- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 007075 | R | Lapides torrentis illi dulces fuerunt ipsum sequuntur omnes animae justae |
| 007075a | V | Mortem enim quam salvator dignatus est pro omnibus pati hanc ille primus reddidit salvatori |
| 007075b | V | Vidit beatus Stephanus caelos apertos vidit et introivit |
| 007075c | V | Justum deduxit dominus per vias rectas et ostendit illi regnum dei |
| 007075d | V | Lapidaverunt Stephanum et ipse invocabat dominum dicens ne statuas illis hoc peccatum |
| 007075za | V | Ad dexteram patris caeli ... |
| 007075zb | V | Beatus autem Stephanus qui |
| 007075zc | V | Stephanus vidit caelos* |
| a07053.Tp01 Tp | STEPHANUS plenus gratia et fortitudine | Lumine vultus tui Domine insignitus | FACIEBAT prodigia et signa magna in populo | Optatum infirmis robur cedendo catervis | SURREXERUNT autem quidam de synagoga | Viri mendacii | QUAE appellabatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano | De Jesu qui fuit vir propheta potens in opere et sermone | ET non poterant resistere sapientiae | Implevit enim eum Dominus spiritu sapientiae et intellectus | ET spiritui qui loquebatur| Nam spiritus sanctus erat in eo | AUDIENTES autem haec | Cogitaverunt interfice eum | DISSECABANTUR cordibus suis | Quidam autem dicebat quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbam | ET stridebant dentibus in eum | Paratum ad omnia pro salvatoris nomine sustinenda | CUM autem esset Stephanus plenus Spiritu Sancto | Spe fruendi victoria divinitus subnixus | INTENDENS in caelum vidit gloriam Dei | Quem terra pontus aethera colunt adorant predicant | ET Iesum stantem a dextris Dei | In sede majestatis suae | ET AIT | Ecce quod cupivi jam video | ECCE video caelos apertos | Beatus homo cui caeli patebunt | ET filium hominis stantem a dextris virtutes Dei | Cujus caritas vera caelo sublevat Stephanum de terra | EXCLAMANTES autem voce magna | Adversus eum | CONTINUERUNT aures suas | Insipientes et maligni oderunt sapientiam | ET impetum fecerunt unanimiter in eum | Viri iniqui absque misericordia | ET eicientes eum extra civitatem lapidabant | Sed stat feliciter patiens martyr et orat | ET testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus | Vas electionis futurus | ET lapidabant Stephanum invocantem et dicentem | Domine suscipe me et cum fratribus meis sim | DOMINE Iesu | Salvator mundi | SUSCIPE spiritum meum | Et perduc me ad concivium epularum tuarum | POSITIS autem genibus | Sinite me inquit caelum videre et spiritus dirigatur ad Dominum | EXCLAMAVIT voce magna dicens | Nunc dimitis Domine servum tuum in pace | DOMINE ne statuas illis hoc peccatum | Ne tua damnendo Jesu facura benione | ET cum hoc dixisset | Sanguine laureatus | OBDORMIVIT in Domino | Cum quo regnat et regnabit per omnia saecula |
| 006549a V | Positis autem genibus beatus Stephanus clamavit voce magna dicens |
| 007395 R | Positis autem genibus beatus Stephanus clamavit voce magna dicens domine ne statuas illis hoc ad peccatum |
| 007072a V | Positis autem genibus beatus Stephanus orabat dicens |
| 001614 A | Beatus autem Eustasius oravit ad deum ut qui ejus martyrio meminerit salus a deo percipiat |
| a02125 L | Lectio actuum apostolorum in diebus illis Stephanus plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano et non poterant resistere sapientiae et spiritui qui loquebatur audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum cum autem esset Stephanus plenus spiritu sancto intendens in caelum vidit gloriam dei et Iesum stantem a dextris dei et ait ecce video caelos apertos et fílium hominis stantem a dextris dei exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unanimiter in eum et ejicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem domine Jesu suscipe spiritum meum positis autem genibus clamavit voce magna dicens domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit in domino |
| 007620a V | Positis autem genibus beatus Stephanus orabat dicens |
| ah53220 Sq | Magnus deus in universa terra | Magna sunt ejus ubique omnia in caelo atque in terra opera | Qui est rex regum dominus omnium a patre genitus ante saecula | Cujus caritas vera caelo sublevat Stephanum de terra | Atque perenni vita ornat candida dignanter corona | Plenus etenim Stephanus deitate atque gratia | Magna dabat prodigia docens verissima dogmata | Cum autem praedicaret jam praesentia | Nostrae redemptionis nova gaudia | Intento in superna caeli patet janua | Dixitque circumstanti plebi voce publica | Sacra plenus gratia ecce dei video admirabilem gloriam | Claritate fulgidam atque Jesum stantem in virtutis dei dextera | Cum hoc audisset impia gens Judaica dans fremitum concita quassat lapidibus Stephani membra | Sed stat fortiter patiens martyr et orans ne his Christe noxam statuas sed jam accipe animan meam | Et cum hoc dixisset in domino obdormivit pace aeterna | Tu et nobis martyr o Stephane sempiterna impetra gaudia |
| g02401 Al | Alleluia Positis autem genibus beatus Stephanus orabat dominum dicens domine Jesu ne statuas illis hoc peccatum |
| ah07200 Tp | Enharmonia voce sonora personemus modulata primi fortia martyris gesta casta pro me symphonia | Plenus gratia Stephanus dei magna signa gerebat admiranda Sancta coelitus insita prudentia corda increpans obdurata | Efferata plebs Judaica sanctum dei ad concilia ducit sua Per contantur illum talia invenerit tibi dogmata exsecranda | Tunc ille angelica illustratus forma sancta ejus dat responsa In quem nimium ira inflammata turba dente sevit scelarata | Beatus lumina elevans ad supera ista adstantibus inquit verba Aperta video aetheris abscondita et Jesum ad patris stantem dextera | Alta furiose intonant agmina sancta aspernantur pessime famina impetum faciunt in que supra pellunt protinus urbem extra Tela assument torrentia saxea mortis infligunt discrimina gravia pararunt haec tibi caelestia martyr inclite habitacla | Mente qui pia pro persequente profudisti exorata Nostra crimina absterge cuncta abolende mortis acta | Ut lux vita et gloria sit nobis tecum per saecula infinita O QUANTA EST...ALLELUIA |