Ave pastor optime Ave Petris caelestis clavigeri apostolorum principis comparet socie Ave Martialis Jesu Christi Domini apostole quia secutus es virgo flore juvenili Dominum ac salvatorem mundi Jesum Christum ac magistrum tuum tu primus eripuisti de tenebris gentes Occiduas nam adquisisti Galliarum magnum principem Stephanum ete omnem Aquitaniae populum in regno caelorum alleluia
O Petre petra ecclesiae isto beatus nomine quo Petrus a Christo petra non petra Christus a Petro | Tu es Petrus qui filii confessor es primus dei hinc primus in membris manens ob quod Cephas vocatus es | Adest dies quo Romula in urbe consecratus es in quo catedrae nobilis scandens thronum subs tolleris | Collata ergo gloriae in te potestas affluens ligata solvat crimina portasque averni obstruat | Hinc pastor ut piissimus oves guberna creditas intus forisque pervigil ne subruamur protege | Haec clavae illa caelica solvens catenas criminum illic reos inducito quod clarus adstas janitor | Ut cum polorum principi recisa membra junxeris sit trinitati gloria per cuncta semper saecula amen
Alleluia In exitu Israel de Aegypto domus Jacob de populo barbaro | Facta est Judaea sanctificatio ejus Israel potestas ejus | Mare vidit et fugit Jordanis conversus est retrorsum | Montes exsultaverunt ut arietes et colles sicut agni ovium | Quid est tibi mare quod fugisti et tu Jordanis quia conversus es retrorsum | Montes exsultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium | A facie domini mota est terra a facie dei Jacob | Qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum | Non nobis domine non nobis sed nomini tuo da gloriam | Super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est deus eorum | Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit | Simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum | Os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt | Aures habent et non audient nares habent et non odorabunt | Manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo | Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis | Domus Israel speravit in domino adjutor eorum et protector eorum est | Domus Aaron speravit in domino adjutor eorum et protector eorum est | Qui timent dominum speraverunt in domino adjutor eorum et protector eorum est | Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israel benedixit domui Aaron | Benedixit omnibus qui timent dominum pusillis cum majoribus | Adjiciat dominus super vos super vos et super filios vestros | Benedicti vos a domino qui fecit caelum et terram | Caelum caeli domino terram autem dedit filiis hominum | Non mortui laudabunt te domine neque omnes qui descendunt in infernum | Sed nos qui vivimus benedicimus domino ex hoc nunc et usque in saeculum