- Log in to post comments
| a02171 H | Adest dies sanctissima virtutum sacra splendida qua Nicolaus sanctissimus locatur in caelestibus | Hic parvus infans corpore magnus tamen dei fide quarta vel sexta feria semel suggebat ubera | Virtute fulgens nobilis jejuniis vigiliis domabat corpus jejuniis ne fedaretur vitiis | Hic praesul Christi nobilis pro sanctitate meritis quibus illum exornaverat caelistis regis gratia | Ad esto praesul inclyte precesque nostras suscipe offerque summo praesuli preces devotas populi | Deo patri atque nato laus cum sancto spiritu semper sit per infinita saeculorum saecula amen |
| 205043ak AV | Saecula per infinita saeculorum amen |
| 006411zc V | Sic venerande trinitati decus honor virtus ac potestas caelo et in terra atque mari per infinita saecula patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen |
| a06853 H | Christe tu rerum opifexque operum olimpum regis aridaque sustinens polum decoras lumine sidereo arvaque reples hominis ex traduce jubes ne salum effluat ex limite | Tu protoplausto ejusque pro sapie legisque sensum naturalem inseris ut ea fratri quae vult sibi inroget demum Moyses bis a te in tabulis denis accepit praeceptis almificis | Ex hinc prophetae bis octuni veniunt populi corde ad salutem instruunt errorem vanum idolorum dextruunt credere deum te caelestem praedicunt et praestolare incarnatum proferunt | Milibus quinque ducentis in seriae habens hic mundus annos ab origine tunc verus agnus natus es ex virgine terdenis item annis tuae tempore sic a Joanne tinctus es baptismatae | Dehinc praesitos elegit apostolos Petrum Andram Joannem et Jacobum Batholomaeum Judamque et Simonem Thomam Philippum et Alfei Jacobum Mathaeum vero vocans a toloneum | Hic post ascensum Christe tuum ad caelos propere pergitque ad Eziopios mox a Candacis eunuco susceptus est praestigiatos liberavit a magos in somno vertit dracones sevissimos | Exortat coetum vanos deos temnere et deum verum Jesum Christum credere ut paradisi fruantur deliciae mox ab Aeglippo est accitus principe et prolem ejus suscitat a funere | Rex videns credit et plebs templum construit in quo rex lotus conjuxque baptismatae cum Euphranone plebs et Effigeniae almam ducentes vitam in progenie usque dum coepit Irtacus regimine | Convocat namque rex rudis apostolum eique regnum spondit dimidium ut caelebs illi detur Effigenia cui bis centum almae in cenobia virgines erant sacra cum velamina | Ad haec Mathaeus Irtaco exorsus est fas non est regis sponsam servo ducere nec Christi sponsam fas est tuae copulae jungi Yrtacus ob hoc mox apostolum percuti jussit punctum hictum gladii | Orans confossus mograt caelis anima aurum mox praebet virgo Effigenia et Christo dignum construit vaselicam in qua Matthaeus requiescit in urna vigent virtutes per aeterna tempora | Virgines uri rex praecepit set flamma ventus invergens cremat regis atria mox est percussus totus elefantia prolis arreptus daemonis sevissima se pater caesu esse efflat anima | Regnum hoc coepit frater Effigeniae Beor gestabat nomen ex baptismatae quem sanctus martyr unxeratque crismate provinciae sunt plene mox baselice quo canunt deo dulci modulamine | Vota rex plebis Christe ratum effice languidis fave aelisosque erige maestis solamen bellum litem remove fraterno pacem sloida in pectore | Supplices Christe vernuli exposcimus assistat fauctor nobis hic apostolus impetret nostris veniam sceleribus evulsis cunctis vitiisque funditus vita dum instat polleat virtutibus | Gloria patri personet ingenito gloria sancto spiritu paraclito qui deus unus mundi regi fabrica cujus aeterna laus et potentia per infinita saeculorum saecula | Amen |
| a03004 H | Te centies mille legionum angeli concentu plaudunt et canora jubilant Christe Jesu alpha et omega omnipotens sepultus olim et vivens in saecula testis fidelis et verum principium | Qui mundi hujus dejecisti principem redimens orbem tuo almo sanguine sanctus et verus genitus ingeniti reserans clausum et apertum obstruens faciens deo regni sacerdotium | Tu verus agnus solus sine macula qui dextram patris collocatus solio solus egressus ab arce dominica similis Jaspis et sardino lapidi iris per gyrum smaragdum circuit | Tu dei pignus hominisque filius septies librum signatum signaculis solvere signa dignior repertus es agnus occisus septem pollens cornibus septeno fulgens et lumine flammeo | E throno produnt fulgura tonitrua septem ardentes ante thronum lampades septem ubique missi dei spiritus septem stellae micant agni dextera septem cui astant candelabra aurea | Sedentes circum quater seni primates amicti cuncti niveis cycladibus et laureatis diademata aureis aureas vehunt phialas aromatum aureis psallunt modulis et citharis | Stat ante thronum nitens mare vitreum bis bini fores item animalia homo per genus leo voce perstrepet juvencus ore promet sacerdotium petens ad astra more volans aquilae | Quattuor formis senis alis singulis ante et retro cuncta plena oculis vigiles semper dormiendi nescii vicissim sanctas ter clamantes jugiter illi qui erat est et qui venturus est | Gloria patri laus sapientia agno sedenti supra thronum in caelis cum patre regnat et cum sancto spiritu conexa simul tribus una deitas per infinita saeculorum saeculis | Amen |
| a01320 Va | Per omnia saecula saeculorum | Amen |
| ah47030 Ky | Kyrie o theos critis disheos iskyros ke athanathos imas eleyson | O pater alme sedens super alas cherubim ac seraphim esto pius atque clemens famulis pro debitis | Te decet solum hymnus melos carmen symphonia enesisque omnigenarum vox linguarum | Christe patris unice tuam in nobis naturam refove | Pro quibus arborem subisti stauros undam purpurantis dans sanguinis | Tu sancte spiritus nostris te odis admiscere velis dignanter | Duo qui simul jungis vivum ac moribundum fingens homullum | Fragilitati ejus tu miserere culpas abluendo | Omnes pariter altis vocibus te laudamus trine et une | Cujus unitas consors parque in trinitate vivit et regnat | Nunc et in infinita saecula saeculorum amen semper |
| 509504.Tp27 Sa | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis per omnia saecula saeculorum amen | Hodie dominus Jesus Christus resurrexit a mortuis | Pro nobis pependit in ligno ut nos de jugo diaboli eriperet | Hora qua dominus exspiravit totus mundus contremuit | Monumenta aperta et qui dormierunt surrexerunt | Descendit dominus ad infernum sicut fuerat prophetatum | Inde excussit protoplastum qui morte morsu ceciderat | Electos quos ibi invenit suo morsu extracti sunt | A fauce inferni abstracti cum eo surrexerunt hodie |
| 509502.Tp400 Tp | Rex apostolorum Deus qui ecclesiae veritatem tuae revelasti apostolico dogmate | Quem praedicante Martiale luce inlustristi tuae misericordiae | Clamantes ad te exaudi redemptor rex pie | Qui regnas tua virtute ineffabiliter | Splendor gloriae benedicte vivens in aeternum JESU CHRISTE Dextera majestas lumen patris Deus alme Sit tibi ubique decus rex qui regnas sine fine CUM SANCTO SPIRITU Te laudamus rex gloriosissimae cujus regnum et imperium permanet per inmortalia saecula saeculorum AMEN |
| a06908 H | Plebs deo dicata pollens et caterva multiplex coetus et conventur omnis tentus orbis ambitus sanguinis quos mundat unda singularis victima | Aurium claros meatus et profunda pectoris corde intima simulque mentis alta pandite res pia narratur omnes hunc venite praepetes | En nova processione prosilit miraculum dum medelle substat ordo plenus omni munere nam vigent cosmas et alter Damianus inclyti | Ore tactu posse jussu comedendi gratiam igne fessi igne verbi cuncta siccant morbida arte libri arte caeli tota curant languida | Quicquid illis esse substat ad salutem proficit una virtus formet ipse quaesunt vitalia dum viget totum quod ore quod manu determinant | Ossa nervi vel medullae sanguis artus viscera spiritus et omne pectus anxiosum tediis totam sanctos ferre plena sic medulla postulant | Ut ruat daemon et horror langor ulcus decidat gratia culpa sequatur et scelus clementiam sit malis omnino finis et bonis aeternitas | Gloria patrinatoque semper et paraclito laus potestas atque virtus gratiarum copia quis deus vibit per omne saeculorum saecula | Amen |