a06859

Full text: 
Clara magnis quae sanctorum praeparantur gaudia fausti et Januarii Martialis corpora cum pro Christo deo nostro traditis ut victima | Misticum melos persolvat et attollat laudibus plebs deo dicato patri et honorem debita hymnum dulciter decantant Christo et paraclito | Voce declamans fideli beatorum titulis qualiter vicerant hoste suis cum suppliciis trinitate confitendo adepti sunt gaudio | Manibus cruentis hostis cum atroci vincula consecrati beatorum laniarent corpora tensos pariter cesosque ures flammae cruciat | Inde oculis evulsis cum tenorum capite nervorum compage soluta servatum crudelitas conterit corporum ossa et medullam penetrans | Dextera protecti Christi extinguant incendia angelico medicina reformantur lumina confractaque solidantur et curantur vulnera | Stupe tyrannus suspirans tanto in miraculo cum incolomes videret quos perire jusserat qualiter vicissent cuncta tormentorum genera | Illic parienter ferunt quod furentes inferunt scientes quod pro Christo tanta quae pertulerunt caelitus adquirens lucra quam fruantur jugitur | Quidem cerneunt venire missa caelo munera angelorum magna turba sursum exspectantia ut sanctorum coronarent gloriosa capite | Censuit judex nefandus ut cervices martyrum miles gladio truncaret patuit miraculum cruor cum lactae manavit et corona claruit | Ad estote sancti dei supplicanti populo et petentibus praebete quaesitum suffragium regna ut participentur vestro in consortio | Quorum Christus triumphalem suscepit victoriam collocantur in supernis sempiterna gloria jugiter ut maneatis in dei praesentia | Gloria et honor deo virtus et imperio una patri filioque inclyto paraclito cui laus et potestas per aeterna saecula | Amen
Genre: 
Fulltext source: 
GB-Lbl MSS. Add. 30851 149
Notes: 

Randel 379-07

Concordances in the Cantus Index network