- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| a07233 | A | Si dilexeritis me et verba mea in vobis manserint vere discipuli mei eritis et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos dicit dominus |
| a07233a | AV | Pacem meam do vobis pacem relinquo vobis dicit dominus |
| a07233b | AV | Haec mando vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos |
| a07233c | AV | Magnus dominus |
| h03681 ANT | Magnus dominus et laudabilis nimis terribilis super omnes deos quoniam omnes dii gentium daemonia deus autem noster caelos fecit |
| 001062 I | Deus magnus dominus et rex magnus super omnes deos |
| a07491 A | Semper quae sunt sursum quaerens animo sublimis intellexit virgo sapiens quia magnus dominus et laudabilis nimis |
| 0048896 AV | Magnus Dominus * |
| 920094 PS | Laus cantici ipsi David venite exsultemus domino jubilemus deo salutari nostro | Praeoccupemus faciem ejus in confessione et in psalmis jubilemus ei | Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnes deos | Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae et altitudines montium ipsius sunt | Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus ejus formaverunt | Venite adoremus et procidamus et ploremus ante dominum qui fecit nos | Quia ipse est dominus deus noster et nos populus pascuae ejus et oves manus ejus | Hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra | Sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto ubi tentaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opera mea | Quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper hi errant corde | Et isti non cognoverunt vias meas ut juravi in ira mea si introibunt in requiem meam |
| 920144 PS | Laudatio ipsi David Exaltabo te deus meus rex et benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi | Per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi | Magnus dominus et laudabilis nimis et magnitudinis ejus non est finis | Generatio et generatio laudabit opera tua et potentiam tuam pronuntiabunt | Magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur et mirabilia tua narrabunt | Et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt | Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et justitia tua exsultabunt | Miserator et misericors dominus patiens et multum misericors | Suavis dominus universis et miserationes ejus super omnia opera ejus | Confiteantur tibi domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi | Gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur | Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiae regni tui | Regnum tuum regnum omnium saeculorum et dominatio tua in omni generatione et generationem fidelis dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis | Allevat dominus omnes qui corruunt et erigit omnes elisos | Oculi omnium in te sperant domine et tu das escam illorum in tempore opportuno | Aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione | Justus dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis | Prope est dominus omnibus invocantibus eum omnibus invocantibus eum in veritate | Voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos | Custodit dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet | Laudationem domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in saeculum et in saeculum saeculi |
| g01170 Al | Alleluia Magnus dominus et laudabilis valde in civitate dei in monte sancto ejus |
| g00080a CmV | Magnus dominus et laudabilis nimis in civitate dei nostri in monte sancto ejus |
| h01460 ANT | Magnus dominus et laudabilis nimis et magnitudinis ejus non est finis |
| g00556.Tp2 Tp | Natus est nobis dominus ipse est rex imperium in terris imperium et potestas permanent illi in saecla et vocabitur deus alme mundi princeps rex regum deus fortis dominus gaudens nobis est in terris laetamini gentes et collaudate deum dignatus est pro nobis descendere de caelis in terris in Bethleem civitatem natus est in Jerusalem visus est quem Joannes praedicavit in eremo rex noster adveniet Christus agnum esse venturum ipse venit propter nos propheta magnus super terram |