ah53070:01
Concordances in the Cantus Index network
Melodies in sources
Chants related to ah53070
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| ah53070 | Sq | Sancti spiritus adsit nobis gratia | Quae corda nostra sibi faciat habitaculum | Expulsis inde cunctis vitiis spiritualibus | Spiritus alme illustrator hominum | Horridas nostrae mentis purga tenebras | Amator sancte sensatorum semper cogitatuum | Infunde unctionem tuam clemens nostris sensibus | Tu purificator omnium flagitiorum spiritus | Purifica nostri oculum interioris hominis | Ut videri supremus genitor possit a nobis | Mundi cordis quem soli cernere possunt oculi | Prophetas tu inspirasti ut praeconia Christi praecinuissent inclyta | Apostolos confortasti uti tropaeum Christi per totum mundum veherent | Quando machinam per verbum suum fecit deus caeli terrae marium | Tu super aquas foturus eas numen tuum expandisti spiritus | Tu animabus vivificandis aquas foecundas | Tu aspirando das spiritales esse homines | Tu divisum per linguas mundum et ritus adunasti domine | Idolatras ad cultum dei revocas magistrorum optime | Ergo nos supplicantes tibi exaudi propitius sancte spiritus | Sine quo preces omnes cassae creduntur et indignae dei auribus | Tu qui omnium saeculorum sanctos tui numinis docuisti instinctu amplectendo spiritus | Ipse hodie apostolos Christi donans munere insolito et cunctis inaudito saeculis | Hunc diem gloriosum fecisti |
| ah53070:01 | SqV | Sancti spiritus adsit nobis gratia |
| ah53070:02 | SqV | Quae corda nostra sibi faciat habitaculum | Expulsis inde cunctis vitiis spiritualibus |
| ah53070:03 | SqV | Spiritus alme illustrator hominum | Horridas nostrae mentis purga tenebras |
| ah53070:04 | SqV | Amator sancte sensatorum semper cogitatuum | Infunde unctionem tuam clemens nostris sensibus |
| ah53070:05 | SqV | Tu purificator omnium flagitiorum spiritus | Purifica nostri oculum interioris hominis |
| ah53070:06 | SqV | Ut videri supremus genitor possit a nobis | Mundi cordis quem soli cernere possunt oculi |
| ah53070:07 | SqV | Prophetas tu inspirasti ut praeconia Christi praecinuissent inclyta | Apostolos confortasti uti tropaeum Christi per totum mundum veherent |
| ah53070:08 | SqV | Quando machinam per verbum suum fecit deus caeli terrae marium | Tu super aquas foturus eas numen tuum expandisti spiritus |
| ah53070:09 | SqV | Tu animabus vivificandis aquas foecundas | Tu aspirando das spiritales esse homines |
| ah53070:10 | SqV | Tu divisum per linguas mundum et ritus adunasti domine | Idolatras ad cultum dei revocas magistrorum optime |
| ah53070:11 | SqV | Ergo nos supplicantes tibi exaudi propitius sancte spiritus | Sine quo preces omnes cassae creduntur et indignae dei auribus |
| ah53070:12 | SqV | Tu qui omnium saeculorum sanctos tui numinis docuisti instinctu amplectendo spiritus | Ipse hodie apostolos Christi donans munere insolito et cunctis inaudito saeculis |
| ah53070:13 | SqV | Hunc diem gloriosum fecisti alleluia |