Hoc corpus quod pro vobis tradetur hic calix novi testamenti est in meo sanguine dicit dominus hoc facite quotiescumque sumitis in meam commemorationem
Cum venerit paraclitus spiritus dicit dominus Jesus discipulis suis suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis pacem relinquo vobis pacem meam do vobis on sicut mundus dat ego do vobis sicut promisi flammeum de caelis spiritum misi et repleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt praedicare in nomine domini alleluia
Dicit dominus implete hydrias aqua et ferte architriclino cum gustasset architriclinus aquam vinum factam dicit sponso servasti vinum bonum usque adhuc hoc signum fecit Jesus primum coram discipulis suis
Quem dicunt homines esse filium hominis dixit Jesus discipulis suis respondens Petrus dixit tu es Christus filius dei vivi et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam
Dominus Jesus postquam cenavit cum discipulis suis lavit pedes eorum et ait illis scitis quid fecerim vobis ego dominus et magister exemplum dedi vobis ut et vos ita faciatis