Inventio Stephani

Finding of Stephen's relics (First Martyr)

Feast date:
Aug.3
Feast code:
14080300

Related chants

Displaying 1 - 50 of 92 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
001015 I Adoremus regem magnum dominum qui in sanctis suis semper est mirabilis Inventio Stephani
001457 A Apparuit autem ei per visum Gamaliel aurea virga pulsans et quae Joanni Jerusalemorum episcopo referret sollicite instruxit Inventio Stephani
001460 A Apparuit sanctus Gamaliel quidam monacho nomine Migetio innocenti et simplici viro dicens ad eum vade et dic Luciano in vanum laboras in acervo illo non ibi sumus modo Inventio Stephani
001515 A Audiens ergo Lucianus sacerdos verba monachi Migetii benedixit dominum quia inventus est et alius testis in revelatione sanctorum Inventio Stephani
001997 A Cum ergo sint apud deum meritis excelsi apud homines loco tenetur humili Inventio Stephani
002435 A Dum adhuc pene vigilaret vir venerandus tamquam in excessu mentis repente est effectus Inventio Stephani
002459 A Dum inventum esset sacratissimum beati Stephani corpus statim terraemotus factus est magnus atque omnes qui aderant odor perfudit suavissimus Inventio Stephani
002745 A Ex odoris mira fragrantia sanitas aegrotis emanavit maxima septuaginta namque et tres tunc a variis languoribus curati sunt homines in inventione corporis Stephani dilecti sui martyris deum benedicentes Inventio Stephani
003118 A Hodie sanctus Joannes pontifex cum maximo cleri plebisque tripudio pretiosi protomartyris Stephani reliquias in sanctam transtulit ecclesiam Sion ubi quondam archidiaconi functus est officio cujus pia apud deum sit pro nobis quaesumus intercessio Inventio Stephani
003159 A Ibi olim positi fuimus exsequiarum tempore planctus nunc quaere nos in illo loco qui dicitur bonorum virorum possessio Inventio Stephani
003248 A In jejuniis et orationibus constituto apparuit iterum sanctus Gamaliel Luciano presbytero dicens quare dissimulasti frater et non retulisti quae dicta sunt tibi Joanni episcopo Inventio Stephani
003436 A Isti etenim maximo digni sunt honore venerari in terris quos in caelo rex regum immensa cumulavit gloria Inventio Stephani
003641 A Luciano venerabili presbytero quiescenti in stratu suo de revelatione sanctarum reliquiarum protomartyris Stephani talis divinitus ostensa est visio Inventio Stephani
003951 A Nonne vides quanta sit siccitas et tribulatio in toto mundo et tu negligenter agis Inventio Stephani
004130 A Omnes quos noveram christianos in Christo Jesu fideliter credentes intempestae noctis silentio ob metum Judaeorum illuc sollicite direxi Inventio Stephani
004137 A Omnia necessaria ministrans sanctum corpus occulte portari fecit et in monumento juris proprii juxta Jerusalem honorifice sepelivit Inventio Stephani
004202 A Ostendit sanctus Gamaliel per visum Luciano sacerdoti tres calathos aureos rosis refertos et quartum argenteum croco plenum et dixit hi sunt nostri loculi et nostrae reliquiae hic autem sanguineas habens rosas loculus est sancti Stephani qui solus ex nobis martyrio meruit coronari Inventio Stephani
004317.1 A Positis autem genibus clamavit dicens domine ne statuas illis hoc peccatum Inventio Stephani
004603 A Regressus Lucianus presbyter a sancto Joanne episcopo jussit ut consurgerent omnes diluculo et foderent in acervo illo ubi putabat esse corpora sanctorum Inventio Stephani
004618.1 A Requiretur a vobis omnis sanguis justus qui effusus est super terram a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare Inventio Stephani
004851 A Sed ne incassum diu quaerentium manus laborarent et corpora eadem nocte Gamaliel Migetio apparuit viro simplici et anachoreticam vitam ducenti Inventio Stephani
005071 A Surge ergo et vade dic Joanni episcopo ut aperiat nobis et faciat locum orationis ut per nostram intercessionem misereatur dominus populo suo Inventio Stephani
005414 A Vidit igitur assistere sibi virum aetate senem statura procerum vultu decorum Inventio Stephani
005430 A Vir dei Gamaliel ait Luciano non mei solummodo causa sollicitus sum sed potius pro illis qui mecum sunt Inventio Stephani
006211 R Beatus Gamaliel doctoris gentium Pauli didascalus apparuit Christi sacerdoti Luciano in vestitu candido amictus pallio et virgam manu gestabat auream Inventio Stephani
006211a V Calciatus caligis in superficie deauratis quasi deambulans coram eo Inventio Stephani
006373 R Cum scirem ego Gamaliel sanctitatem Christi athletae Stephani et fidem ejus ac devotionem credens me in resurrectione partem habiturum cum eo feci eum sepelire in monumento meo novo Inventio Stephani
006373a V Auditor domini Nicodemus ibidem sepultus est et Abibas filius meus mecum est repositus ubi requiescit beatus Stephanus Inventio Stephani
006468 R Dixit autem Gamaliel Luciano vade dic Joanni episcopo ut aperiat monumentum quo in negligentia positae sunt nostrae reliquiae ut per nos aperiat dominus ostium clementiae suae Inventio Stephani
006468a V Usquequo non aperis nobis praecipue in temporibus tuis revelandi sumus Inventio Stephani
006468za V Periclitatur enim saeculi ex ... Inventio Stephani
006877 R Igitur dissimulata Gamaliel deambulatione venit ad eum et virga quam manu tenebat tetigit illum vocans eum tertio Luciane Luciane Luciane surge Inventio Stephani
006877a V Cui sacerdos respondit quis es domine at ille dixit ad eum Inventio Stephani
007075zb V Beatus autem Stephanus qui Inventio Stephani
007107 R Lucianus presbyter dixit domine tu quis es aut qui sunt tecum at ille ego sum Gamaliel Pauli quondam doctor apostoli qui autem juxta me quiescit ipse est domnus Stephanus Inventio Stephani
007107a V Qui a Judaeis Jerusalem lapidatus ad lacerandum bestiis et avibus est positus per dei providentiam permansit intactus Inventio Stephani
007555 R Sacerdos dei Lucianus prostravit se in oratione laudans deum et dicens domine Jesu Christe si est haec visio ex te praesta ut iterum ac tertio manifestetur mihi Inventio Stephani
007555a V Ut confisus fiducialiter annuntiem revelationem sanctorum servorum tuorum Inventio Stephani
007555a.1 V Ut confisus fiducialiter annuntiem revelationem sanctarum reliquiarum Inventio Stephani
007612 R Sanctus Gamaliel in visu dixit Luciano diligenter animadverte quae dico et statim deposuit coram eo tres calathos aureos et quartus argenteus plenus erat croco Inventio Stephani
007612a V Unus ex tribus calathis rubentes habebat rosas tamquam sanguinem alii vero referti erant rosis albis Inventio Stephani
007613 R Sanctus Joannes episcopus lacrimatus prae gaudio benedixit deum et dixit ad Lucianum presbyterum oportet me inde transferre beatum protomartyrem Stephanum qui tamquam angelus apparuit positus in contione hominum Inventio Stephani
007613a V Qui primus apud Judaeos dominica bella peregit et Jesum a dexteris virtutis dei stantem videre promeruit Inventio Stephani
007613za V Qui primum adversum Judaeos ... Inventio Stephani
007704zc V Stephanus vidit celos apertos vidit et introivit Inventio Stephani
007815 R Vade Luciane et dic Joanni episcopo Jerusalemitano usquequo clausi sumus usquequo non aperis nobis tuis etenim temporibus revelandi sumus Inventio Stephani
007815a V Aperi nobis velocius ut per nos ostium misericordiae suae humano generi aperiat deus Inventio Stephani
007868 R Vides o frater Luciane hos calathos hic rosas habens pulcherrimas loculus est pretiosi martyris Stephani qui solus ex nobis martyrio meruit coronari Inventio Stephani
007868a V Introgressus ostium sepulcri invenies eum in parte orientali Inventio Stephani
007981 W Captabunt in animam justi Inventio Stephani

Pages