Full text:
Recordare domine quid acciderit nobis intuere et respice opprobrium nostrum. Hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos. Pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae. Aquam nostram pecuniam bibimus ligna nostra pretio comparavimus. Cervicibus minabamur lassis non dabatur requies. Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane. Patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus. Defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster. Cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus. Propterea maestum factum est in dolore cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri. Tu autem domine in aeternum permanes et solium tuum in generatione et generationem. Quare ergo in perpetuum oblivisceris nostri et derelinques nos in longitudine dierum. Converte nos domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio.
Genre:
Similar chant ID:
h04691
Fulltext source:
CZ-Pu VI E 13
- Log in to post comments