Full text:
Quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt | Ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus | Deus autem patientiae et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum ut unanimes uno ore honorificetis deum et patrem domini nostri Jesu Christi | Propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem dei | Dico enim Christum Jesum ministrum fuisset circumcisionis propter veritatem dei ad confirmandas promissiones patrum | Gentes autem super misericordiam honorare domini sicut scriptum est | Propterea confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo | Et iterum dicit | Laetamini gentes cum plebe ejus | Et iterum | Laudate omnes gentes dominum et magnificate eum omnes populi | Et rursum Isaias ait | Erit radix Jesse et qui exsurget regere gentes in eum gentes sperabunt | Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo | Ut abundetis in spe et virtute spiritus sancti
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
E-SOL Fragmento 98 f. 1r
Notes:
Biblical text: Romans 15:4-13.
- Log in to post comments