Full text:
Urbs fortitudinis nostrae salvator ponetur mea murus et ante murale.Aperite portas et ingrediatur gens justa custodiens veritatem. Vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te speravimus. Sperastis in domino in saeculis aeternis in domino deo forti in perpetuum. Quia incurvabit habitantes in excelso civitatem sublimem humiliabit. Humiliabit eam usque ad terram detrahet eam usque ad pulverem. Conculcavit eam pes pedes pauperis gressus egenorum. Semita justi recta est rectus callis justi ad ambulandum. Et in semita judiciorum tuorum domine sustinuimus te et nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae. Anima mea desideravit te in nocte sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris judicia tua in terra justitiam discent habitatores orbis. Misereamur impio et non discet justitiam. In terra sanctorum inique gessit et non videbit gloriam domini. Domine exaltetur manus tua et non videant. Videant et confundantur zelantes populi et ignis hostes tuos devoret. Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra operatus et nobis.
Genre:
Similar chant ID:
h04726
Fulltext source:
CZ-Pu VI E 13
- Log in to post comments