas eremo ferre quo multis celerent beatae pignora vitae | Luce quae templis superis renidet Bulgaros complent Moravos Bohemos mox feras turmas numerosa Petro agmina ducunt | Debitam cincti meritis coronam pergite o flecti lacrimis precantum prisca vos slavis opus est datores dona tueri | Quaeque vos clamat generosa tellus servet aeternae fidei nitorem quae dedit princeps dabit ipsa semper Roma salutem | Gentis humanae sator et redemptor qui bonus nobis bona cuncta praebes sint tibi grates tibi sit per omne gloria saeclum | Amen
Eia dux noster pater atque custos qui triumphator petis alta caeli quas tibi laeti canimus petenti suscipe laudes | Dum tibi plaudunt superi obviantes et rosis ornant iter atque palmis nos quoque in terris celebramus hymnis rite triumphum | Carne qui vivens humilis dolentis hic redemptoris socius fuisti nunc velut sidus properas ad ipsum tramite recto | Fulgido ac alto solio receptus judicis justi manibus coronam accipis gaudens rutilisque cingis tempora certis | Cuncta quae Christi reppulisti amore jam tenes dives duplicata centum principes inter meriti parata sede coruscans | Cum deo regnans pater alme ab astris respice et vide precibus tuere vineam electam digitoque forti protege natos | Laus sit excelsae triadi perennis quae tibi praebens superos honores det tuis nobis metiris beate gaudia vitae | Amen