Full text:
STEPHANUS plenus gratia et fortitudine | Lumine vultus tui Domine insignitus | FACIEBAT prodigia et signa magna in populo | Optatum infirmis robur cedendo catervis | SURREXERUNT autem quidam de synagoga | Viri mendacii | QUAE appellabatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano | De Jesu qui fuit vir propheta potens in opere et sermone | ET non poterant resistere sapientiae | Implevit enim eum Dominus spiritu sapientiae et intellectus | ET spiritui qui loquebatur| Nam spiritus sanctus erat in eo | AUDIENTES autem haec | Cogitaverunt interfice eum | DISSECABANTUR cordibus suis | Quidam autem dicebat quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbam | ET stridebant dentibus in eum | Paratum ad omnia pro salvatoris nomine sustinenda | CUM autem esset Stephanus plenus Spiritu Sancto | Spe fruendi victoria divinitus subnixus | INTENDENS in caelum vidit gloriam Dei | Quem terra pontus aethera colunt adorant predicant | ET Iesum stantem a dextris Dei | In sede majestatis suae | ET AIT | Ecce quod cupivi jam video | ECCE video caelos apertos | Beatus homo cui caeli patebunt | ET filium hominis stantem a dextris virtutes Dei | Cujus caritas vera caelo sublevat Stephanum de terra | EXCLAMANTES autem voce magna | Adversus eum | CONTINUERUNT aures suas | Insipientes et maligni oderunt sapientiam | ET impetum fecerunt unanimiter in eum | Viri iniqui absque misericordia | ET eicientes eum extra civitatem lapidabant | Sed stat feliciter patiens martyr et orat | ET testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus | Vas electionis futurus | ET lapidabant Stephanum invocantem et dicentem | Domine suscipe me et cum fratribus meis sim | DOMINE Iesu | Salvator mundi | SUSCIPE spiritum meum | Et perduc me ad concivium epularum tuarum | POSITIS autem genibus | Sinite me inquit caelum videre et spiritus dirigatur ad Dominum | EXCLAMAVIT voce magna dicens | Nunc dimitis Domine servum tuum in pace | DOMINE ne statuas illis hoc peccatum | Ne tua damnendo Jesu facura benione | ET cum hoc dixisset | Sanguine laureatus | OBDORMIVIT in Domino | Cum quo regnat et regnabit per omnia saecula
Genre:
Feast:
Troped chant ID:
a07053
Fulltext source:
CH-SGs : Cod 0382
Notes:
Troped lectio
- Log in to post comments