Full text:
Plebs deo dicata pollens et caterva multiplex coetus et conventur omnis tentus orbis ambitus sanguinis quos mundat unda singularis victima | Aurium claros meatus et profunda pectoris corde intima simulque mentis alta pandite res pia narratur omnes hunc venite praepetes | En nova processione prosilit miraculum dum medelle substat ordo plenus omni munere nam vigent cosmas et alter Damianus inclyti | Ore tactu posse jussu comedendi gratiam igne fessi igne verbi cuncta siccant morbida arte libri arte caeli tota curant languida | Quicquid illis esse substat ad salutem proficit una virtus formet ipse quaesunt vitalia dum viget totum quod ore quod manu determinant | Ossa nervi vel medullae sanguis artus viscera spiritus et omne pectus anxiosum tediis totam sanctos ferre plena sic medulla postulant | Ut ruat daemon et horror langor ulcus decidat gratia culpa sequatur et scelus clementiam sit malis omnino finis et bonis aeternitas | Gloria patrinatoque semper et paraclito laus potestas atque virtus gratiarum copia quis deus vibit per omne saeculorum saecula | Amen
Genre:
Fulltext source:
GB-Lbl MSS. Add. 30845 130v
Notes:
Randel 390-08
- Log in to post comments