Full text:
Ave virgo gratiosa virgo mater gloriosa mater regis gloriae | Ave fulgens margarita per quam venit mundi vita Christus sol iustitiae | O oliva fructifera tu pietatis viscera nulli claudis hominum | Nos exsules laetificas ut vitis d[...] salvatorem dominum | Ergo te thronum gratiae cor adeat fidutiae et opem impetrabit | Fons misericordiae fons patens fons copiae petenti quid negabit | Tu auri vas solidum vas ornatu fulgidum quod decore praemitet | Protulisti filium qui electus milium super omnes eminet | Aeternae candor lucis orbi quem introducis per te nos irradiet | Tibi salus omnium se dedit in filium qui nos salvos faciet | Tempus imples jubilaei libertatem per te rei recipiunt abunde | Exsulta Sion filia sanctorum tibi milia deserviunt jucunde | Tu es arca testamenti quae caelestis sacramenti vim et robur contines | Tu solium es gloriae primatum caeli curiae imperatrix obtines | Hoc gaudes privilegio quod in eodem filio communicas cum deo | Hic est qui nos redemit mortem morte peremit de tribu Juda leo | O veritatis castitas quam gratanter floruit o aestiva caritas quo fructu maturuit | O virgo pulcherrima et incognita viro per te juguntur ima summis ordine miro | Ave virgo mater dei tu supernae sol diei et mundi noctis luna | Clementior prae ceteris succurre nobis miseris mortalium spes una | Ave decus virginale templum dei speciale per te fiat veniale omne quod committimus | Tu nobis es singularis tu nos ducas stella maris tu nos semper tuearis en ad te confugimus | Ad te pia suspiramus si non ducis deviamus ergo doce quid agamus post hunc finem ut vivamus cum sanctis perenniter | Iesu Christe fili dei tota salus nostrae spei tuae matris interventu angelorum nos concentu fac gaudere iugiter | O Maria via vitae nos ad hoc perduc venite patris mei benedicti conregnemus ut invicti cum Christo sublimiter | Eia Iesu rex benigne fac vivamus tibi digne meritisque tuae matris in gloria dei patris laetemur feliciter
Genre:
AH volume:
54
AH item number:
278
- Log in to post comments