Epiphania,8
In week after Epiphany
Feast code:
05010608
Related chants
Displaying 1 - 32 of 32 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
001284 | A | Admoniti magi in somnis ab angelo per aliam viam reversi sunt in regionem suam | Epiphania,8 |
003376 | A | Interrogabat magos Herodes quod signum vidistis super natum regem stellam vidimus fulgentem cujus splendor illuminat mundum | Epiphania,8 |
003568 | A | Laetentur omnes populi quanta festivitatis gloria quia hodie sanctus sidus ad Christi cunabula magos perduxit hodie in Jordanis alveo a Joanne baptizatus est atque vocatus ad nuptias aqua vino mutavit hodie quinque milia hominum panibus quinque et duobus piscibus satiavit alleluia alleluia | Epiphania,8 |
004119 | A | Omnes de Saba venient aurum et thus deferentes alleluia alleluia | Epiphania,8 |
004128 | A | Omnes nationes venient a longe portantes munera sua alleluia | Epiphania,8 |
005023 | A | Stella nobis visa est rex caelorum natus est venite adoremus | Epiphania,8 |
005024 | A | Stella quam viderant magi antecedebat eos donec veniret supra ubi erat puer | Epiphania,8 |
005331 | A | Venient ad te qui detrahebant tibi et adorabunt vestigia pedum tuorum | Epiphania,8 |
005356 | A | Venite omnes populi invisibile mysterium glorificemus quia creator omnium ipse processit ex virgine et verbum caro factum est ut liberaret orbem terrarum | Epiphania,8 |
005391 | A | Videntes stellam magi gavisi sunt gaudio magno et intrantes domum obtulerunt domino aurum thus et myrrham | Epiphania,8 |
008248:04 | HV | Domus pudici pectoris templum repente fit dei intacta nesciens virum verbo concepit filium | Epiphania,8 |
200087 | A | Ad flumen Jordanis stabat beatus Joannes praecinctus est splendore baptizans -- salvatorem | Epiphania,8 |
200795 | A | Clamabat Joannes ad dominum (...) | Epiphania,8 |
201638 | A | Et intrantes domum invenerunt (...) | Epiphania,8 |
202379 | A | In Bethleem Judae salvator (...) | Epiphania,8 |
202610 | A | Interrogabat magos Herodes (...) | Epiphania,8 |
203518 | A | O qualem gloriam meruerunt (...) | Epiphania,8 |
206914 | A | Adorate deum alleluia in monte sancto ejus alleluia | Epiphania,8 |
600466 | R | Cum natus esset Jesus in Bethleem Judae in diebus Herodis regis ecce magi ad oriente venerunt Jerusalem dicentes ubi est qui natus est rex Judaeorum | Epiphania,8 |
600466a | V | Vidimus enim stellam ejus in oriente | Epiphania,8 |
600897 | R | Fluminis impetus laetificat (...) | Epiphania,8 |
600897a | V | Sanctificavit tabernaculum (...) | Epiphania,8 |
602345 | R | Tribus miraculis hunc diem ornatum colimus hodie stella magos duxit ad praeceptum hodie unum ex qua factum est ad nuptias hodie Christus a Johanne baptizatus est | Epiphania,8 |
602345a | V | Peccata quae non de tulit nos aluendo sustulis | Epiphania,8 |
602345Pa | [M] | Natus sine semine ex virgine | Solus sine crimine ab homine | Mox in modico flumine | A servo deus hodie | Epiphania,8 |
a00094 | A | Interrogabat magos Herodes quod signum vidistis super natum regem stellam vidimus fulgentem cujus claritas illuminat mundum ite quaerentes puerum ut ego veniens adorem eum | Epiphania,8 |
a00095 | A | Laetentur omnes populi tantae festivitatis gaudio quia hodie novum sidus ad Christi cunabula magos perduxit hodie salvator mundi in Jordanis alveo a Joanne baptizatus est hodie vocatus ad nuptias aquam vinum mutavit alleluia alleluia | Epiphania,8 |
a07052.Tp2 | L | Lectio Ysaiae prophetae Ventura divina protulit noecia in voce prphetae | SURGE illuminare Jerusalem | In qua nobis lux oritur gratissima | QUIA venit lumen tuum | Quod nunquam deficiet | ET gloria Domini super te orta est | Assumens quod non erat manens quod erat | QUIA ecce tenebrae operient terram | Pestis antique | ET caligo populos | Sedentes in tenebris et in umbra mortis | SUPER te autem orietur Dominus | INvisibilis interminus | ET gloria ejus in te videbitur | Olim et ex antiquis promissa | ET ambulabunt gentes in lumine tuo | Claro splendore | ET reges in splendore ortus tui | Adorabunt te | LEVA in circuitu oculos tuos| Dum non vales intueri lucem candidam | ET vide | Quem angeli in arce poli voce consona canunt | OMNES isti congregati sunt | In occursum Domini | VENERUNT tibi | Ab oriente | FILII tui de longe venient | Obviam Christo Domino | ET filiae tuae de latere surgent | TUNC videbis | Filium Dei | ET afflues | Claritate fulgida | ET mirabitur et dilatabitur cor tuum | In voce angelica | QUANDO conversa fuerit ad te multitudo maris | Areatus laqueo primi parentis | FORTITUDO gentium venerit tibi | Christi pugna fortissima salus nostra est vera | INUNDATIO camelorum operiet te | Potenti virtute | DROMEDARII Madian et Epha | Operient te | OMNES de Saba venient |Adorare Dominum | AURUM et thus deferentes | Regi Domino | ET laudem Domino annuntiantes | Salus aeterna indeficiens mundi vita lux sempiterna et redemptio vere nostra | Epiphania,8 |
a07052b | L | Quod prisco sancti cecinerunt tempore dicit | Epiphania,8 |
ah49389.2 | L | Quod prisco sancti cecinerunt tempore dicit LECTIO Isaiae prophetae | Ventura divina protulit noecia in voce prophetica | SURGE illuminare Jerusalem | In qua nobis lux oritur gratissima | QUIA venit lumen tuum | Quod nunquam deficiet | ET GLORIA Domini super te orta est | Assumens quod non erat manens quod erat | QUIA ecce tenebrae operient terram | Pestis antique | ET caligo populos | Sedentes in tenebris et in umbra mortis | SUPER te autem orietur Dominus | Invisibilis interminus | ET GLORIA ejus in te videbitur | Olim et ex antiquis promissa | ET ambulabunt gentes in lumine tuo | Claro splendore | ET reges in splendore ortus tui | Adorabunt te | LEVA in circuitu oculos tuos| Dum non vales intueri lucem candidam | ET vide | Quem angeli in arce poli voce consona canunt | OMNES isti congregati sunt | In occursum Domini | VENERUNT tibi | Ab oriente | FILII tui de longe venient | Obviam Christo Domino | ET filiae tuae de latere surgent | TUNC videbis | Filium Dei | ET afflues | Claritate fulgida | ET mirabitur et dilatabitur cor tuum | In voce angelica | QUANDO conversa fuerit ad te multitudo maris | Areatus laqueo primi parentis | FORTITUDO gentium venerit tibi | Christi pugna fortissima salus nostra est vera | INUNDATIO camelorum operiet te | Potenti virtute | DROMEDARII Madian et Epha | Operient te | OMNES de Saba venient |Adorare Dominum | AURUM et thus deferentes | Regi Domino | ET laudem Domino annuntiantes | Salus aeterna indeficiens mundi vita lux sempiterna et redemptio vere nostra | Epiphania,8 |
ah50273 | Sq | Laus tibi Christe sponso sponsae laus in te trinitati sanctae | Quia mundi sator salus es et reparator | Rebus dans singulis tuae umbras imaginis | Vi rationis cor signans angeli hominis | Ejus crystallum indurans hujus testam solidans | Tu fons benigne finis aeterne origo rerum clausula operum | Corde parentis unicus natus es fratres habere nos dignatus | Ut consors naturae humanae cor hominis non laedant tenebrae | Quem pater tunc per te pneumate voluit fecit fovit machinam informem enormem distinguis pingis speciem variam | Tibi corpus aptans ecclesiae palmites viti membra capiti sordentem marcentem tu fide mundas spiritu vegetas | Hanc flos stirpis Jesse unctus oleo ungis laetitiae | Septeno chrismate quod in Jordane columba intulit Noe | Hujus timoris vox super aquas ut mentes terreat fluctivagas | Vox in virtute est piestatis moralis regula grevitatis | Scientiae sacrae dogma vox est in magnificentia | Vox domini fortitudo cedros confringit in Libano | Vox scindit consilii flammas incendii voce intellectus movet cades desertum dominus | Vox de sapientia cervis dat pascua his quibus descendit deus homo ascendit gradibus | Pax mundi cordis Christe miserator noster egens lugens mitis pauper | Tu mali temptantis dimitte debita tu panis fac nos velle regnum patris | Te solem de stella ortum in ture auro murra monstrat stella gentium deum regem mortalium | In vinum converte aquam et legem in gratiam pro figura pro jugo tu hereditas. | Epiphania,8 |
g00600.Tp2 | Tp | Regi regum nato potentissimi regis unigenito cui stella luxit ingens nos propheticas iteremus laudes pariter dicentes | REGES THARSIS | Epiphania,8 |