- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| g00670 | In | Audivit dominus et misertus est mihi dominus factus est adjutor meus |
| g00670a | InV | Exaltabo te domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me |
| g00670b | InV | Exaudi ad te* |
| g00670c | InR | Domine deus meus clamavi (...) |
| g00670d | InR | Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in lacum |
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Dirige domine deus meus in (...) | 800107 | W |
| Psalmus David cum fugeret a facie Absalom filii sui | Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me | Multi dicunt animae meae non est salus ipsi in deo ejus | Tu autem domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum | Voce mea ad dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo | Ego dormivi et soporatus sum et exsurrexi quia dominus suscepit me | Non timebo milia populi circumdantis me exsurge domine salvum me fac deus meus | Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti | Domini est salus et super populum tuum benedictio tua | 920003 | PS |
| Ad te domine clamavi deus meus ne sileas me exaudi vocem deprecationis meae dum oravero ad te alleluia | h01451 | SNO |
| Domine deus meus clamavi ad te et sanasti me et eduxisti ab inferis animam meam salvasti me a descendentibus in lacum | h00066a | PSLMV |
| Domine deus meus si feci istud (...) | g00718c | CmV |
| Domine deus meus clamavi ad te alleluia et sanasti me et eduxisti de inferno animam meam salvasti me ne descenderem in lacum psallite domino alleluia alleluia | h00576 | ALL |
| Exaudi domine vocem meam qua clamavi ad te adjutor meus esto ne derelinquas me neque despicias me deus salutaris meus | g01155 | In |
| Psalmus David priusquam liniretur dominus illuminatio mea et salus mea quem timebo dominus protector vitae meae a quo trepidabo | Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt | Si consistant adversum me castra non timebit cor meum si exsurgat adversum me praelium in hoc ego sperabo | Unam petii a domino hanc requiram ut inhabitem in domo domini omnibus diebus vitae meae ut videam voluptatem domini et visitem templum ejus | Quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui | In petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam domino | Exaudi domine vocem meam qua clamavi ad te miserere mei et exaudi me | Tibi dixit cor meum exquisivit te facies mea faciem tuam domine requiram | Ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adjutor meus esto ne derelinquas me neque despicias me deus salutaris meus | Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me dominus autem assumpsit me | Legem pone mihi domine in via tua et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos | Ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi | Credo videre bona domini in terra viventium | Exspecta dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine dominum | 920026 | PS |
| Ad te domine clamavi deus meus ne sileas a me et ero similis descendentibus in lacum | g00737a.1 | GrV |
| Clamavi de tribulatione mea ad dominum et exaudivit me | De ventre inferi clamavi et exaudivit vocem meam | Et projecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me | Omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt et ego dixi abjectus sum a conspectu oculorum tuorum | Verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum | Circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me pelagus cooperuit caput meum | Ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum | Et sublevabis de corruptione vitam meam | Domine deus meus cum angustiaretur in me anima mea domini recordatus sum et veniet oratio mea ad templum sanctum tuum | Qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquerunt | Ego autem cum in voce laudis et confessionis immolabo tibi quaecumque vobis reddam pro salute domino | h04729 | CaH |
| Domine deus meus non me (...) | 600618 | R |
| Ad te Domine clamavi deus meus ne sileas ne discedas a me | g01184a.1 | GrV |
| Psalmus canti in dedicatione domus David | Exaltabo te domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me | Domine deus meus clamavi ad te et sanasti me | Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in lacum | Psallite domino sancti ejus et confitemini memoriae sanctitatis ejus | Quoniam ira in indignatione ejus et vita in voluntate ejus ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia | Ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum | Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem tuam a me et factus sum conturbatus | Ad te domine clamabo et ad deum meum deprecabor | Quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut annuntiabit veritatem tuam | Audivit dominus et misertus est mei dominus factus est adjutor meus | Convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia | Ut cantet tibi gloria mea et non compungar domine deus meus in aeternum confitebor tibi | 920029 | PS |
| Domine deus meus qui tenebras (...) | 600619 | R |
| Usquequo exaltabitur inimicus meus super me R. Respice et exaudi me domine deus meus (...) | a00517 | W |
| Clamavi ad te domine deus meus miserere mei tota die expandi manus meas ad te | h02689 | ANT |
| Inclina domine aurem tuam ad me et exaudi me salvum fac servum tuum deus meus sperantem in te miserere mihi domine quoniam ad te clamavi tota die | g01206b | InV |
| Domine deus meus clamavi ad te et sanasti me | h02878 | ANT |
| Inclina domine aurem tuam ad me et exaudi me salvum fac servum tuum deus meus sperantem in te miserere mihi domine quoniam ad te clamavi tota die | g01177c | CmV |
| Oratio Jone prophete | Clamavi de tribulatione mea ad dominum et exaudivit me de ventre inferi clamavi et exaudivit vocem meam | Et projecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt | Et ego dixi abjectus sum a conspectu oculorum tuorum verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum | Circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me pelagus cooperuit caput meum | Ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum | Et sublevabis de corruptione vitam meam domine deus meus | Cum angustiaretur in me anima mea domini recordatus sum et veniat ad te oratio meam ad templum sanctum tuum | Qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquerunt | Ego autem in voce laudis immolabo tibi quaecumque vovi reddam pro salute mea domino | Et dixit dominus pisci et evomuit Jonam in aridam [...] | a06734 | L |
| Clamavi ad te domine deus meus tota die expandi manus meas ad te | h00120b | RSV |
| Clamavi de tribulatione mea ad dominum et exaudivit me | De ventre inferi clamavi et exaudivit vocem meam | Et projecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me | Omnes gurgites tui et fluctus tui super me ingressi sunt et ego dixi abjectus sum a conspectu oculorum tuorum verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum | Circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me pelagus cooperuit caput meum | Ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum | Et sublevabis de corruptione vitam meam domine deus meus | Cum angustiaretur in me anima mea domini recordatus sum et veniat ad te oratio meam ad templum sanctum tuum | Qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquerunt | Ego autem in voce laudis immolabo tibi quaecumque vobis reddam pro salute domino | h03352a | ANTV |
| Domine deus meus clamavi ad te et sanasti me domine abstraxisti ab inferis animam meam salvasti me a descendentibus in lacum | g00818a | GrV |
| Clamavi de tribulatione mea ad dominum et exaudivit me | De ventre inferi clamavi et exaudivit vocem meam | Et projecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me | Omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt et ego dixi abjectus sum a conspectu oculorum tuorum | Verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum | Circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me pelagus cooperuit caput meum | Ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum | Et sublevabis de corruptione vitam meam | Domine deus meus cum angustiaretur in me anima mea domini recordatus sum et veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum | Qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquerunt | Ego autem in voce laudis et confessionis immolabo tibi quaecumque vobis reddam pro salute domino | h04033a | ANTV |
| In finem puero domini David qui locutus est domino verba cantici hujus in die qua eripuit eum dominus de manu omnium inimicorum ejus et de manu Saul et dixit | Diligam te domine fortitudo mea | Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus deus meus adjutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus | Laudans invocabo dominum et ab inimicis meis salvus ero | Circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me | Dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis | In tribulatione mea invocavi dominum et ad deum meum clamavi et exaudivit de templo sancto suo vocem meam et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus | Commota est et contremuit terra fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis | Ascendit fumus in ira ejus et ignis a facie ejus exarsit carbones succensi sunt ab eo | Inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus ejus | Et ascendit super cherubim et volavit volavit super pennas ventorum | Et posuit tenebras latibulum suum in circuitu ejus tabernaculum ejus tenebrosa aqua in nubibus aeris | Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt grando et carbones ignis | Et intonuit de caelo dominus et altissimus dedit vocem suam grando et carbones ignis | Et misit sagittas suas et dissipavit eos fulgura multiplicavit et conturbavit eos | Et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua domine ab inspiratione spiritus irae tuae | Misit de summo et accepit me et assumpsit me de aquis multis | Eripuit me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confortati sunt super me | Praevenerunt me in die afflictionis meae et factus est dominus protector meus | Et eduxit me in latitudinem salvum me fecit quoniam voluit me | Et retribuet mihi dominus secundum justitiam meam et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi | Quia custodivi vias domini nec impie gessi a deo meo | Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo et justitias ejus non repuli a me | Et ero immaculatus cum eo et observabo me ab iniquitate mea | Et retribuet mihi dominus secundum justitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus | Cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris | Et cum electo electus eris et cum perverso perverteris | Quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis | Quoniam tu illuminas lucernam meam domine deus meus illumina tenebras meas | Quoniam in te eripiar a tentatione et in deo meo transgrediar murum | Deus meus impolluta via ejus eloquia domini igne examinata protector est omnium sperantium in se | Quoniam quis deus praeter dominum aut quis deus praeter deum nostrum | Deus qui praecinxit me virtute et posuit immaculatam viam meam | Qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me | Qui docet manus meas ad praelium et posuisti ut arcum aereum bracchia mea | Et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit | Dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea | Persequar inimicos meos et comprehendam illos et non convertar donec deficiant | Confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos | Et praecinxisti me virtute ad bellum et supplantasti insurgentes in me subtus me | Et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti | Clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad dominum nec exaudivit eos | Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos | Eripies me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium | Populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi | Filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis | Vivit dominus et benedictus deus meus et exaltetur deus salutis meae | Deus qui das vindictas mihi et subdis populos sub me liberator meus de inimicis meis iracundis | Et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me | Propterea confitebor tibi in nationibus domine et nomini tuo psalmum dicam | Magnificans salutes regis ejus et faciens misericordiam christo suo David et semini ejus usque in saeculum | 920017 | PS |
| Domine Jesu Christe deus meus (...) | 600622 | R |
| Domine deus auxiliator meus (...) | 201335 | A |
| Domine deus meus clamavi ad te alleluia et sanasti me et eduxisti ab inferis animam meam salvasti me ne descenderem in lacum psallite domino alleluia alleluia | h00064 | PRLG |
| In finem in carminibus intellectus David | Exaudi deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam | Intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum | A voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitates et in ira molesti erant mihi | Cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me | Timor et tremor venerunt super me et contexerunt me tenebrae | Et dixi quis dabit mihi pennas sicut columbae et volabo et requiescam | Ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine | Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et tempestate | Praecipita domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate | Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas et labor in medio ejus | Et injustitia et non defecit de plateis ejus usura et dolus | Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo | Tu vero homo unanimis dux meus et notus meus | Qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo dei ambulavimus cum consensu | Veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum | Ego autem ad deum clamavi et dominus salvabit me | Vespere et mane et meridie narrabo et annuntiabo et exaudiet vocem meam | Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum | Exaudiet deus et humiliabit illos qui est ante saecula non enim est illis commutatio et non timuerunt deum | Extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum ejus | Divisi sunt ab ira vultus ejus et appropinquavit cor illius molliti sunt sermones ejus super oleum et ipsi sunt jacula | Jacta super dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem justo | Tu vero deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te domine | 920054 | PS |
| Oratio ipsi David Inclina domine aurem tuam et exaudi me quoniam inops et pauper sum ego | Custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum tuum deus meus sperantem in te | Miserere mei domine quoniam ad te clamavi tota die | Laetifica animam servi tui quoniam ad te domine animam meam levavi | Quoniam tu domine suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te | Auribus percipe domine orationem meam et intende voci deprecationis meae | In die tribulationis meae clamavi ad te quia exaudisti me | Non est similis tui in diis domine et non est secundum opera tua | Omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt coram te domine et glorificabunt nomen tuum | Quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es deus solus | Deduc me domine in via tua et ingrediar in veritate tua laetetur cor meum ut timeat nomen tuum | Confitebor tibi domine deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in aeternum | Quia misericordia tua magna est super me et eruisti animam meam ex inferno inferiori | Deus iniqui insurrexerunt super me et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo | Et tu domine deus miserator et misericors patiens et multae misericordiae et verax | Respice in me et miserere mei da imperium tuum puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae | Fac mecum signum in bonum ut videant qui oderunt me et confundantur quoniam tu domine adjuvisti me et consolatus es me | 920085 | PS |
| Ad te Domine clamavi Deus meus ne sileas a me et ero similis descendentibus in lacum | g01158a.2 | InV |
| Inclina domine aurem tuam ad me et exaudi me salvum fac servum tuum deus meus sperantem in te miserere mihi domine quoniam ad te clamavi tota die | g01206 | In |