a06810

Full text: 
En pater gloriae rutilum gaudiis cunctis in claruit orbe fidelium festa celebria matris altissimi quo Felix vehitur regna perennia | Haec virgo genetrix verbo altissimi thalamum regio prolis perpetui assistens regie dextere amici amictum renitens regina aurei | Haec ante saecula electa genetrix Maria nobilis virginum floscula gerens virgineo lumen altissimi albo sanctissimo deumque hominem | Caelestis nuntius Gabriel angelus affatur virgini conceptum filii enixa omnium vita credentium mater puerpera virgo perpetua | Patrata omnia vatum oracula priorum principum Michael mittitur assumens virginem chorum angelico gestans quae gloriae throno praefulgido | Tunc virgo virginum adepta gloriae sede luciflua oratu petimus te summis praecibus respice servulos de flentes crimina quaeque horrentia | Oramus domina jam plena gratia tua ut dominus preces sanctissima gementes lacrimas atque suspiria ignoscant omnibus facinora | Per te altissimi regis auxilium cuncti exposcimus fidentes famuli detur virginibus plena perfectio et continentibus gratia auctior | Largire mentibus nostris omnipotens in lapsu spiritu vitae munditia pellens nefario luxu corporeo tuo quae nomini dignos efficito | Sit tibi gloria semper cum genito sitque paraclito una potentia sit tuis servulis proflua gratia pater omnipotens cuncta per saecula | Amen
Genre: 
Fulltext source: 
GB-Lbl MSS. Add. 30851 142
Notes: 

Randel 381-07

Concordances in the Cantus Index network