ah16245

Full text: 
Suggerat nobis veniens Olympo spiritus flammans meritos precamur quos tibi festos modulemur hymnos magne patrone I Bina deserti generosa proles hic ibi scribens calamus refloret vox ubi clamans fuerat propheta ille Joannes I Sacra solventes tibi supplicamus impetra nobis superare mundum ille qui mundi toties solebas vincere pugnas I Hoc damus nomen tibi cardinalis cardines mentis quia tu gubernas cardo quo nostrae fidei securus vertitur axis I Sint patri laudes genitoque summae flamini compar decus atque virtus qui tibi donet ea quae pro nobis posceris unquam I Amen
Genre: 
Feast: 
Fulltext source: 
P-Ln L.C. 258
AH volume: 
16
AH item number: 
245

Concordances in the Cantus Index network