ah09159

Full text: 
Benedicto psallat laetus iste coetus alleuia | Quem perfudit primo flore miro more lux divina | Puer signis floruit quia pure coluit creatorem | Vas quod casu fregerat prece munda reparat ad vigorem | Ad desertum evolat nudus crucem bajulat salvatoris | Ibi carnem macerat ibi pugnans superat vim ardoris | Dum sic Christo militat turmas fratrum excitat ad aeterna | Quibus dux ut patuit apta loca statuit ter quaterna | Eja pater pauperum per te noxas scelerum ignemque tartareum evadamus | Tuis fer auxilium ut post hoc exsilium tecum dei filium videamus | Ora pro tuorum statu filiorum in conspectu summi regis | Ut nos a peccatis mundet perpetratis et det esse dextrae gregis
Genre: 
Usual feast: 
AH: 
vol. 9, no. 159

Concordances in the Cantus Index network