Full text:
Sanctorum digna actio et pretiosa passio relatione veterum nostro clarent in saeculo | Sed ut credatur verius narratio gentilium lingua modo fidelium prolixa sonet brevius | Dudum in urbe Brixia exorti duo lumina Faustinus Jovita pares in fidei constantia | Debellabant fortissimi contra minas saevissimi Adriani qui populo imperabat incredulo | Quos nequam princeps idolis litare cogens aeneis leones pardos exhibet ad devorandum martyres | Quorum solis statua jussu nigrata vacua in formam piscis versa est et resoluta defluit | Fecerunt ferae impetum in sacerdotes fetidos sic perdidit officium Saturnus durus omnium | Romae atque Neapolis Mediolanis urbibus sed repleti spiritu devote sunt filium | Hinc innovat consilium Adrianus durissimus ut sugillaret martyres ferventi plumbo calido | Nec sic miser praevaluit contra viros immobiles qui populum innumerum augebant caeli domino | Inter tormenta gravia quibus sanctos dilaniant Aurelianus nequissimus crudelis ferox impius | Mucrone sanctos amplificat amputavit (...)
Genre:
Usual feast:
AH volume:
22
AH item number:
161
Notes:
edited in AH from a fragmentary MS from S. Grata in Bergamo, Lombardy (Cod. Ambrosian. T 43 sup.) The AH text has several emendations (included here).
- Log in to post comments