Full text:
Sanctus vir
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
E-Bbc M 1408 4a f. 2r
- Log in to post comments
| 004808 A | Sanctus Vitus vir gloriosus virili agone perstetit in certamine et insignis auspiciis herilem promeruit palmam in caelo |
| 203868 A | Porrexit manum suam vir sanctus in lavationem [?] altaris et de sanguine uvae effudit odorem divinum excelso principi |
| 204544 A | Sanctus vir Quintinus Ambianis resedit beatus vero Lucianus Belvacum expetivit |
| 205234 A | Vir sanctus domini Amandus a (...) |
| 206469 A | Sanctus vir Georgius martyr domini qui pro amore Christi sanguinem suum fudit beatus miles Christi gaudet in caelestibus alleluia |
| a01306 A | Humanum fere ultra modum affectus est tyrannide barbarorum diutino carceris squalore famis sitis algoris acerbitate gravissima infirmitate sed haec omnia sanctus vir pro deliciis et epulis computavit |
| a06500 H | Exsulta nimium turba fidelium solemne hodie martyris incliti est festum modula carmina fortiter in laudem domini atque potentiam | Caelestis patriae gaudia cogitans Tyrsus vir pepulit omnia saeculi sanctus cum minime crederet in deum afflatus subito flamine sancto est | Saevum conspiciens judicem increpat cur sanctos domini inquit atrocior poenis discrucias valde crudelibus infelix Erebi igne cremandus est | Illico rabidus temporae praesserat hostis cumbricius membra colentium in terra dominum multa perempta sunt sanctorum nitida milia martyrum | Sanctus pro domino Leucius nititur electam animam tradere promtior diversa genera pertulit innocens poenarum cupiens praemia caelica | Athlaeta pedibus impiger ambulans Tyrsus regem ubi reperit impium apprehendens tenuit admonet et docet jam falsa ut colere domat idola | Tunc laeto simulans ore locutus est te Tyrse cupio consilio meo ad sensum tribuens sacrifices diis ut magna accipias copia munerum | Sanctus perspicuum est ait impie quod totus habitet ille nequissimus in te nunc coluber pravus et invidus cum tali pereas principe horride | Gastrum perniciter adfore praecipit plenum lympha caput martyris suffocat corpus quod superest fustibus caedere nodosis acrius pestifer imperat | Sed servus domini voce piissima de vase miserum judicem increpat agnosce dominum lubricae et invide cum cernis opera magna et inclita | Turris construitur altius eminens per gyrum gladiis fixis in ordinem almus ut fastigio positus decidens ense susciperet membra fidelia | Magnus tu domine prae diis omnibus multum mirificus in te credentibus pravis muscipula sis sanctus in aethera Christi glorificat omnipotentia | Victus non valuit insatiabilis saevus terribilis et nova cogitans tormenta sitiens vincere martyrem sed sanctus dominus conterruit malum | Ne Tyrse timeas sic ait angelus directus ego sum a domino deo a te supplicia auferam omnia hostemque poteris vincere pessimum | Exaudi domine cogitat impius inferre onera vincula et omnia fervens oleum plumbum et ungulas ut sanctum superet martyrem et necet | Cernens proficere nil suis viribus sanctum praecipitem in mari praecipit jactare videant ne oculi hominum ter dena stadia a littore longius | Quam mira domine sunt opera tua adducunt manibus martyrem angeli et dulci resonant carmine canticum judex non meruit cernere angelos | Debemus penitus facta retexere quae sanctis meritis reddiderit bona tribus judicibus culpa labentibus quos terra repulit mortuos saepius | Exorant populi martyrem inquiunt oramus domine praecipe protinus terra ut suscipiat corpora judicum quae scatens putrida vermibus funditur | Clementer lacrimas sarculum accipit designans locum ubi corpora condere deberent veniam da pie poscimus martyr nos humiles credimus in deum | Laetentur omnium corda volentium caelestis patriae quaerere gaudia et pravi faciant nulla nocentia ut venti a facie stipula pervolant | Te martyr lacrimis vernule poscimus per te omnipotens conditor ocius durum quo premimur ut jugum auferat et laetos faciat saecla in omnia | Jam summe domine respice saucium delictis populum dele chirographum et nostrum gemitum cerne propitius dans nobis auxilium tempore congruis | Defunctis requiem omnibus tribuis optime et supinus tempora prospera tribue victum pauperibus subsidium viduis omnes percipiant quod pie postulant | Te nostra jubilet gloria perpetim qui solus dominus trinus et unus est jugi imperio saecula continens et cuncta dominans omnibus imperans | Amen |
| a07053.Tp01 Tp | STEPHANUS plenus gratia et fortitudine | Lumine vultus tui Domine insignitus | FACIEBAT prodigia et signa magna in populo | Optatum infirmis robur cedendo catervis | SURREXERUNT autem quidam de synagoga | Viri mendacii | QUAE appellabatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano | De Jesu qui fuit vir propheta potens in opere et sermone | ET non poterant resistere sapientiae | Implevit enim eum Dominus spiritu sapientiae et intellectus | ET spiritui qui loquebatur| Nam spiritus sanctus erat in eo | AUDIENTES autem haec | Cogitaverunt interfice eum | DISSECABANTUR cordibus suis | Quidam autem dicebat quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbam | ET stridebant dentibus in eum | Paratum ad omnia pro salvatoris nomine sustinenda | CUM autem esset Stephanus plenus Spiritu Sancto | Spe fruendi victoria divinitus subnixus | INTENDENS in caelum vidit gloriam Dei | Quem terra pontus aethera colunt adorant predicant | ET Iesum stantem a dextris Dei | In sede majestatis suae | ET AIT | Ecce quod cupivi jam video | ECCE video caelos apertos | Beatus homo cui caeli patebunt | ET filium hominis stantem a dextris virtutes Dei | Cujus caritas vera caelo sublevat Stephanum de terra | EXCLAMANTES autem voce magna | Adversus eum | CONTINUERUNT aures suas | Insipientes et maligni oderunt sapientiam | ET impetum fecerunt unanimiter in eum | Viri iniqui absque misericordia | ET eicientes eum extra civitatem lapidabant | Sed stat feliciter patiens martyr et orat | ET testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus | Vas electionis futurus | ET lapidabant Stephanum invocantem et dicentem | Domine suscipe me et cum fratribus meis sim | DOMINE Iesu | Salvator mundi | SUSCIPE spiritum meum | Et perduc me ad concivium epularum tuarum | POSITIS autem genibus | Sinite me inquit caelum videre et spiritus dirigatur ad Dominum | EXCLAMAVIT voce magna dicens | Nunc dimitis Domine servum tuum in pace | DOMINE ne statuas illis hoc peccatum | Ne tua damnendo Jesu facura benione | ET cum hoc dixisset | Sanguine laureatus | OBDORMIVIT in Domino | Cum quo regnat et regnabit per omnia saecula |
| h04731 CaH | Confirmatum est cor meum in domino et exaltatum est cor meum in deo salutis meo | Dilatatum est os meum super inimicos meos laetor ego in sanctitate tua quia non est alius deus quomodo tu nex est sanctus praeter te et non est justus praeter deum nostrum | Nolite gloriari et nolite alta loqui in super viam et nesciebat magniloquam ego servo quoniam deus scientiae dominus est | Deus qui parat adinventiones suas arcum potentiam infirmatum est et infirmi virtute precinci sunt | Pleni panibus minorati sunt et esurientes transierunt terram | Sterilis peperit septem et fetora in filiis infirmata est | Dominus mortificat et vivificat ducit ad inferos et reducit | Dominus pauperem et divitem facit humiliat et exaltat | Suscitata terra in opem et abstracto te erigit pauperem | Et sedere facit eum cum potentibus populi et thronum gloriae hereditat illi | Da tuo tuum obtatum et benedicet annos justi | Quoniam non in viribus potens est vir dominus infirmum facit adversarium suum dominus sanctus | Non glorietur sapiens in sua sapientia neque glorietur dives indivitiis suis neque glorietur fortis in fortitudine sua sed in eo glorietur qui gloriatur scire et intelligere dominum et facere judicium et justitiam super terram | Dominus ascendit in caelos et tonat et ipse judicavit extrema terrae | Potens est et dat virtutem regibus nostris et exaltavit cornu Christi sui |
| a07371 A | Vir sanctus Indalaetius Christi quidem discipulus est praedicandi gratia delegatus Hispanias |