Barbora Kabátková

Barbora Kabátková
Charles University
11 years 4 months

Melodies added by the contributor

No results.

Chants added by the contributor

Displaying 1 - 100 of 154
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast Post date
h04710.1 Ca Benedictus vir qui confidit in domino et erit dominus fiduciam ejus. Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas quod ad humorem mittit radices suas et non timebit eum venerit estus. Et erit folium ejus viride et in tempore siccitatis non erit sollicitum nec aliquando desinet facere fructum. Comm. unius Martyris 1 day 23 hours ago
a08505 Ca Beatus vir qui in sapientia morabitur et qui in justitia meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem dei. Cibavit illum pane vite et intellectus et aqua sapientiae salutaris potavit illum. Et firmabitur in illo et non flectetur et continebit illum non confundetur et exaltabit illum apud proximos suos. Et nomine aeterno hereditabit illum dominus deus noster. Comm. unius Martyris 2 days 7 min ago
a07511.2 Ca Reddet deus mercedem laborum sanctorum suorum et deducet illos in via mirabili. Et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum nocte. Transtulit illos mare rubrum et transvexit illos per aquam nimiam. Inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo justi tulerunt spolia impiorum et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum. Et victricem manum tuam laudaverunt pariter domine deus noster. De Sanctis 2 days 11 hours ago
a07511.1 Ca Fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto discurrent. Judicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit dominus illorum in perpetuum. Qui confidunt in domino intelligent veritatem et fideles in dilectione acquiescent illi. Quoniam donum et pax est electis dei. De Sanctis 2 days 11 hours ago
a07512.2 Ca Miserere domine plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israel quem coaequasti primogenito tuo. Miserere civitati sanctificationis tuae Jerusalem civitati requiei tuae. Reple Sion inenarrabilibus virtutibus tuis et gloria tua populum tuum. Da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt et suscita praeccationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores. Da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur et exaudi orationem servorum tuorum. Secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in viam justitiae. Ut sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum 2 days 11 hours ago
a07512.1 Ca Audite qui longe estis quae fecerim dicit dominus et cognoscite vicini. Conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis. Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem qui projicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere. Qui obdurat aurem suam ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum. Iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas ejus panis ei datus est aquae ejus fideles sunt. Regem in decore suo videbit oculi ejus cernent terram de longe. Cor tuum meditabitur timorem. 2 days 11 hours ago
h04701.1 Ca Tollam vos de gentibus et congregabo vos de universis nostris et adducam vos in terram vestram. Et effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris et ab universis idolis nostris mandabo vos. Et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri. Et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum et spiritum meum ponam in medio vestri. Et faciam ut in praeceptis meis ambuletis et judicia mea custodiatis et operemini. Et habitabitis in terram quam dedi patribus vestris et eritis mihi in populum et ego ero vobis in deum. 2 days 11 hours ago
h04691.1 Ca Recordare domine quid acciderit nobis intuere et respice opprobrium nostrum. Hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos. Pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae. Aquam nostram pecuniam bibimus ligna nostra pretio comparavimus. Cervicibus minabamur lassis non dabatur requies. Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane. Patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus. Defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster. Cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus. Propterea maestum factum est in dolore cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri. Tu autem domine in aeternum permanes et solium tuum in generatione et generationem. Quare ergo in perpetuum oblivisceris nostri et derelinques nos in longitudine dierum. Converte nos domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio. 2 days 12 hours ago
h04736.1 Ca Deducant oculi mei lacrimas per diem et noctem et non taceant. Quia contritione magna contrita est virgo filia populi mei plaga pessima vehementer. Si egressus fuero ad agros ecce occisi gladio et si introiero civitatem ecce attenuati fame. Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant. Numquid proiciens abjecisti Judam aut Sion ab hominata est anima tua. Quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas. Exspectavimus pacem et non est | bonum et tempus curationis et ecce turbatio. Cognovimus domine impietates nostras et iniquitates patrum nostrorum quia peccavimus. Ne nos des in opprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumeliam. Solii gloriae tuae recordare ne irritum facias foedus tuum nobiscum. 2 days 12 hours ago
h04726.1 Ca Urbs fortitudinis nostrae salvator ponetur mea murus et ante murale.Aperite portas et ingrediatur gens justa custodiens veritatem. Vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te speravimus. Sperastis in domino in saeculis aeternis in domino deo forti in perpetuum. Quia incurvabit habitantes in excelso civitatem sublimem humiliabit. Humiliabit eam usque ad terram detrahet eam usque ad pulverem. Conculcavit eam pes pedes pauperis gressus egenorum. Semita justi recta est rectus callis justi ad ambulandum. Et in semita judiciorum tuorum domine sustinuimus te et nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae. Anima mea desideravit te in nocte sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris judicia tua in terra justitiam discent habitatores orbis. Misereamur impio et non discet justitiam. In terra sanctorum inique gessit et non videbit gloriam domini. Domine exaltetur manus tua et non videant. Videant et confundantur zelantes populi et ignis hostes tuos devoret. Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra operatus et nobis. 2 days 12 hours ago
a08502 Ca Laetare Jerusalem et diem festum agite omnes qui diligitis eam. Gaudete cum laetitia omnes qui lugebatis super eam ut potemini a lacte et satiemini ab uberibus consolationis ejus. Ut cum amissi fueritis a lacte epulemini ab intivitu gloriae ejus. Quia haec dicit Dominus: Ecce ego declinabo in eos ut flumen pacis et ut torrens inundans gloriae gentium. Pueri eorum inhumeris portabuntur et super genua consolabuntur. Quemadmodum mater consolatur filios suos ita et ego consolabor vos et in Jerusalem consolabimini. Et videbitis et gaudebitis et laetabitu cor vestrum et ossa vestra ut herba germinabunt et comminabitur contumatibus. Ecce dominus ut ignis veniet et ut tempestas currus ejus. Reddere in ira vindictam. et vastationem in flamma ignis. In igne enim domini iudicabitur omnis terra et in gladio ejus omnis caro. 2 days 21 hours ago
a08501 Ca Populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magna vidit lucem magnam. Habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. Laetabuntur coram te sicut qui laetantur inmensse sicut exultant quando dividunt spolia. Jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian. Quia omnis violentia praedatio cum tumultu, et vestimentum mixtum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis. Parvulum enim natus est nobis, et filius datus est nobis. Et factus est principatus super humerum ejus et vocabitur nomen ejus, admirabilis, consiliarius, deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis, super solium David et super regnum ejus ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia amodo et usque in sempiternum. Zelus Domini exercituum faciet hoc. 3 days 10 hours ago
006046zb V Omnis terra adoret te deus et psallat tibi Inventio Crucis 2 months 3 weeks ago
a07714 A Intercessione sancti Georii ad nostrae salutis augmentum acceptet dominus racionabile obsequamur nostrum alleluia Georgii 2 years 4 months ago
a07713a V Illam quae in eo flagravit fortem dilectionem in nobis aspira benignus Georgii 2 years 4 months ago
a07713 R Interventu domine dilecti tui Georii da cordibus nostris tui amoris tuaequae caritatis augmentum ut cujus passionis gloriam praedicamus ejus interventiones sicut nobis arma fortissima ad evacuanda ignita inimici insidiantis jacula Georgii 2 years 4 months ago
008409.2 H Verbum supernum prodiens a patre olim exiens qui natus orbi subvenis cursu declivi temporis | Illumina nunc pectora tuoque amore concrema audita per praeconia sint pulsa tandem lubrica | Judexque cum post aderis rimari facta pectoris reddens vicem pro abditis justisque regnum pro bonis | Non demum artemur malis pro qualitate criminis sed cum beatis compotes simus perennes caelite | Gloria tibi trinitas equalis una deitas et aute omne saeculum et nunc et in perpetuum amen In tempore Adventus 4 years 11 months ago
008284.1 H Conditor alme siderum aeterna lux credentium Christe redemptor omnium exaudi preces supplicum | Qui condolens interitu mortis perire saeculum salvasti mundum languidum donans reis remedium | Vergente mundi vespere uti sponsus de thalamo egressus honestissima virginis matris clausula | Cujus forti potentiae genu curvantur omnia caelestia terrestria fatentur nutu subdita | Occasum sol custodiens luna pallorem retinens candor in astris relucens certos observat limites | Te deprecamur agie venture judex saeculi conserva nos in tempore hostis a telo perfidi | Laus honor virtus gloria deo patri et filio sancto simul paraclito in sempiterna saecula In tempore Adventus 4 years 11 months ago
a03084 A Cornu salutis potentia salvatoris erexit triumphum martyrii incertamine passionis ereptum civibus nequam Babylonie consociavit patribus subscriptis Jerosolime alleluia Georgii 4 years 11 months ago
a03083 A Martyrii palma florens sancte Georgi obtine tuis sanctis precibus ut plantemur in domo domini matris dei nostri floreamus alleluia Georgii 4 years 11 months ago
a03082 A Deus beatifica nos precibus sancti Georgii eligendo assume nos ut inhabitemus in atriis tuis et repleamur in bonis domus tue Georgii 4 years 11 months ago
a03081 A Exaudi deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam qui protexisti sanctum Georgium a conventu malignancium alleluia Georgii 4 years 11 months ago
a03080 A Adjuva nos domine intercessione Sancti Georgii qui semet ipsum vivam fecit hostiam tibi deo patri Georgii 4 years 11 months ago
a03079 A Da nos domine sancto Georgio succurrente in benedictione in saeculum saeculi laetificando cum vultu tuo Georgii 4 years 11 months ago
a03078 A Sancto Georgio intercedente domine per opera justitiae fac nos intabernaculis tuis habitare alleluia Georgii 4 years 11 months ago
a03077 A Juste domine precante sancto Georgio fac nos justitias diligere ut valeamus ad montem virtutum alleluia Georgii 4 years 11 months ago
a03076 A Deus qui beatum Georgium gloria et honore coronasti te digne laudando fac nos ad celestia elevari alleluia Georgii 4 years 11 months ago
a03074 A Opitulante sancto Georgio intellige domine clamorem meum et intende voci orationis meae alleluia Georgii 4 years 11 months ago
a03073 A Miserere mei domine sancto Georgio suffragante exaudi orationem meam Georgii 4 years 11 months ago
a03072 A Ut domino serviamus in timore sancte Georgii sustinuis tuis precibus confortemus Georgii 4 years 11 months ago
a03071 A Auxilio tuo sancte Georgi nos plantatos secus decursus aquarum dominus det fructum dare in tempore suae Georgii 4 years 11 months ago
007331ze V Custodi nos domine ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum protege me In Dedicatione Ecclesiae 4 years 11 months ago
007580zd V O N. sidus aureum domini gratia famularum gemitus solita suscipe clementia Comm. plurimorum Virginum 4 years 11 months ago
007580.1 R Sancta N. Christi virgo audi rogantes famulas et impetratam caelitus tu defer indulgentiam Comm. plurimorum Virginum 4 years 11 months ago
a03069a V Petimus ergo virgo Jesu Christi tua sancta suffragia ut nostrae fragilitatis non immemor Comm. plurimorum Virginum 4 years 11 months ago
a03069 R Deposcimus itaque beata virgo N. ut nostri memor benigne sponsum tuum pro nobis crebris precibus interpellas Comm. plurimorum Virginum 4 years 11 months ago
007079zb V Beati qui ad cenam agni vocati sunt Omnium Sanctorum 5 years 3 months ago
007079.1 R Laudem dicite deo nostro omnes sancti ejus alleluia Omnium Sanctorum 5 years 3 months ago
a01116a V Gaudeant caelis angelorum coetus et hominum et omnis spiritus concinat dicens Mauritii et sociorum 10 years 2 months ago
a01116 R Hoc festum martyrum Agaunensium Christe nobis concedat jucundum sit perpes pax natis ecclesiae Mauritii et sociorum 10 years 2 months ago
204479.1 A Sanctum nomen domini magnificent omnes populi qui Margaritae sanctae peticionibus ultimis instante promisit se daturum vitae praemia ejus digne recolentibus sollemnia cujus nos consortes in dilectione fortes faciat ad suam laudem per infinita saecula amen Margaritae 10 years 2 months ago
602077a.1 V Persistens gemma virginum in conspectu domini Margaritae 10 years 5 months ago
602077.1 R Sancta Margarita virgo Jesu Christi pro nostra omnium salute intercede Margaritae 10 years 5 months ago
007749.1 R Tamquam aurum in fornace probavit electos dominus et quasi holocausta accepit eos in aeternum Comm. plurimorum Confessorum 10 years 5 months ago
a00861 A Apostoli Christi et ab ipso electi vasa ecclesiae unde oleum misericordiae fluenter emanavit et infirmos curando sanavit precibus nos Christo commendetis ut per vos nostri dignetur miseri o mira o admiranda Christi clementia quorum umbra corporis fuit salus et sanitas languidis eia quibus est ligandi potestas ac solvendi Comm. Apostolorum 10 years 10 months ago
a00852 A Jussa est sancta Caecilia in domo sua flammis balnearibus concremari ita et die integra et tota nocte illibata perstitit sanitati Caeciliae 10 years 10 months ago
a00851 A Hodie electus pontifex Christi Martinus conjunctus est apostolis et prophetis ubi in illo summi regis convivio aeterno potitur tripudio Martini,8 10 years 10 months ago
a00850 A In transitu ejus ecclesia roboratur diabolus confunditur sacerdos Christi revelatione glorificatur Martini,8 10 years 10 months ago
a00849 A Quem Michael suscepit cum angelis Maria cum virginum choris paradisus retinet laetum cum sanctis Martini,8 10 years 10 months ago
a00848 A His dictis beatissimus praesul divinis operibus fatigatus caelo reddidit semper Martini,8 10 years 10 months ago
a00847 A Finita prece vidit antiquum sibi hostem assistere quid hic inquit astas eruenta bestia nihil in me funeste reperies Abrahae me sinus recepit Martini,8 10 years 10 months ago
a00846 A Commotus autem vir domini his fletibus dixit domine si adhuc populo tuo sum necessarius non recuso laborem fiat voluntas tua Martini,8 10 years 10 months ago
a00845 A Tum vero meror et luctus omnium vox una plangetium cur nos pater deseris aut cui nos desolatos relinquis Martini,8 10 years 10 months ago
a00844 A Coepit ita terim sacratissimus pontifex viribus corporis repente destitui et nimio febrium ardore fatigari Martini,8 10 years 10 months ago
a00843 A Convocatis autem munum discipulis suis ait illis quam tocius dissolutionem sui corporis imminere Martini,8 10 years 10 months ago
a00842 A Martinus episcopus revelante sibi spiritu sancto obitum suum sacratissimum longe ante prescivit Martini,8 10 years 10 months ago
006558.1 R Dum sacramenta offerret beatus Martinus globus igneus apparuit super caput ejus Martini 10 years 10 months ago
a00838 H Lux vera lucis radium sparsit in emisperium Ludmilae 10 years 11 months ago
a00837 A Sit semper summa laus deo patri per quem triumphant sancti quique ordines angelicos victoriosis hodie cumulavit civibus et mortalis gloriosis vovit martyribus quorum corpora felix amplectitur Persida animas habet caelestis regia in qua cum Christo gaudentes nostri precamur semper sint memores Simonis, Judae 10 years 11 months ago
a00836 A Intererant et huic gloriose passioni Zaroen et Arfaxat magi illis sceleris fomites et magistri qui primitus fugati modo penitus superati nutu divino fulmine sunt adusti et tamquam stipula consumpti Simonis, Judae 10 years 11 months ago
a00835 A Ex illa fulgorum et tonitruum tempestate omni populo spectante templum illud idolorum in quo occisi sunt hii martyres trifarie scissum concidit adusque fundamentum laus tibi domine Simonis, Judae 10 years 11 months ago
a00834 A Et ecce in ipso passionis eorum momento cum nimia toto serenitas esset in caelo horrendum dictu tanta proruperunt fulgura velut eadem mundus hic periturus esset flamma Simonis, Judae 10 years 11 months ago
a00833 A Juxta verbum enim apostolorum sanctorum in conspectu omnium astantium duo spiritus maligni nigri velut Mauri de simulacris solis et lunae egressi frustatim ea dilaceraverunt festini Simonis, Judae 10 years 11 months ago
a00832 A Veneranda quidem virorum dei Simonis et Thatei passione feliciter per acta continuo per magna corum merita mirabilium conditor et factor deus memoranda ibidem ostendit miracula Simonis, Judae 10 years 11 months ago
a00831 A Jesu Christe noster quippe magister hec nobis exempla reliquit ut numquam mala pro malis sed bona pro malis remi pendere debeamus Simonis, Judae 10 years 11 months ago
a00830za V Quos fecit gratia superna constantes ut lavacro cruoris rosei perfusi migrarent ad gaudia sempiterna Dionysii 10 years 11 months ago
a00830 R Martyribus laudes laeti canamus qui pro Christo morte cum gaudio susceperunt ut illorum merita tueantur nos semper Dionysii 10 years 11 months ago
a00829 A Exsultemus fratres spiritali gaudio in hoc natalitio exsultent simul pauper et dives peregrini atque cives in tanta festivitate sanctissimorum martyrum Dionisii rustici et Eleutherii ex quibus veneramur maximo studio Dionisium Ariopagitam hunc totis viribus invocantes petimus ut nos nostrumque locum suis semper muniat precibus Dionysii 10 years 11 months ago
a00823 I Regni caelestis principem deum adoremus dominum qui martyrem suum Wenceslaum hodie perhenni coronavit gloria Wenceslai 10 years 11 months ago
a00819 A En advenit ventura dies natalis sacratissimorum omnium episcopi Sixti atque felicissimi nec non et Agapiti ac Januarii qui in agro domini femina vitae spargendo laboriose certantes defudarunt o quam beata in Christo sodalitas que nec minis territa carnificium nec gladio eruento superata tyranni o quam feliciter in caelis vernantes regnant cum angelis qui capita sua ditarunt laureanda Christo Sixti et sociorum 11 years 3 weeks ago
a00817za V Pretiosa sunt celeberrima martyrum Thebeorum vulnera ante dominum quos inclyto mortus triumpho pro vectos in aulam caeli annua dies nobis reduxit colendos Mauritii et sociorum 11 years 1 month ago
a00817 R Isti sunt invicti martyres Christi beati Thebaei qui cum beato duce Mauritio tyrannorum vissa contempnentes pro nomine Jesu mortis supplicia acceperunt et premia vite eterne cum triumpho glorie suscipere meruerunt Mauritii et sociorum 11 years 1 month ago
007431za V Athleta autem domini Emmerammus psallebat dicens Emmerami 11 years 1 month ago
007431.1 R Pretiosus martyr domini Emmeramus in agone novissimo orabat dicens nunc jam domine per coronam martyrii cum omnibus sanctis servis tuis suscipe me Emmerami 11 years 1 month ago
a00816za V Iste sanctus multa signa faciebat surdos fecit audire et mutos loqui paraliticos curavit et daemonia effugavit Emmerami 11 years 1 month ago
a00816 R Pontifex Emmerammus subditorem pectora caelesti rore irrigabat clodos reparabat et caecos illuminabat largior erat peuperum genitor orphanorum defensor viduarum gementium consolator Emmerami 11 years 1 month ago
a00815za V Ad eum profluebant Gallorum caterve et ejus nobilitatem frequentabant locupletes et inopes Emmerami 11 years 1 month ago
a00815 R Emmerammus episcopus dimissa patria gentes predicando expetivit beatus ille pontifex qui pro Christi nomine talia infudabat cujus post passionem Christi longe latequae flagrando in partibus mundi fama crevit Emmerami 11 years 1 month ago
a00814 A Ad eum profluebant Gallorum caterve et ab ejus ore docte regresse sunt Emmerami 11 years 1 month ago
a00804 A Intrepidus expectabat finem et robustus in certamine permansit Emmerami 11 years 1 month ago
a00803 A In augmentum fidei jam dogmate profecto peciit gloriam adipisci optatam Emmerami 11 years 1 month ago
a00802 A Ita dumtaxat Domino inspirante ut summum mereretur pontificatus honore Emmerami 11 years 1 month ago
a00801 A Avarie conjungens pontificem eorum se isse professus est et cenobium construi devotum venisse Emmerami 11 years 1 month ago
a00800 A Dux vero Dietho beatum dei famulum Wandalorum regno ire permisit Emmerami 11 years 1 month ago
007082d.1 V Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes in honore beati Emmerammi Emmerami 11 years 1 month ago
a00799za V Ipse intrepidus expectabat finem et robustus in certamine permansit Emmerami 11 years 1 month ago
a00799 R Vir sanctus per spiritum providens finem suae vitae ad propinquantem quo eum deus omnipotens a vinculis laboris sibi sociaret et perenni gaudio remunerare voluisset Emmerami 11 years 1 month ago
a00798za V Cumque hujus terrae viris spargebat fidei semina ex cordibus multorum vicia amputavit Emmerami 11 years 1 month ago
a00798 R Unde superno inspiramine venerabilis pontifex ea quae prospexit idolatriae funditus eradicare decrevit idola destruxit templa aedificavit ad immolandum dei sacrificium Emmerami 11 years 1 month ago
a00797za V Dum ei iter non licuit agere duci et omni populo contra dicit Emmerami 11 years 1 month ago
a00797 R Sacer dei famulus professus est hic in hac sede venisse a Gallorum regno ut gentes Hunorum ad Christianitatem convertere voluisset Emmerami 11 years 1 month ago
a00796 A Postquam princeps vero ejus dulcia verba gustaverat commorandi locum spacium quae dedit Emmerami 11 years 1 month ago
a00795 A Psalmorum studio inquiete emanavit dum cuncta Davitica ex more finiret Emmerami 11 years 1 month ago
a00794 A Cujus ex ore quasi lympha amnis in ima convallium prosiliens psalmodium fluebat Emmerami 11 years 1 month ago
a00793 A Puer Emmerammus mundum despicere liberalibus litteris imbui studiose curabat Emmerami 11 years 1 month ago
a00792 A Beatus Emmerammus in puerili aetate coepit mundum despicere et amare caelestia Emmerami 11 years 1 month ago
a00791 A Pictavorum oppido ortus est Emmerammus nobilis genere nobilior opere Emmerami 11 years 1 month ago
a00790 A Pretiosus Christi martyr Emmeramus in agone novissimo orabat dicens nunc jam domine per coronam martyrii cum omnibus sanctis tuis suscipe me Emmerami 11 years 1 month ago
a00789 I In honore almi Matthaei evangeliste deum laudando Matthaei 11 years 1 month ago
a00788 A Sanctissima martyr dei Ludmilla tuum poscimus auxilium ut prodebitis nostrorum criminum misericordem praeceris dominum quatenus impetrata venia delictorum una tecum mereamur regnum possidere siderium Ludmilae 11 years 1 month ago

Pages