Supernae matris gaudia repraesentet ecclesia | Dum festa colit annua suspiret ad perpetua | In hac valle miseriae mater succurrat filiae | Hic caelestes excubiae nobiscum stent in acie | Mundus caro daemonia diversa movent proelia | Incursu tot phantasmatum turbatur cordis sabbatum | Dies festos cognatio simul haec habet odio | Certatque pari foedere pacem de terra tollere | Confusa sunt hic omnia spes metus maeror gaudium | Vix hora vel dimidia fit in caelo silentium | Quam felix illa civitas in qua jugis sollemnitas | Et quam jucunda curia quae curae prorsus nescia | Nec languor hic senium nec fraus nec terror hostium | Sed una vox laetantium et unus ardor cordium | Illic cives angelici sub jerarchia triplici | Trinae gaudent et simplici se monarchiae subici | Mirantur nec deficiunt in illum quem prospiciunt | Fruuntur nec fastidiunt quo frui magis sitiunt | Illic patres dispositi pro dignitate meriti | Semota jam caligine lumen vident in lumine | Hi sancti quorum hodie celebrantur sollemnia | Jam revelata facie regem cernunt in gloria | Illic regina virginum transcendens culmen ordinum | Excuset apud dominum nostrorum lapsus criminum | Nos ad sanctorum gloriam per ipsorum suffragia | Post praesentem miseriam Christi perducat gratia
Ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi | Quaesivi residuum annorum meorum dixi | Non videbo dominum dominum in terra viventium | Non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernacula pastorum | Praecisa est velut a texente vela vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me | Sperabam usque in mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea | Sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba | Adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum | Domine vim patior responde pro me | Quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerim | Recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae | Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me | Ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret projecisti post tergum tuum omnia peccata mea | Quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te | Non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam | Vivens vivens confitebitur tibi sicut et ego hodie | Pater filius notam faciet veritatem tuam | Domine salvos nos fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo domini
Omnes nos in unitate fidei congregati unanimes magnificemus deum nostrum laudibus pro meritis sacrosanctae Margaritae virginis ut quod illius hodie sollempnia recolimus apud te Jesu Christe adjuvemur ejus patrociniis