| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Solemne festum ples benigna promite Sebastiani martyris sanctissimi quo mundum linquens regna caeli possidet omnes sonoro jubilo concinite Christo que vota corde pura reddite | Hic litterarum clarus et christicola et mediolani indolis indigena charus tyranno erat nam principibus sub veste ad hoc mundiali militans fidei ut digna mulceret alloquia | [...] | Inter parentum lachrymas vel conjugum Christi coeperunt milites mollescere mentesque poenae ad dolores flectere sed tunc eorum coram erat coetibus Sebastianus belliger fortissimus | Mox quibus inter ipsos objiciens digni qui sanctos in medio consulto cunctos instruens alloquio mundique falsa esse lucra indicat caelestis regni praedicans insignia vitam finiri propter Christum imperat | Haec cum beatus aptius discerneret chorus cum lumen radians ab aethere Sebastianum afficit mox lucidum et palliatus juvenis sub lumine quo fertur eum imbui plenissime | Haec intra sedes acta sunt nicostrati jam prima cujus zoe uxor credidit bis ternos annos quae elinguis dux erat effecta jussu eloquens tunc martyris ejus cujus dictu rite prorsus insequid | Nam se boabat in tuere angelum sacrum tenere ante ipsum codicem per quem digesta hauriebat singula confestim omnes credi ad hoc clamitant ablutionemque ocyus expostulant | Sed semper ardens atque dignus providus Sebastianus imperat Nicostratum ut vincla tenti traditi in carcerer forent quo acti cum jam illis credulis baptisma cuncti consequantur aptius | Quod rite factum credidit et Claudius cum prole caro cara et cum conjuge cum jam beatus ad vocatus presbyter qui persequentum metu erat latitans in abditis hic baptizandis imperat nomen dari | Tunc universi prodeunt vocabula sex dena et octo utrorum que sexuum tincti per idem sunt pio in gurgite et jam renati sub divina gratia decem diebus laeta psallunt cantica | Praefectus urbis tunc erat cromatius ad hoc requirit ipse tranquillinum sic qui de liberorum diceret arbitrio fidemque Christi ille plenae intimans ipsum colendo sese natum indicat | Cujus edoctus sospitate arbiter venire sanctos illico clam praecipit pensans venalem esse Christi gratiam dispondet auri infinita pondera artus mederi languidos expostulat | Non hoc potiri distrahendo opines nisi Christum credas prius sancti inquiunt tuo medela erit nulla corpori adest ipse vovet statim ad haec credere adempta omni pectoris formidine | Sed mox ortant eum commode prius deorum fincta monstra frangere cultura nempe noxia omni pellere cunctis delictis abnuere protinus quod ut agatur optat ille promptior | At tunc ceperunt martyres conterere delubra vana operis mechanice decorus adstat angelus cromatio qui cuncta curat solvit et podagricos nodos supernum protinus scolastico | Sebastiani provido consilio tunc aegrotari aemulat cromatius praefectus alter rei adit publicae abjecta mundi istae ut dispendia futurae vitae rudimenta ad petit | Cum patre credit dulcis et Tiburtius omnisque credit propria familia centum quater nos mille et promiscuos sacri abluta lavacri discrimina carismatumque consequuntur gratiam | Antistes erant tunc magnum galus episcopus sanctos tuendos colligit cromaticos sacris praecepit proprius in aedibus | a06491 | H |
| Adest miranda passio levitae sancti martyris cui clara virtute fragrans corona Vincenti datur | Beatus ille spiritus quem post triumphum proelii post vincla dira carceris caelestis aula suscepit | Omnes mirantur perpetim post toth cruorem martyrem quem testularum fracmina mucrone acuto vulnerant | Dolore nullo frangitur nullaque pena vincitur flamas ferens per ungulas robusta permansit fides | Exhinc reponunt mollibus Christi fidelem militem carnis relicto pondere ad astra migrat spiritus | Vesanus imperat feris jactum cadaver mandere custode corvo et corpore famis lupina pellitur | Grabis tyrannum excitat furor jubetque martyrem insutum parvo irunculo ponti profundo inmergere | Honore summo redditur jubente Christo litori revectus undis lenibus praevenit omnes remiges | Tu solus o bis inclyte solus bravii dupplicis palmas tulisti tu duas simul parasti laureas | Adesto nunc et percipe voces praecantum supplices nostri reatus efficax orator ad thronum patris | Per te per illum carcerem honoris augmentum tui per vincla flamas ungulas per carceralem stipitem | Per fracmen illud testeum quo parta crevit gloria et quem trementes posteri exosculamus lectulum | Miserere nostrarum praecum placatus ut Christus suis inclinet aurem prosperam noxas nec omnes imputet | Sic rite sollemnem diem veneramus ore et pectore sic sub tuorum gaudio vestigiorum sternimur | Paulisper hunc inlabere Christi favorem deferens sensus gravati ut sentiant levamen indulgentiae | Sic nulla jam restet mora quin extitatam nobilis carnem resumat spiritus virtute perfuncta pari | Tunc ipse manceps carceris et vinculorum lanitor ut fert vetusta conscia repente Christum credidit | Sevire inermes credires fractis draconem dentibus evasit exultans ait rebellis et palmam tulit | Sed restat illut ultimus inferre paena mortuo feris cadaver tradere canibus carpentum dare | Sed conplicatum sparteus claudat cadaver culleus quem fune conexus lapis praepes in altum deprimat | Ad tu per undas emices rorante praepes palmulam donet relictum longior abscondat aspectus solum | Haec jussa quidem militum Eumorfio nominum fuit violentus tudax barbarus furore fervens arripit | Finalis tertium conserit suto quod implet corpore [...] freti inter procellas excutit | Qui creatrix omnium quae turgidam quondam mare gradiente Christo straverunt | Et tergo calcans aequoris siccis mea rex passibus plantas nec undis tingeret vasti viator gurgitis | Haec ipsa virtus jusserat rubrum salum deis cere patente fundo tridum secura plebs inter gerit | Necnon et ipsa nunc lubex servire Christo corpori pontum quietis lapsidus ad curat pronaunt litora | Saxum molaris ponderis ut spuma candens in natat tanticus custos pignoris fascilla ferens fluctibus | Certant et ipsi concito pontum Fascio scindere longe sed artus praevolant telluris ad mole sinum | Primus relatus doni quos humus quieta suscepit quaem pulsam summis nisibus charina portum tangeret | Felix ameni litoris recessus ille qui sacra fovens arenis viscera vicem sepulchri praebuit | Ut que laborum particeps comune discrimen tulit fit et choeres gloriae cunctis in aeternum sanctis | Amen | a06495 | H |
| Ad sanctae Agathae virginis festum sacratum sanguine tunc plebs pia concurrite Christoque vota reddite | Haec virgo digna germine sed passione [...] mundi refellit noxia adepta est caelestia | Haec naviter Christum amans ipsumque solum praedicans est temta jussu praeridis artam est ima carceris | Temtata multis nam prius uti molaret idolis sed virgo sancta impiis libare renuit aris | Tunc trox tyrannus acrius urit puellam caedibus pectus papilla tollitur castum corpus tunditur | Magnus que Christi senior tunc claustra rupit carceris reddet papillas integras curat que omnis vulnera | Sic sic puella sanctior tanto adepta praemio genu orando flectitur fundit que caelo spiritum | Mox namque vir clarissimus scriptum tabe[...] mentem sacram pronuntians defens[...] | Nam montis et ne incendium dum cu[...]pronus ad urbem flectitur claret [...] | Tunc e sepulcro martyris velum s[...] deferet cujus pia praesentia mox flam[...] | Jam virgo nunc sanctissima plebi f[...] pro horum indulgentia pacis red[...] | Qui enim conciper tuos magno ab [...] redde nos jam [...] jugo remo[...] | Sit sanctis et fidelibus locus quietae aptior praesta tutelam orfanis subsidium que viduis | Deo Patri | a06501 | H |
| Ante nunc resultet gaudia qui Christus natus est in terra qua equalis patri in saecula de sancta Maria tanquam advenit Gabriel ad virgo propter patrem ut pro virum concepisset Christum regem magnum per quem virgo gaudebat [...] rex adesto nobis modo suscipe benignus corde pio supplicantes omnes in hac aula cui semper ei | a07751 | A |