Full text:
Populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magna vidit lucem magnam. Habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. Laetabuntur coram te sicut qui laetantur inmensse sicut exultant quando dividunt spolia. Jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian. Quia omnis violentia praedatio cum tumultu, et vestimentum mixtum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis. Parvulum enim natus est nobis, et filius datus est nobis. Et factus est principatus super humerum ejus et vocabitur nomen ejus, admirabilis, consiliarius, deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis, super solium David et super regnum ejus ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia amodo et usque in sempiternum. Zelus Domini exercituum faciet hoc.
Genre:
Fulltext source:
CZ-Pu VI E 13
- Log in to post comments