Full text:
Et cum hominibus conversatus est
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
E-Bbc M 251 f. 37r
Notes:
Biblical text: Baruch 3:38
- Log in to post comments
Biblical text: Baruch 3:38
| a03383 H | Jesu lumen de lumine deus de deo veniens carmen sumpsit de virgine et verus homo factus est | Deinde conversatus est in terris cum hominibus se videns credens diligens Martha recepit hospitem | Soror ad pedes domini sermones ejus audiens et Martha erat satagens ad frequens ministerium | Ambae placentes domino utraque vitam redolent activam Martha denotat contemplativam reliqua | Sic nostra fiat actio ne cadat contemplatio ut sustentemur victibus et placeamus Domino | Praestet hoc Pater optimus per Jesum Christum filium qui secum in perpetuum regnat cum sancto spiritu |
| h00420 SCR | Audi Israel quia magna est domus dei tui et ingens locus possessionis domini magna est et non habet finem altus et immensus qui cum hominibus conversatus est ipse est deus noster alleluia |
| a06962 A | Ecce tabernaculum Dei cum hominibus et spiritus Dei habitat in vobis templum enim Domini sanctum est quod estis vos pro cujus amore celebratis hodie gaudia templi tempore festi |
| g04666 In | Dilectus deo et hominibus Franciscus cujus memoria cum benedictione est ad regna caelestia ecce migrat quoniam in veritate probatus inventus est in verbis suis fidelis ideo hereditas ejus perseveret in aeternum |
| a07055.Tp01 Tp | Vidi civitatem sanctam Jerusalem novam | Quae construitur in caelis vivis ex lapidibus | Descendentem de cælo | Nuptiale thalamo | A Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo | Super solem splendidum | Et audivi vocem magnam | Nunciantem nova gaudia | De throno dicentem | Veni ostendam tibi | Ecce tabernaculum Dei cum hominibus | Et ad eum venient omnes gentes et dicent gloria tibi Domine | Et habitabit cum eis | Nunc et in aevum | Et ipsi populus ejus erunt | Omnes Dei gratia quos a morte redemit perpetua | Et ipse Deus cum eis erit eorum Deus | Qui moderatur cuncta creata | Et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum | Quorum non sol luna sed Christe vera est lucerna | Et mors ultra non erit | Sed caeli premia perpetua | Neque luctus neque clamor | Ubi cum beatis gloriantur nova canunt Deo carmina | Neque dolor erit ultra | Gaudia permanent sempiterna | Quae prima abierunt | Justi florebunt | Et dixi qui sedebat in throno | In superne majestatis arce | Ecce nova facio omnia | Divina prudentia sancti spiritus gratia per sacra mysteria renovatur ecclesia |
| ah47191 Tp | Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis | Quid tibi nunc domine quid dicere possimus ad te| Laudamus te | Collaudant pariter quem caelum terra chaosque | Benedicimus te | Cum benedicta tuo signamine cuncta nitescunt | Adoramus te | Poplite quem curvo veneratur caelicus ordo | Glorificamus te | Qui pollens regnas per saecula cuncta potentes | Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam Domine Deus rex caelestis | Cuncti creans venerande colende tremende sequende | Deus pater omnipotens | Qui mare qui tellus cherubin quoque jure coherces | Domine fili unigenite | Rex regum Domine dominantum conditor aquae | Jesu Christe | Candor splendiflue lucis lux ipse choruscat | Domine Deus | Propter nos miseros homo tu quoque sat pie factor | Agnus Dei | Qui proprio nostram recresti sanguine vitam | Filius patris | Altithroni Deus et Domine benedicte amende | Qui tollis peccata mundi miserere nobis | Est tibi nam proprium miseris succurrere semper | Qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram | Et solus sine crimine crimina nostra relaxa | Qui sedes ad dexteram patris miserere nobis | Te fine nam nulli lauxant ponunt vereatur | Quoniam tu solus sanctus | Sanctificans cuncta cernensqae jure sacranda | Tu solus Dominus | Cui servire decus libertas summa placere est | Tu solus altissimus | Sed praecibus presens famulorum semper ubique | Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria Dei patris amen |
| 920077 PS | Intellectus Asaph Attendite popule meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei | Aperiam in parabolis os meum loquar propositiones ab initio | Quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis | Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera narrantes laudes domini et virtutes ejus et mirabilia ejus quae fecit | Et suscitavit testimonium in Jacob et legem posuit in Israel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis | Ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis | Ut ponant in deo spem suam et non obliviscantur operum dei et mandata ejus exquirant | Ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum deo spiritus ejus | Filii Ephrem intendentes et mittentes arcum conversi sunt in die belli | Non custodierunt testamentum dei et in lege ejus noluerunt ambulare | Et obliti sunt benefactorum ejus et mirabilium ejus quae ostendit eis | Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos | Interrupit mare et perduxit eos et statuit aquas quasi in utre | Et deduxit eos in nube diei et tota nocte in illuminatione ignis | Interrupit petram in eremo et adaquavit eos velut in abysso multa | Et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas | Et apposuerunt adhuc peccare ei in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso | Et tentaverunt deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis | Et male locuti sunt de deo dixerunt numquid poterit deus parare mensam in deserto | Quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut parare mensam populo suo | Ideo audivit dominus et distulit et ignis accensus est in Jacob et ira ascendit in Israel | Quia non crediderunt in deo nec speraverunt in salutari ejus | Et mandavit nubibus desuper et januas caeli aperuit | Et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis | Panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantia | Transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum | Et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut arenam maris volatilia pennata | Et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum | Et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum attulit eis | Non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum | Et ira dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israel impedivit | In omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt in mirabilibus ejus | Et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione | Cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad eum | Et rememorati sunt quia deus adjutor est eorum et deus excelsus redemptor eorum est | Et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei | Cor autem eorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento ejus | Ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non disperdet eos et abundavit ut averteret iram suam et non accendit omnem iram suam | Et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens | Quoties exacerbaverunt eum in deserto in iram concitaverunt eum in inaquoso | Et conversi sunt et tentaverunt deum et sanctum Israel exacerbaverunt | Non sunt recordati manus ejus die qua redemit eos de manu tribulantis | Sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos | Et convertit in sanguinem flumina eorum et imbres eorum ne biberent | Misit in eos coenomyiam et comedit eos et ranam et disperdidit eos | Et dedit aerugini fructus eorum et labores eorum locustae | Et occidit in grandine vineas eorum et moros eorum in pruina | Et tradidit grandini jumenta eorum et possessionem eorum igni | Misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem immissiones per angelos malos | Viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animabus eorum et jumenta eorum in morte conclusit | Et percussit omne primogenitum in terra Aegypti primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham | Et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto | Et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare | Et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem acquisivit dextera ejus et ejecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis | Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel | Et tentaverunt et exacerbaverunt deum excelsum et testimonia ejus non custodierunt | Et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum | In iram concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt | Audivit deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israel | Et repulit tabernaculum Silo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus | Et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici | Et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit | Juvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae | Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabantur | Et excitatus est tamquam dormiens dominus tamquam potens crapulatus a vino | Et percussit inimicos suos in posteriora opprobrium sempiternum dedit illis | Et repulit tabernaculum Joseph et tribum Ephraim non elegit | Sed elegit tribum Juda montem Sion quem dilexit | Et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula | Et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post foetantes accepit eum | Pascere Jacob servum suum et Israel hereditatem suam | Et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos |
| h04719 CaH | Domine deus Israel non est similis tui deus in caelo et in terra qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo | Qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei et quae ore promiseras opere conplesti sicut et praesens tempus probat | Nunc ergo domine deus Israel imple servo tuo David patri meo quaecumque locutus es dicens | Non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israel | Ita tamen si custodierint filii tui vias meas et ambulaverint in lege mea sicut et tu ambulasti coram me | Et nunc domine deus Israel firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David | Ergone credibile est ut habitet deus cum hominibus super terram | Si caelum et caeli caelorum non te capiunt quanto magis domus ista quam aedificavi | Sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui et obsecrationem ejus | Domine deus meus audias preces quas fundit famulus tuus coram te ut aperias oculos tuos super domum istam diebus et noctibus super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum et exaudires orationes quas servus tuus orat in eo | Exaudi preces famuli tui et populi tui Israel quicumque oraverit in loco isto | Exaudi de habitaculo sancto tuo id est de caelis et propitiare tu es enim deus meus | Aperiantur quaeso oculi tui et aures tuae intentae sint ad orationem quae fit in loco isto | Nunc igitur consurge domine deus meus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae | Sacerdotes tui domine deus induantur justitiam et sancti tui laetentur in bonis | Domine deus ne avertas faciem Christi tui memento misericordiarum David servi tui |
| ah54198 Sq | Lux advenit veneranda lux in choris jubilanda luminosis cordibus | Hujus laeta lux diei festum refert matris dei dedicandum laudibus | Vox exsultet modulata mens resultet medullata ne sit laus inutilis | Sic laus deo decantetur ut in eo collaudetur mater ejus nobilis | Gloriosa dignitate viscerosa pietate compunctiva nomine | Cum honore matronali cum pudore virginali nitet caeli cardine | Rubus quondam exardebat et hunc ardor non urebat nec virorem nocuit | Sic ardore spiritali non attactu conjugali virgo deum genuit Haec est ille fons signatus hortus clausus fecundatus virtutum seminibus | Haec est illa porta clausa quam latente deus causa clauserat hominibus | Haec est vellus trahens rorem plenus ager dans odorem cunctis terrae finibus | Haec est virga ferens florem terra suum salvatorem germinans fidelibus | Haec est dicta per exemplum mons castellum aula templum thalamus et civitas | Sic eidem aliorum assignatur electorum nominum sublimitas | Cujus preces vitia cujus nomen tristia cujus odor lilia cujus vincunt labia favum in dulcedine | Super vinum sapida super nivem candida super rosam roscida super lunam lucida veri solis lumine | Imperatrix supernorum superatrix infernorum eligenda via caeli retinenda spe fideli separatos a te longe revocatos ad te junge tuorum collegio | Mater bona quam rogamus nobis dona quod optamus nec sic spernas peccatores ut non cernas precatores reos sibi diffidentes tuos tibi confidentes tuo siste filio |
| g02497 Sq | O virga ac diadema purpurae regis quae es in clausura tua sicut lorica tu frondens floruisti in alia vicissitudine quam Adam omne genus humanum produceret ave ave de tuo ventre alia vita processit qua Adam filios suos denudaverat o flos tu non germinasti de rore nec de guttis pluviae nec aer desuper te volavit sed divina claritas in nobilissima virga te produxit o virga floriditatem tuam deus in prima die creaturae suae praeviderat et de verbo suo auream materiam o laudabilis virgo fecit o quam magnum est in viribus suis latus viri de quo deus formam mulieris produxit quam fecit speculum omnis ornamenti sui et amplexionem omnis creaturae suae inde concinunt caelestia organa et miratur omnis terra o laudabilis Maria quia deus te valde amavit o quam valde plangendum et lugendum est quod tristitia in crimine per consilium serpentis in mulierem fluxit nam ipsa mulier quam deus matrem omnium posuit viscera sua cum vulneribus ignorantiae decerpsit et plenum dolorem generi suo protulit sed o aurora de ventre tuo novus sol processit qui omnia crimina Evae abstersit et majorem benedictionem per te protulit quam Eva hominibus nocuisset unde o salvatrix quae novum lumen humano generi protulisti collige membra filii tui ad caelestem harmoniam |