| ah54224 Sq | Salve proles Davidis salve virgo nobilis cujus partus admirabilis | Salve mundi spes et domina salve virtutum cellula salve paradisi janua | Salve gemma pudicitiae salve norma justitiae salve mater misericordiae | Tu castitatis lilium genuisti filium miseris auxilium | Tu filia Jerusalem protulisti in Bethlehem gloriosam propaginem | Tu firmata in Sion virga florens Aaron madidum vellus Gideon | Tu satis expresse stirps es illa Jesse digna Dei mater esse | Tua sunt ubera vino redolentia candor superat lac et lilia odor flores vincit et balsama | Tu porta quae soli Domino patuit hortus in quo deitas latuit stella quae solem saeclis attulit | Ille tuus unicus ille tibi dilectissimus cypri botrus myrrhae fasciculus | Te exspectant deliciae te laudant adulescentulae te sponsus vocat in meridie | Veni veni filia intra nos cubilia surge surge propera fugit hiems floret vinea | Vox tua vox turturis forma desiderabilis virtus ineffabilis suavitas inaestimabilis | Nunc o mater Dei et hominis confer opem miseris consolare flebiles sublevando debiles nostraque tibi praeconia sint laus et perennis gloria |
| ah54206 Sq | Ave virgo singularis porta vitae stella maris ave decus virginum | Tota virgo sed foecunda casto corde carne munda gignens Christum Dominum | Mater ejus qui creavit qui distinxit et ornavit coelum terram maria | Vivit regnat dominatur cujus nullo terminatur sine regni gloria | Cujus ejus quid dicemus quibus verbis explicemus nomen tanti numinis | Ejus quippe magnitudo virtus honor pulchritudo cor excedit hominis | Res mutando dic natura dic ubi sunt tua jura virgo parit filium | Quae conceptu veritatis incorruptae castitatis non amittit lylium | Virgo fuit ante partum et dum parit et post partum virgo mente corpore | Verbum patris sine matre facta mater sine patre genuit in tempore | Virga florem stella solem coaeternum patri prolem virgo mater genuit | Sol et lumen et decorem flos et fructum et odorem toti mundo praebuit | Hic est enim ipso teste verum lumen et caeleste cibus indeficiens | Panis vivus manducantis sed credentis et amantis animam reficiens / Eva mater per reatum stola vitae spoliatum morti dedit hominem | Culpa perit mors recedit datur salus vita redit per Mariam virginem | Virgo potens et benigna angelorum laude digna plena Dei gratia | Laudes tuas decantamus corde tibi supplicantus dele nostra vitia | Paenitentes confitemur mala quibus promeremur iram Dei vindicem / Tu miserta tui gregis o regina mater regis placa nobis judicem | Cara Deo semper ora pro misellis et implora peccatorum veniam | Servis tuis Jesu Christe quem tu virgo genuisti tu reforma gratiam | O Maria redemptoris creatura creatoris genitrix magnifica | Per te nobis reparatrix per te fiat consolatrix tua proles unica | Donet nobis rectam mentem in adversis patientem in secundis humilem | Fidem puram spem securam caritatem permansuram qua nihil est melius | Opus verae pietatis et decorem castitatis intus et exterius | Ut sit vita speciosa sit mors nostra pretiosa in conspectu Domini / Deo patri filioque procedenti ab utroque sed nos temporaliter | Regnum decus et potestas honor virtus et majestas nunc et aeternaliter |
| ah48391 Sq | Decet hujus cunctis horis festi voce dulcioris facere memoriam | Nec indignum sed benignum voce cordis dare signum | Mariae in gloriam paranympho comitata fuerat quo salutata senem mulcet pavidam | Innovemus mente sana mater quod petit montana salutare gravidam | Rem miratur sed matrona unde inquit tanta dona mihi dantur hodie | Ad me veniret quod illa mater dei et ancilla sceptrum omnis gloriae | Gaudet clausus sua matre sentit prolem sine patre agnum dei praedicat | Erit magnus infans rite regem caeli agnum vitae clausus plausu indicat | Nequit senex immorari rapit manus manu pari et nimis celeriter | Exsultabat modo miro circumplexat hanc in giro salutando dalciter | Clamat senex voce clara amplexata tot praeclara insignia deo cara voce pandens veteri | Salve inter mulieres te respexit caeli heres meruisti ut videres casta fructum uteri | Illa sed repudiavit laudem deo assignavit quando supplex decantavit contexens magnificat | Clemens virgo atque pia tu nos fove o Maria partus namque tis nos quia sola spes vivificat |
| g04190 Al | Alleluia Imperatrix reginarum et salvatrix animarum pretiosa margarita rosa gelu non attrita mater Dei virgo pia ora pro nobis Maria |
| ah54216 Sq | Ave Maria gratia plena | Dominus tecum virgo serena | Benedicta tu in mulieribus quae peperisti pacem hominibus et angelis gloriam | Et benedictus fructus ventris tui qui coheredes ut essemus sui nos fecit per gratiam | Per hoc autem ave mundo tam suave contra carnis jura | Genuisti prolem novum stella solem nova genitura | Tu parvi et magni leonis et agni salvatoris Christi templum extitisti sed virgo intacta | Tu floris et roris panis et pastoris virginum regina rosa sine spina genetrix es facta | Tu civitas regis justitiae tu mater es misericordiae de lacu faecis et miseriae Theophilum reformans gratiae | Te collaudat caelestis curia tu mater es regis et filia per te reis donatur venia per te justis confertur gratia | Ergo maris stella verbi dei cella et solis aurora | Paradisi porta per quem lux est orta natum tuum ora | Ut nos solvat a peccatis et in regno claritatis quo lux lucet sedula collocet per saecula |
| 007467 R | Quem dicunt homines esse filium hominis dixit Jesus discipulis suis respondens Petrus dixit tu es Christus filius dei vivi et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam |
| ah55066 Sq | Exsultet ecclesia pro assumpta filia regis ad pallatium | Annae sublimatio nostra exsultatio nostrum est convivium | Regni tenet solium diadema regium per Mariae filium | Praesentatur hodie Anna regi gloriae cum hymnis et laudibus | Haec Mariam peperit per quam Christus aperit sinum paenitentibus | Datur in caelestibus a sanctorum civibus Annae salutatio jucunda laudatio | Laudant matris viscera laudant matris ubera fructum beatificant Mariam magnificant | Felix Anna ex te manna mundo datur quo pascatur in deserto populus | Hoc dulcore hoc sapore sustentaur procreatur ex manna vermiculus | Vermem istum dico Christum nobis natum exaltatum in crucis patibulo | Fit unguentum vulneratis condimentum tribulatis salvat a periculo | Manna caeli manna terrae cura stude nos transferre ad lactis mellis patriam ad paradisi curiam | Mater Dei genetricis mater nostrae salvatricis per te praesens familia tecum regnet in gloria | Nos commenda trinitati fac ut verbi incarnati servis tuis atque suis detur benedictio | Fac ut nostra symphonia et in regno et in via sit Maria melodia carmen jubilatio | Laus Mariae filio |
| ah55178 Sq | Ad honorem tuum Christe recolat ecclesia | Praecursoris et baptistae tui natalitia | Laus est regis in praeconis ipsius praeconio | Quem virtutum ditat donis sublimat officio | Promittente Gabriele seniori filium | Haesitavit et loquelae perdidit officium | Puer nascitur novae legis novi regis praeco tuba signifer | Vox praeit verbum paranymphus sponsi sponsum solis ortum lucifer | Verbo mater scripto pater nomen indit parvulo et soluta lingua muta patris est a vinculo | Est caelesti praesignatus Joannes oraculo et ab ipso praemonstratus uteri latibulo | Quod aetate praematura datur heres id figura quod infecunda diu parens res profunda | Contra carnis quidem jura Joannis haec genitura talem gratia partum format non natura | Alvo deum virgo claudit clauso clausus hic adplaudit de ventris angustia | Agnum monstrat in aperto vox clamantis in deserto vox verbi praenuntia | Ardens fide verbo lucens et ad veram lucem ducens multa docet milia | Non lux iste sed lucerna Christus vero lux aeterna lux illustrans omnia | Cilicina tectus veste pellis cinctus strophium | Cum locustis mel silvestre sumpsit in edulium | Attestante sibi Christo non surrexit major isto natus de muliere | Sese tantum hic excepit qui de carne carnem cepit sine carnis opere | Martyr dei licet rei simus nec idonei tuae laudi | Te laudantes et sperantes de tua clementia nos exaudi | Tuo nobis in natale da promissum gaudium | Nec nos minus triumphale delectet martyrium | Veneramur et miramur in te tot mysteria | Per te frui Christus sui det nobis praesentia |
| 008367:05.1 HV | Vagit infans inter arcta conditus praesepia membra pannis involuta virgo mater alligat et dei manus pedesque stricta cingit fascia |
| ah53099.1 Sq | Concentu parili hic te Maria veneratur populus teque piis colit cordibus | Generosi Abraham tu filia veneranda regia de Davidis stirpe genita | Sanctissima corpore castissima moribus omnium pulcherrima virgo virginum | Laetare mater et virgo nobilis Gabrielis archangelico quae oraculo credula genuisti clausa filium | In cujus sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis ut promisit deus Abrahae | Te virga arida Aaron flore speciosa te figurat Maria sine viri semine nato floridam | Tu porta jugiter serata quam Ezechielis vox testatur Maria soli deo pervia esse crederis | Sed tu tamen matris virtutum dum nobis exemplum cupisti commendare subisti remedium pollutis statutum matribus | Ad templum detulisti tecum mundandum qui tibi integritatis decus deus homo genitus adauxit intacta genetrix | Laetare quam scrutator cordis et renum probat habitatu proprio singulariter dignam sancta Maria | Exsulta cui parvus arrisit tunc Maria qui laetari omnibus et consistere suo nutu tribuit | Ergo quique colimus festa parvuli Christi propter nos facti ejusque pie matris Mariae | Si non dei possumus tantam exsequi tardi humilitatem forma sit nobis ejus genetrix | Laus patri gloriae qui suum filium gentibus et populo revelans Israel nos sociat | Laus ejus filio qui suo sanguine nos patri concilians supernis sociavit civibus | Laus quoque sancto spiritui sit per aevum |