Javier Bonito
Universidad Complutense de Madrid
8 months 3 weeks
No results.
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast | Post date |
|---|---|---|---|---|
| a08687 | A | Benedicimus deum caeli quia fecit nobiscum misericordiam suam | De Trinitate | 20 hours 56 min ago |
| 005148.1 | A | Tibi laus tibi gloria tibi gratiarum actio in saecula saeculorum o beata trinitas spes nostra salus nostra honor noster o beata trinitas libera nos salva nos vivifica nos o beata trinitas | De Trinitate | 21 hours 55 min ago |
| 005343.1 | A | Venit homo ex pharisaeis ad Jesum nocte nomine Nicodemus et dixit ei rabbi scimus quia a deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit dominus cum eo respondit Jesus et dixit ei nisi quis renatus fuerit denuo non potest videre regnum dei alleluia | De Trinitate | 22 hours 16 min ago |
| 002977.3 | A | Gratias tibi deus gratias tibi vera una unitas trina et una deitas sancta atque una deitas | De Trinitate | 23 hours 12 min ago |
| 006239zf | V | Quoniam magnus est deus laudabilis et gloriosus in saecula patri et filio et spiritui sancto | De Trinitate | 23 hours 51 min ago |
| 002947.1 | A | Gloria laudis resonet in ore omnium patri genitoque proli spiritu sancti pariter resultet omne per aevum | De Trinitate | 3 days 20 hours ago |
| 002619.1 | A | Egressi autem circuibant per castella evangelizantes et curantes ubique alleluia | Fer. 5 Pent. | 3 days 21 hours ago |
| a08684 | W | Veni sancte spiritus reple corda fidelium R. Et tui amoris ignem in nobis accende alleluia | Dom. Pentecostes | 4 days 1 hour ago |
| 005327.1 | A | Veni sancte spiritus reple tuorum corda fidelium et tui amoris in eis ignem accende alleluia | Dom. Pentecostes | 4 days 1 hour ago |
| 003882.1 | A | Nisi ego abiero paraclitus non veniet ad vos dum assumptus fuero mittam eum ad vos alleluia | Ascensio Domini | 5 days 59 min ago |
| 007924.2 | W | A summo caelo egressio ejus R. Et occursus ejus usque ad summum ejus | Ascensio Domini | 5 days 1 hour ago |
| 001383.1 | A | Amice commoda mihi tres panes quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum et ille de intus respondens dicat jam ostium meum clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi alleluia | Fer. 2 in Letaniis | 5 days 18 hours ago |
| 004552.1 | A | Quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicet ei amice commoda mihi tres panes quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum alleluia noli mihi molestus esse jam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi alleluia | Fer. 2 in Letaniis | 5 days 18 hours ago |
| 007734b.1 | V | Una ergo sabbatorum cum fores essent clausae ubi erant discipuli congregati venit Jesus et stetit in medio et dixit eis | Fer. 4 p. Pascha | 1 week 21 hours ago |
| g05855 | Ky | Kyrie eleison Agno miti basia cui lupus dedit venenosa | Christe eleison Teque vinciri voluisti nos quae a mortis vinculis eripuisti | Kyrie eleison Domine miserere Christus dominus | Sabbato Sancto | 1 week 4 days ago |
| a08672 | W | Collocavit me in obscuris R. Et anxiatus est super spiritus ejus | Sabbato Sancto | 1 week 4 days ago |
| 007640b.1 | V | Accedentes principes sacerdotum et pharisaei ad Pilatum pecierunt ut viberet custidiri sepulcrum ite inquit custodite sicut scitis illi autem abeuntes munierunt illud | Sabbato Sancto | 1 week 4 days ago |
| g05853 | Ky | Kyrie eleison Qui in cruce expansis manibus traxisti animas justorum ad supera | Christe eleison Vita in ligno moritur infernus et mors jugens spoliatur | Kyrie eleison Christus dominus factus est obediens usque ad crucem | Mortem autem crucis | Fer. 6 in Parasceve | 1 week 4 days ago |
| a08669 | W | Locuti sunt mala pro bonis | Fer. 6 in Parasceve | 1 week 4 days ago |
| g05852 | Ky | Kyrie eleison Qui passurus advenisti propter nos | Christe eleison Qui prophetice prompsisti ero mors tua o mors | Kyrie eleison Domine miserere Christus dominus factus est obediens usque ad mortem mortem autem crucis | Fer. 5 in Cena Dom. | 1 week 5 days ago |
| a08668 | W | Exsurge domine libera eam | Fer. 5 in Cena Dom. | 1 week 5 days ago |
| 006941b.1 | V | Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium | Dom. de Passione | 1 week 6 days ago |
| 205177.1 | A | Videns dominus flentes sorores Lazari ad monumentum lacrimatus est coram Judaeis et clamabat Lazare veni foras et prodiit ligatus manibus et pedibus qui fuerat quatriduans mortuus | Fer. 6 Hebd. 4 Quad. | 2 weeks 1 hour ago |
| 006030a.1 | V | Popule meus quid feci tibi aut quis molestus fui responde mihi | Dom. 4 Quadragesimae | 2 weeks 21 hours ago |
| 007393.1 | R | Popule meus quid feci aut quid molestus fui tibi responde mihi quoniam ego eduxi te de terra Aegypti quadraginta annis in eremo manna plui vobis et obliti estis me dicit dominus | Dom. 4 Quadragesimae | 2 weeks 22 hours ago |
| 003907.1 | A | Non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies | Fer. 3 Hebd. 2 Quad. | 2 weeks 1 day ago |
| 007071a.1 | V | Prosternens se Jacob vehementer et cecidit pronus in terra et adorans ait | Fer. 2 Hebd. 3 Quad. | 2 weeks 3 days ago |
| a08663a | V | Per mortem meam visitavit vos deus et ascendere faciet de terra Aegypti | Fer. 2 Hebd. 3 Quad. | 2 weeks 3 days ago |
| a08663 | R | Visitatione visitavit nos dominus et tollite ossa mea hinc vobiscum ut non mihi sed vobiscum pro futura | Fer. 2 Hebd. 3 Quad. | 2 weeks 3 days ago |
| 002136.1 | A | Dedit pater paenitenti filio stolam primam pariter et annulum nam et calciamenta illi tribuit celebravit magnum convivium | Sabb. Hebd. 2 Quad. | 2 weeks 4 days ago |
| 004477.1 | A | Qui major est vestrum erit minister vester quia omnis qui se exaltat humiliabitur dicit dominus et qui se humiliat exaltabitur | Fer. 3 Hebd. 2 Quad. | 2 weeks 4 days ago |
| 001816.1 | A | Clamabat autem mulier domine adjuva me qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus at illa dixit utique nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum | Dom. 2 Quadragesimae | 2 weeks 4 days ago |
| 007156.1 | R | Minor sum cunctis miserationibus tuis domine deus Abraham in baculo meo transivi Jordanem istum et nunc cum duabus turmis regrediar libera me domine de manu Esau quia valde eum timeo | Dom. 2 Quadragesimae | 2 weeks 4 days ago |
| 007500a.1 | V | Dominum tuum illum constitui et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi | Dom. 2 Quadragesimae | 2 weeks 5 days ago |
| 002362.1 | A | Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam | Fer. 6 Hebd. 1 Quad. | 2 weeks 5 days ago |
| 003488.1 | A | Cum intrasset Jesus Jerusalem commota est universa civitas dicens quis est hic populi autem dicebant hic est Jesus propheta a Nazareth Galilaeae | Fer. 3 Hebd. 1 Quad. | 2 weeks 5 days ago |
| 002295.1 | A | Dixit Jesus centurioni fiat tibi sicut credidisti | Fer. 5 post Cineres | 2 weeks 6 days ago |
| 002368.2 | A | Domine puer meus jacet paralyticus et male torquetur dixit Jesus ego veniam et curabo eum | Fer. 5 post Cineres | 2 weeks 6 days ago |
| 005165.1 | A | Tradetur enim gentibus et illudetur et flagellabitur et conspuetur | Dom. Quinquagesimae | 2 weeks 6 days ago |
| 006563.1 | R | Dum staret Abraham ad illicem mambre vidit tres viros descendentes de monte tres vidit et unum adoravit | Dom. Quinquagesimae | 3 weeks 53 min ago |
| 007097b.1 | V | Benedicam tibi et multiplicabo semen tuum erisque benedictus | Dom. Quinquagesimae | 3 weeks 1 hour ago |
| a08662 | A | Virtutes ejus laudate deum stellae et lumen laudate dominum | Dom. Sexagesimae | 3 weeks 22 hours ago |
| a08661 | A | Benedicite domino opera ejus laudate eum et super exsaltate eum in saecula | Dom. Sexagesimae | 3 weeks 22 hours ago |
| 004924.1 | A | In sancto apparui tibi ut videam virtutem tuam et gloriam tuam | Dom. Sexagesimae | 3 weeks 22 hours ago |
| 600778za | V | Aperiens autem Noe fenestram archae quam fecerat et dum sit columbam | Dom. Sexagesimae | 3 weeks 23 hours ago |
| 600778.1 | R | Emisit quoque Noe columbam ex archa ut videret si jam cessassent aquae super terram ad illa venit ad vesperam portans ramum olivae virentibus soliis in ore suo | Dom. Sexagesimae | 3 weeks 23 hours ago |
| 609053.1 | R | Noe vero perfecit omnia quae locutus est ei deus dixitque ad eum ingredere cum tuis in archam quia te vidi justum coram me ex omnibus gentibus | Dom. Sexagesimae | 3 weeks 23 hours ago |
| 006571zd | V | Fecitque dominus deus Adae et uxori ejus tunicas pelliceas et induit eos et ait | Fer. 2 Septuagesimae | 3 weeks 3 days ago |
| a08660 | W | Filii tui | Epiphania | 3 weeks 4 days ago |
| 005008.1 | A | Spiritus ubi vult spirat alleluia et vocem ejus audis sed non scis unde veniat aut quo vadat alleluia | Dom. 1 p. Pent. | 3 weeks 6 days ago |
| a08659 | A | Sacrificate sacrifitium justitiae et sperate in domino | Fer. 2 Hebd. 1 Quad. | 4 weeks 23 hours ago |
| 602346zd | V | Caecata plebs turonorum et infida nimium crimen incesti | Briccii | 1 month 3 days ago |
| g05849 | Al | Alleluia Cum venerit paraclitus spiritus veritatis ille docebit vos omnia | Dom. post Ascensionem | 1 month 4 days ago |
| a00365.1 | R | Spina dedit florem castum servando pudorem justitiae solem patris per saecula prolem | Assumptio Mariae | 1 month 5 days ago |
| a08406.Tp1 | Psl | Perpes honor Mariae | Personet hinc hodie | Qua gigifens […]so solem justitiae | Mater sit regis caelestis patriae | In cujus partu non est perpessa dolorem | Purificatio Mariae | 1 month 5 days ago |
| g03189b | InV | In omnem terram | Thomae Apost. | 1 month 1 week ago |
| g05848b | OfV | Requiem aeternam dona eis domine et lux perpetua luceat eis | Pro defunctis | 1 month 1 week ago |
| g05848a | OfV | Animae eorum in bonis demorabuntur et semen eorum possidebit terram | Pro defunctis | 1 month 1 week ago |
| g05848 | Of | Animas fidelium quas assumpsisti domine faceas gaudere cum sanctis tuis in gloria et libera eos de loco tormentorum | Pro defunctis | 1 month 1 week ago |
| 007284zc | V | Tantorum patrocinia sanctorum intentione quaeramus ut cum eis consortes esse valeamus | Omnium Sanctorum | 1 month 2 weeks ago |
| 602346zc | V | Custodivit eum ab inimicis et a seductoribus tutavit illum | Briccii | 1 month 2 weeks ago |
| 602346zb | V | Post excessum beatissimi Martini episcopi beatus Briccius cathedram episcopalem suscepit | Briccii | 1 month 2 weeks ago |
| 601816za | V | Munimine regio sceptus nullatenus ab adversariis superatus | Briccii | 1 month 2 weeks ago |
| 007295.Tp1 | Psl | Flebant pictavi praesulem | Martinum antistitem | Par apostolis miraculo functus est sacerdotio | Quem semi noctuque sopor invasit illos | Turonici furtim corpus miserunt foras | Albeus ligeris sunt ingressi | Gaudio magno sunt repleti | Gloriam Christo vivamus tecum | Martini | 1 month 2 weeks ago |
| 006463a.1 | V | Scimus enim desiderare te Christum nostri potius quos deseris miserere | Martini | 1 month 2 weeks ago |
| 006943zf | V | Psalmum dicite nomini ejus date gloriam laudi ejus | Dom. 5 p. Pascha | 1 month 2 weeks ago |
| 006901zf | V | Benedictus es tu domine doce me praecepta tua | Dom. 5 p. Pascha | 1 month 2 weeks ago |
| 007101.1 | R | Loquebantur variis linguis apostoli magnalia dei alleluia | Dom. Pentecostes | 1 month 2 weeks ago |
| 006536zd | V | Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum | Dom. Pentecostes | 1 month 2 weeks ago |
| a08657 | L | Ante diem festum paschae sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos | Et cena facta cum diabolus jam misisset in corde ut traderet eum Judas Simonis Scariotis sciens quia omnia dedit ei pater in manus et quia a deo exivit et ad deum vadit surgit a cena et ponit vestimenta sua | Et cum accepisset linteum praecinxit se | Deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus | Venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus | Domine tu mihi lavas pedes | Respondit Jesus et dixit ei | Quod ego facio tu nescis modo scies autem postea | Dicit ei Petrus | Non lavabis mihi pedes in aeternum | Respondit ei Jesus | Si non lavero te non habebis partem mecum | Dicit ei Simon Petrus | Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput | Dixit ei Jesus | Qui lotus est non indiget ut pedes lavet sed est mundus totus | Et vos mundi estis sed non omnes | Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes | Postquam ergo lavit pedes eorum accepit vestimenta sua et cum recubuisset iterum dixit eis | Scitis quid fecerim vobis | Vos vocatis me magister et domine et benedicitis | Sum etenim | Si ergo ego lavi pedes vestros dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes | Exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis | Ad Mandatum | 1 month 2 weeks ago |
| 002393b.1 | AV | Venit ergo ad Simonem Petrum et dixit ei Petrus | Ad Mandatum | 1 month 2 weeks ago |
| a00289b | AV | Respondens Jesus et ait | Ad Mandatum | 1 month 2 weeks ago |
| a00289a.1 | AV | Venit autem ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus domine tu mihi lavas pedes non lavabis mihi pedes in aeternum | Ad Mandatum | 1 month 2 weeks ago |
| g05847 | Sq | Ad honorem hodiernum convenite populi | Triumphale nos invitat gaudium apostoli | Sonent lingue clament corda divinis aspectibus | Holocausta medullata reddat noster gemitus | Iste sanctus Zebedeo est a patre genitus | Cum Joanne fratre suo ad piscandum deditus | Felix piscator quem cum vidit Jesus Christus intro maris spatia […] | Jacobi | 1 month 3 weeks ago |
| ah47039 | Ky | Conditor rerum almae qui deus castae caston sistens nostri tu kyrri semper pie eleison KYRIE ELEISON | Attende rector harmoniae voces pangimus ecce cultu quas festivo et eleison KYRIE ELEISON | Sub pietate pius lux vera lucis origo Petre te pro nobis precetur eleison KYRIE ELEISON | Immense rex Christe qu nostrorum vincla dissolve praecaminum clemens in hac die eleison CHRISTE ELEISON | Astrigerum valeamus feliciter quo scandere iter petri fulciti prece eleison CHRISTE ELEISON | Feliciter dextera potenti annectens caelicae poscitus turbae nos in agmine eleison CHRISTE ELEISON | Eja nunc alternatim chori carmina dulciter clangentes Petri apostoli modulamini et dicite Christe domine eleison KYRIE ELEISON | Rector totius machinae clementer nos ab hoste letiferae necis perpetim liberare dignare eleison KYRIE ELEISON | Concentui consono plaudite KYRIE | Hujus in diei laude eleison | Sciendo affectu patris rite eleison | Consociet quo secum in arce eleison | Clementi semper cum fove prece eleison | Nostrique KYRIE ELEISON | Ascensio Domini | 1 month 3 weeks ago |
| 007626zc | V | Derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes suas et revertatur ad dominum et miserebitur ejus | Dom. 1 Quadragesimae | 1 month 3 weeks ago |
| 007305b.1 | V | Qui regis Israel intende qui deducis velut ovem Joseph | Dom. 1 Adventus | 1 month 4 weeks ago |
| a08655a | V | In adjutorium meum semper intende | Dom. 1 Quadragesimae | 1 month 4 weeks ago |
| a08655 | R | Non me derelinquas ne discedas a me domine | Dom. 1 Quadragesimae | 1 month 4 weeks ago |
| 006369a.1 | V | Ductus est Jesus in desertum ab spiritu ut tentaretur a diabolo | Dom. 1 Quadragesimae | 2 months 26 min ago |
| 006937za | V | Quia audisti vocem uxoris tuae maledicta terra in opere tuo in laboribus comedes panem in eo | Petri | 2 months 22 hours ago |
| 006363.Tp1 | Psl | Parare vitae gaudia atque sanctorum omnium beata consortium | Et claustra caeli lucida quorum custodem posuit me divina clementia | Ad haec superna munera perducat nos poscimus tua gratia | Solvento nostra crimina potestate tibi deo collata | Unde sonantia per solvimus cantica | Tibi pastor inclyte sacra die ista | Poscentes parare locum | Petri | 2 months 23 hours ago |
| 006340.Tp2 | Psl | Quid te memore affligis egre | Orando inquit angelus ecce | Me tibi Christus rex ethereus omnipotens almus | Eas ad Simonem festinans vulgo ipse nuncupatur qui Petrus | Hic dicet tibi | Petri | 2 months 1 day ago |
| 600178.Tp3 | Psl | Inviolata caelorum regina mundi domina | Mater innuba virgo necne puerpera | Hodie regna conscendens etherea | Transmeans cuncta angelorum agmina | Ovans caeli phalanx adest obviam | Filius ipse laetus properat | Teque secum sede patris collocat | Unde nos juva prece sedula | Quae fecunda et inviolata permansisti | Assumptio Mariae | 2 months 2 days ago |
| 006760.Tp2 | Psl | Inviolata caelorum domina mundi regina | Mater innuba virgo necne puerpera | Hodie regna conscendit etherea | Transmeans cuncta angelorum agmina | Ovans caeli phalanx adest obviam | Filius ipse laetus properat | Teque secum sede patris collocat | Inde nos juva prece sedula | Quae fecunda et immaculata permansisti | Assumptio Mariae | 2 months 2 days ago |
| 006760.Tp1 | Psl | Inviolata genetrix Maria stella fulgida | Te jam vatum dixerat olim ventura | Egressa radix exiesse paritura | Nec non et Davidis fulgen prosapia | Quae polorum regem gestan viscera feta mater gloriosa | Gignis regem spoliantem tartara | Pro nobis roga prece sedula | Fulgens astra quae inviolata permansisti | Assumptio Mariae | 2 months 2 days ago |
| a08653a | V | Brevi tempore hic parvam possidebimus vitam sed ipso […] | Justi, Pastoris | 2 months 3 days ago |
| a08653 | R | Gloriosus martyr Justus beato Pastori dixit noli […] frater cedentium ictus dubitare noli gladium formidare quia annuente domino […] gloriam suscipiemus quae nostram non minuet parvitatem sed ad sanctorum […] perducet societatem | Justi, Pastoris | 2 months 3 days ago |
| a04642.Tp1 | Psl | Insignes victor Christi athleta fortissime | Suffragator existe pro nobis assidue | Ut nostra deleat probra Christus per te | Conscedere quae valeamus in axe | Laudam carmina laeta caelorum rex suscipe | Quem ovans concinit hodie caterva inclyte | Genesii | 2 months 1 week ago |
| 007258zg | V | Domine si adhuc populo tuo sum necessarius non recuso subire propter eos laborem | Martini | 2 months 1 week ago |
| a08649 | W | Sacerdos dei Nicolae […] | Nicolai | 2 months 2 weeks ago |
| a08648 | W | O beate Nicolae magna est […] | Nicolai | 2 months 2 weeks ago |
| a08647 | H | Magne pater Nicolae […] | Nicolai | 2 months 2 weeks ago |
| g04447.1 | Ky | Qui passurus advenisti propter nos | Qui prophetice prompsisti ero mors tua o mors | Kyrie eleison | Qui expansis in cruce manibus traxisti omnia ad te saecula | Teque vincire voluisti nosque a mortis vinculis eripuisti | Christe eleison | Agno miti osculo cui dedit lupus venenosa | Vita in ligno moritur infernus et mors jugens spoliatur | Kyrie eleison | Christus dominus | Domine miserere | Factus est obediens usque ad crucem | ad mortem | ad sepultum | Fer. 5 in Cena Dom. | 2 months 2 weeks ago |
| 007406zb | V | Et ut darent hostiam secundum quod scriptum est in lege domini par turturum ad duos pullos columbarum | Purificatio Mariae | 2 months 2 weeks ago |
| a08646 | I | Levita Laurentius bonum opus operatus est venite adoremus qui per signum crucis caecos illuminavit | Laurentii | 2 months 2 weeks ago |
| 006454zb | V | Denique moriturus in cruce huic matrem suam virginem virgini commendavit | Joannis Evang. | 2 months 3 weeks ago |
| 006374zb | V | Jesus autem clamabat dicens qui habet aures audiendi audiat | Dom. Sexagesimae | 2 months 3 weeks ago |
| 007804zc | V | Maledictus eris super terram quae aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua | Dom. Septuagesimae | 2 months 3 weeks ago |
| 003784zc | AV | Quia ipse dominus novit quia accusatus non negavi nomen sanctum ejus | Laurentii | 2 months 3 weeks ago |