a07052

Full text: 
Lectio Ysaiae prophetae Surge illuminare Jerusalem quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est | Quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos | super te autem orietur Dominus et gloria ejus in te videbitur | Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui | Leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi | Filii tui de longe venient et filiae tuae de latere surgent | Tunc videbis et afflues mirabitur et dilatabitur cor tuum quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi Inundatio camelorum operiet te dromedarii Madian et Epha omnes de Saba venient |Aurum et thus deferentes et laudem Domino annuntiantes
Genre: 
Feast: 
Fulltext source: 
CH-SGs : Cod 0382
Notes: 

Isaias 60 verse 1-6

Concordances in the Cantus Index network

Tropes

Displaying 1 - 1 of 1
Cantus ID Genre Full textsort descending
a07052.Tp2 L Lectio Ysaiae prophetae Ventura divina protulit noecia in voce prphetae | SURGE illuminare Jerusalem | In qua nobis lux oritur gratissima | QUIA venit lumen tuum | Quod nunquam deficiet | ET gloria Domini super te orta est | Assumens quod non erat manens quod erat | QUIA ecce tenebrae operient terram | Pestis antique | ET caligo populos | Sedentes in tenebris et in umbra mortis | SUPER te autem orietur Dominus | INvisibilis interminus | ET gloria ejus in te videbitur | Olim et ex antiquis promissa | ET ambulabunt gentes in lumine tuo | Claro splendore | ET reges in splendore ortus tui | Adorabunt te | LEVA in circuitu oculos tuos| Dum non vales intueri lucem candidam | ET vide | Quem angeli in arce poli voce consona canunt | OMNES isti congregati sunt | In occursum Domini | VENERUNT tibi | Ab oriente | FILII tui de longe venient | Obviam Christo Domino | ET filiae tuae de latere surgent | TUNC videbis | Filium Dei | ET afflues | Claritate fulgida | ET mirabitur et dilatabitur cor tuum | In voce angelica | QUANDO conversa fuerit ad te multitudo maris | Areatus laqueo primi parentis | FORTITUDO gentium venerit tibi | Christi pugna fortissima salus nostra est vera | INUNDATIO camelorum operiet te | Potenti virtute | DROMEDARII Madian et Epha | Operient te | OMNES de Saba venient |Adorare Dominum | AURUM et thus deferentes | Regi Domino | ET laudem Domino annuntiantes | Salus aeterna indeficiens mundi vita lux sempiterna et redemptio vere nostra