Instante vero jam tempore quo officium dominicae preadicationis a sanctis ad impleretur apostolis venerunt Romam princeps apostolorum Petrus et condiscipulis ejus Martialis veritatem praedicantes omnibus Deum ignorantibus
Secundum quod Jesus Dominus die quo ascendit in caelum praeceperat illis euntes in universum mundum preadicate evangelium omni creaturae venerunt Romam VERI
In finem psalmus David | Caeli enarrant gloriam dei et opera manuum ejus annuntiat firmamentum | Dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam | Non sunt loquelae neque sermones quorum non audiantur voces eorum | In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum | In sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exsultavit ut gigas ad currendam viam | A summo caelo egressio ejus et occursus ejus usque ad summum ejus nec est qui se abscondat a calore ejus | Lex domini immaculata convertens animas testimonium domini fidele sapientiam praestans parvulis | Justitiae domini rectae laetificantes corda praeceptum domini lucidum illuminans oculos | Timor domini sanctus permanens in saeculum saeculi judicia domini vera justificata in semetipsa | Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum | Etenim servus tuus custodit ea in custodiendis illis retributio multa | Delicta quis intellegit ab occultis meis munda me | Et ab alienis parce servo tuo si mei non fuerint dominati tunc immaculatus ero et emundabor a delicto maximo | Et erunt ut complaceant eloquia oris mei et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper domine adjutor meus et redemptor meus