| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Ave maris stella dei mater alma porta spei | ah08092 | Sq |
| Ave maris stella dei mater alma atque semper virgo felix caeli porta | Sumens illud ave Gabrielis ore funda nos in pace mutans Hevae nomen | Solve vincla reis profer lumen caecis mala nostra pelle bona cuncta posce | Monstra te esse matrem sumat per te preces qui pro nobis natus tulit esse tuus | Virgo singularis inter omnes mites nos culpis solutos mitis fac et castos | Vitam praesta puram iter para tutum ut videntes Jesum semper collaetemur | Sit laus deo patri summo Christo decus spiritui sancto tribus honor unus | 008272 | H |
| Ave praeclara maris stella in lucem gentium Maria divinitus orta | Euge dei porta quae non aperta veritatis lumen ipsum solem justitiae indutum carne ducis in orbem | Virgo decus mundi regina caeli praeelecta ut sol pulchra lunaris ut fulgor agnosce omnes te diligentes | Te plenam fide virgam almae stirpis Jesse nascituram priores desideraverant patres et prophetae | Te lignum vitae sancto rorante pneumate parituram divini floris amygdalum siganvit Gabriel | Tu agnum regem terrae dominatorem Moabitici de petra deserti ad montem filiae Sion transduxisti | Tuque furentem Leviathan serpentem tortuosumque et vectem collidens damnoso crimine mundum exemisti | Hinc gentium nos reliquiae tuae sub cultu memoriae mirum in modum quem es enixa propitiationis agnum regnantem caelo aeternaliter devocamus ad aram mactandum mysterialiter | Hinc manna verum Israelitis veris veri Abrahae filiis admirantibus quondam Moysi quod typus figurabat jam nunc abducto velo datur perspici ora virgo nos illo pane caeli dignos effici | Fac fontem dulcem quem in deserto petra praemonstravit degustare cum sincera fide renesque constringi lotos in mari anguem aeneum in cruce speculari | Fac igni sancto patrisque verbo quod rubus ut flamma tu portasti virgo mater facta pecuali pelle discinctos pede mundis labiis cordeque propinquare | Audi nos nam te filius nihil negans honorat | Salva nos Jesu pro quibus mater virgo te orat | Da fontem boni visere da purae mentis oculos in te defigere | Quo haustu sapientiae saporem vitae valeat mens intellegere | Christianismi fidem operibus redimire beatoque fine ex hujus incolatu saeculi auctor ad te transire | 850160 | Sq |
| Ave caeli janua stella maris lucida virgo sacratissima dei mater inclyta Maria | a00898 | H |
| Benedicta es caelorum regina et mundi totius domina et aegris medicina| Tu praeclara maris stella vocaris quae solem justitiae paris a quo illuminaris | Te Deus Pater ut Dei Mater fieres et ipse frater cujus eras filia | Sanctificavit sanctam servavit et mittens sic salutavit ave plena gratia | Per illud ave prolatum et tuum responsum gratum est ex te Verbum incarnatum quo salvantur omnia | Nunc Mater exora natum ut nostrum tollat reatum et regnum det nobis paratum in caelesti patria amen | ah54252 | Sq |
| Ave virgo singularis porta vitae stella maris ave decus virginum | Tota virgo sed foecunda casto corde carne munda gignens Christum Dominum | Mater ejus qui creavit qui distinxit et ornavit coelum terram maria | Vivit regnat dominatur cujus nullo terminatur sine regni gloria | Cujus ejus quid dicemus quibus verbis explicemus nomen tanti numinis | Ejus quippe magnitudo virtus honor pulchritudo cor excedit hominis | Res mutando dic natura dic ubi sunt tua jura virgo parit filium | Quae conceptu veritatis incorruptae castitatis non amittit lylium | Virgo fuit ante partum et dum parit et post partum virgo mente corpore | Verbum patris sine matre facta mater sine patre genuit in tempore | Virga florem stella solem coaeternum patri prolem virgo mater genuit | Sol et lumen et decorem flos et fructum et odorem toti mundo praebuit | Hic est enim ipso teste verum lumen et caeleste cibus indeficiens | Panis vivus manducantis sed credentis et amantis animam reficiens / Eva mater per reatum stola vitae spoliatum morti dedit hominem | Culpa perit mors recedit datur salus vita redit per Mariam virginem | Virgo potens et benigna angelorum laude digna plena Dei gratia | Laudes tuas decantamus corde tibi supplicantus dele nostra vitia | Paenitentes confitemur mala quibus promeremur iram Dei vindicem / Tu miserta tui gregis o regina mater regis placa nobis judicem | Cara Deo semper ora pro misellis et implora peccatorum veniam | Servis tuis Jesu Christe quem tu virgo genuisti tu reforma gratiam | O Maria redemptoris creatura creatoris genitrix magnifica | Per te nobis reparatrix per te fiat consolatrix tua proles unica | Donet nobis rectam mentem in adversis patientem in secundis humilem | Fidem puram spem securam caritatem permansuram qua nihil est melius | Opus verae pietatis et decorem castitatis intus et exterius | Ut sit vita speciosa sit mors nostra pretiosa in conspectu Domini / Deo patri filioque procedenti ab utroque sed nos temporaliter | Regnum decus et potestas honor virtus et majestas nunc et aeternaliter | ah54206 | Sq |
| Ave maris stella dei mater alma atque semper virgo felix caeli porta | 008272:01 | HV |
| Virgo mitis mater pia flore fragrans o Maria in caelesti patria Jubar mundi fons hortorum interventrix peccatorum in virtute atria Rosa caeli singularia in procella stella maris dona portum gratiae Grata virgo Assueri gratus Joseph veri reple potum gloriae Arce spicae pharaonis ut referem septem donis te signant veraciter Mater veri Salomonis madens vellus Gedeonis riga mentes jugiter Ardens rubus incombustus ad te currit omnis justus illustratur lumine Roga Jesum ex te natum in salutem mundo datum ut nos ditet flamine Jucundaris et laetaris et cum sanctis gloriaris plena dei gratia Ave sponsa o beata supra choros exaltata angelorum domina Esto nostra advocata caritate tota lata stellato platatio Sursum ducas o Maria nos ad Christum qui est via sine spatio | ah10123 | Sq |
| Hodierne lux diei celebris in matris Dei agitur memoria | Decantemus in hac die semper virginis Mariae laudes et praeconia | Omnis homo omni hora ipsam ora et implora ejus patrocinia | Psalle psalle nisu toto corde ore voce voto ave plena gratia | Ave domina caelorum inexperta viri thorum parens paris nescia | Fecundata sine viro genuisti more miro genitorem filia | Florens ortus austro flante porta clausa post et ante via maris invia | Fusa caeli rore tellus fusum Gedeonis vellus deitatis pluvia | Salve splendor firmamenti tu caliginosae menti desuper irradia | Placa mater maris stella ne involuat nos procella et tempestas obvia Amen dicant omnia | ah55072 | Sq |
| Ave Maria gratia plena | Dominus tecum virgo serena | Benedicta tu in mulieribus quae peperisti pacem hominibus et angelis gloriam | Et benedictus fructus ventris tui qui coheredes ut essemus sui nos fecit per gratiam | Per hoc autem ave mundo tam suave contra carnis jura | Genuisti prolem novum stella solem nova genitura | Tu parvi et magni leonis et agni salvatoris Christi templum extitisti sed virgo intacta | Tu floris et roris panis et pastoris virginum regina rosa sine spina genetrix es facta | Tu civitas regis justitiae tu mater es misericordiae de lacu faecis et miseriae Theophilum reformans gratiae | Te collaudat caelestis curia tu mater es regis et filia per te reis donatur venia per te justis confertur gratia | Ergo maris stella verbi dei cella et solis aurora | Paradisi porta per quem lux est orta natum tuum ora | Ut nos solvat a peccatis et in regno claritatis quo lux lucet sedula collocet per saecula | ah54216 | Sq |
| Pretiosa mellis stilla speciosa maris stella gloriosa regis cella sponsa dei et puella ave plena gratia o Maria genitura vitae via virgo pura mater pia reos cura in extrema die dira nos duc ad palatia | a02318 | A |