- Log in to post comments
| 509504.Tp28 Sa | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth | (A1) Altissimeque rector | (A2) Poli sede redemptor | (A3) Parce peccata cuncta | (A4) Domine misericors nobis indignis Pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis | (B1) Repleti sumus quam non meremur | (B3) Propter peccata quae gessimus | (B4) Gloriam tuam nobis dona | Benedictus qui venit in nomine domini | (C) Hebraeorum proIes ore concrepaverunt hosanna in excelsis | (D) Conditor aIme domine poli rector telluris gubernator maris sustentator miserere plasmae tuae quam formasti de humo ad tuam imaginem Misericors ln excelsis | (B5) Dona caelestis quaesumus Christe | (B6) Parce peccata nobis indignis |
| h04489 VRS | Deus miserere mei deus miserere mei miserere pasce in peccata meis | Almae rector et redemptor [...] | Tu me libera [...] | Dignati quid minime [...] | Peccatorum [...] | In [...] lacrimans | Solve vinculum delicti excipe precem poscenti confitenti jam reatu depende quod supplicantur | Edidi os versus idem eris tus et amarus quidem tabulo diu consensi Vincentius ego ipse | Misceri quae sanctis tuis non confido bonis meis nactus veniam commissi propitius est mihi | Gloria tibi creator gloria immense nate valulans crucem supplicii omnem mundum redemisti |
| a02510 Li | Rogamus te rex saeculorum deus sancte jam miserere peccavimus tibi | Audi clamantes pater altissime et que precamur clemens ac tribue Exaudi nos Domine | Bone redemptor supplices quaesumus te toto corde flentes requirimus Exaudi nos Domine | Emitte manum tuam Deus omnipotens et invocantes peccatores redime Exalta piisimae | Fertilitatem et pacem tribue contere bella famem coibe Exaudi nos Domine | Ne recorderis nostra facinora sed adjuvando nos omnes libera Exalta piisimae | Respice Deus tuendo viduas fove pupillos captivos revoca Prostratos tu subleva | Jam miserere Christe audi nos Sancta Maria ora pro nobis [ut supra] |
| ah47040 Ky | Kyrie Rex saeculorum consolator maestorum susceptor contritorum et sola spes maerentum eleison | Kyrie Deus fortis sanctus et immortalis qui caelis dominaris ac potens es in terris eleison | Kyrie Rex immense qui sola potestate concludis quod est omne disponendo benigne eleison | Christe Quem dei patris verbum credimus Mariae filium patri coaeternum et unigenitum per te cuncta manent veritas et vita Emmanuel eleison | Christe Principium et finis qui mortem passus es pro nobis miserere lapsis rebus terrae pronis et peccato fessis quos morte levasti misericors eleison | Christe splendor karissime dei patris primogenite cum quo manens vere simul et aeterne nostri miserere reparator vitae cunctipotens eleison Spiritus bone dator gratiae distributor Karitatis et actor patri natoque consors eleison Trinitatis deus vera unus es in natura cui est sola majestas et aequalis potestas eleison | Kyrie Rerum factor caelorum fabricator cunctorum dominator omniumque redemptor nostri clemens sis memor eleison |
| ah47193 Tp | GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Decus aeterni patris merito tibi flectitur orbis LAUDAMUS TE Pontus et ima polus tibimet benedicat nunc Deus BENEDICIMUS TE Qui trinus unus idemque es plastor antiquus ADORAMUS TE Angelicus coetus te poscit devote praeclarus GLORIFICAMUS TE Qui resides in arce poli Domine rex aeterne GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM O qui perpetua mundum ratione gubernas DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS Tu naturae omnis Deus innumerabilis unus DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS O pie cunctipotens Deus rex mundique redemptor QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Rex Deus immense quo constat machina mundi QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Unus enim rerum pater es unus cuncta ministrans QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE Tu solus tu multus item tu primus et idem CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN |
| 509502.Tp29 Tp | Domine deus redemptor Israel | SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS QUONIAM TU SOLUS SANCTUS |
| ah47196 Tp | Gloria .. voluntatis | Rex immense poli terraeque marisque profundi | Laudamus te | Omnes caelicolae benedicunt quem sine fine | Benedicimus te | Virtutes caeli quem semper rector adorant | Adoramus te | Glorificande Deus via lux pax gloria virtus | Glorificamus te | Humani generis factor fabricator et orbis | Gratias ... tuam | Et regum regem veneramur et omnipotentem | Domine Deus .. omnipotens | Sit tibi laus et honor mundi sator atque redemptor | Domine fili unigenite | Rex aeterne tuis per saecula parce redemptis | Jesu Christe ... patris | Cunctipotens domine nostrae reparatio vitae | Qui tollis..nostram | O decus angelicum patris sapientia Christe | Qui sedes ... miserere nobis | Sanctifica proprios petimus ... |
| 509502.Tp565 Tp | GLORIA IN EXCELSIS DEO Ave Deus summa trinitas in personis indivisa ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Lux vera rex angelorum et hominum redemptor LAUDAMUS TE Resultet civium supernorum caterva in caelesti aula tibi concinens laudum vota BENEDICIMUS TE Quem benedicunt craeturae cuncte et veneranter adorant ADORAMUS TE Qui gloriosuns permanes in sede majestati tuae GLORIFICAMUS TE Tibi omnis lingua confitetur atque glorificatur unde et nos gratulantes GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Qui es misericors pius ac benignus atque potentissimus QUONIAM TU SOLUS SANCTUS Sanctam majestatem tuam mente devota poscimus TU SOLUS DOMINUS Da pacem tuis famulis o bone rex et vitam beatam TU SOLUS ALTISSIMUS Nostra dele facinora hic et in aeterna saecula JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN |
| a07648 A | Pro pace regum et principum invocamus te Domine Deus clementissime adoramus te ut aeris temperiem dones caelique serenitatem et fructus terrae largiri digneris largitor bone Tu es verus pastor noster nos agni et filii tui quam vis miserimi miserere nostri Deus misericordissime Per suffragia omnium sanctorum atque angelorum tuorum supplicamus te rex omnipotens paganorum jugo disspando concute arma illorum confringe et virtutem contere Jesu Christo Domine redemptor arma invictissima nostra Reminiscere redemptor magne quoniam redemisti nos piissime pretiosissime sanguine tuo creator angelorum restaurator hominum spes et misericordia peccatorum nunc et in sempiterna saecula Amen |
| h03411 PRCS | Rogamus te rex saeculorum deus sancte jam miserere peccavimus tibi | Audi clamantes pater altissime et quae precamur clemens ac tribue exaudi nos domine | Bone redemptor supplices quaesumus te toto corde flentes requirimus assiste propitius | Emitte manum tuam deus omnipotens et invocantes potenter protege Exulto piisime | Fertilitatem et pacem tribue veniclae bella et famem cohibe redemptor sanctissime | Indulge lapsis indulge perditis dimitri moxum ablue crimina acclines tu libera | Gemitur vide fletus intellege extende manu peccantes redime salvator omnipotens |