| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| g00763 | In | Ego autem in domino speravi exsultabo et laetabor in tua misericordia quia respexisti humilitatem meam |
| g00763a | InV | In te domine speravi non confundar in aeternum in justitia tua libera me |
| g00763a.1 | InV | In te domine speravi non confundar in aeternum in justitia tua libera me et eripe me |
| g00763b | InR | Esto mihi* |
| g00763c | InV | Inclina ad me aurem tuam accelera ut eruas me |
| g00763d | InR | In manus tuas (...) |
| g00824d InR | In manus tuas (...) |
| 602978a V | In manus tuas commendo (...) |
| 920143 PS | Psalmus David adversus Goliath benedictus dominus deus meus qui docet manus meas ad praelium et digitos meos ad bellum | Misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in ipso speravi qui subdit populum meum sub me | Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum | Homo vanitati similis factus est dies ejus sicut umbra praetereunt | Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt | Fulgura coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos | Emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum | Quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis | Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decachordo psallam tibi | Qui das salutem regibus qui redemisti David servum tuum de gladio maligno | Eripe me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis | Quorum filii sicut novellae plantationes in juventute sua filiae eorum compositae circumornatae ut similitudo templi | Promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum foetosae abundantes in egressibus suis | Boves eorum crassae non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum | Beatum dixerunt populum cui haec sunt | Beatus populus cujus dominus deus ejus |
| 006912 R | In medio carceris stabat beatus Joannes voce magna clamavit et dixit domine deus meus in manus tuas commendo spiritum meum |
| 920016 PS | Oratio David exaudi domine justitiam meam intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis | De vultu tuo judicium meum prodeat oculi tui videant aequitates | Probasti cor meum et visitasti nocte igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas | Ut non loquatur os meum opera hominum propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras | Perfice gressus meos in semitis tuis ut non moveantur vestigia mea | Ego clamavi quoniam exaudisti me deus inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea | Mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in te | A resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum protege me | A facie impiorum qui me afflixerunt inimici mei animam meam circumdederunt | Adipem suum concluserunt os eorum locutum est superbiam | Projicientes me nunc circumdederunt me oculos suos statuerunt declinare in terram | Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam et sicut catulus leonis habitans in abditis | Exsurge domine praeveni eum et supplanta eum eripe animam meam ab impio | Frameam tuam ab inimicis manus tuae domine a paucis de terra divide eos in vita eorum de absconditis tuis adimpletus est venter eorum saturati sunt filiis et dimiserunt reliquias suas parvulis suis | Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo satiabor cum apparuerit gloria tua |
| 007608 R | Sanctus autem Marcus cum traheretur dicebat in manus tuas domine commendo spiritum meum alleluia |
| 602311a V | Exclamans Jesus voce magna ait pater in manus tuas commendo spiritum meum |
| 004585 A | Redemisti me domine deus veritatis in manus tuas domine commendo spiritum meum |
| g04362 Cm | Jesus dum in cruce erat suspensus clamavit ad patrem pater in manus tuas commendo spiritum meum |
| 601142 R | In manus tuas domine commendo spiritum meum |