Full text:
Laus tibi Christe sponso sponsae laus in te trinitati sanctae | Quia mundi sator salus es et reparator | Rebus dans singulis tuae umbras imaginis | Vi rationis cor signans angeli hominis | Ejus crystallum indurans hujus testam solidans | Tu fons benigne finis aeterne origo rerum clausula operum | Corde parentis unicus natus es fratres habere nos dignatus | Ut consors naturae humanae cor hominis non laedant tenebrae | Quem pater tunc per te pneumate voluit fecit fovit machinam informem enormem distinguis pingis speciem variam | Tibi corpus aptans ecclesiae palmites viti membra capiti sordentem marcentem tu fide mundas spiritu vegetas | Hanc flos stirpis Jesse unctus oleo ungis laetitiae | Septeno chrismate quod in Jordane columba intulit Noe | Hujus timoris vox super aquas ut mentes terreat fluctivagas | Vox in virtute est piestatis moralis regula grevitatis | Scientiae sacrae dogma vox est in magnificentia | Vox domini fortitudo cedros confringit in Libano | Vox scindit consilii flammas incendii voce intellectus movet cades desertum dominus | Vox de sapientia cervis dat pascua his quibus descendit deus homo ascendit gradibus | Pax mundi cordis Christe miserator noster egens lugens mitis pauper | Tu mali temptantis dimitte debita tu panis fac nos velle regnum patris | Te solem de stella ortum in ture auro murra monstrat stella gentium deum regem mortalium | In vinum converte aquam et legem in gratiam pro figura pro jugo tu hereditas.
Genre:
Feast:
Similar chant ID:
ah50273
Fulltext source:
A-KN Fragm. 35
AH volume:
50
AH item number:
273
- Log in to post comments