Full text:
Haec est dies
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
F-PN Ms Latin 9448
Notes:
No full text in the manuscript
- Log in to post comments
No full text in the manuscript
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| g01038 | In | Eduxit eos dominus in spe alleluia et inimicos eorum operuit mare alleluia alleluia alleluia |
| g01038a | InV | Attendite popule meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei |
| g01038b | InR | Narrantes* |
| g01038c | InR | Aperiam in parabolis os meum loquar propositiones ab initio |
| g01038d | InV | Et induxit eos in monte sanctificationis suae montem quem adquisivit dextera ejus |
| g01038e | InR | Haec est dies |
| g01038f | InR | Et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto |
| g01038g | InV | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus |
| 206413 A | Haec est dies quam sacravit (...) |
| a06882 H | Jerusalem gloriosa mater una martyrum sors beata post labores jus pium post turbines quae tuorum laeta cursum promptior ad tolleris | Terge luctum summae plaustum pande portum civibus excipe quos sustinebas post triumphos laetior in quibus victrix resultas da decus victoriae | Adrianus cum beata conjuge Natalia ferculum duplex amoris unio carismatis manus ignis pignus almum coelibe conjugium | Hoc die tibi dicantes vota conscientiae cursibus ad te recurrunt hinc ovantes invicem dant deo dona vicissim conjugalis gratiae | Enitet ille supremo passionis stigmatae et piae compassionis destinato munere cursus est diversus illis sors et una gloria | Hic vires pro spe superna colligatis miscitur annotari cum beatis semper optat illico hincque bacis illigatur hincque sursus traditur | Uxor hunc visura surgens percitis congressibus carceris adit remotos castra cernit martyrum osculat vincla beata fest viro constantiam | Suadit ut pote palestrae vim sacri certaminis suadit hinc promissa caeli suadit et plus perpetim voce voto et impetrato muneris instantia | Liber hujus evocata vinculis carnalibus creditur et in teratur nexibus distenditur et pedum compage truncus corpore dissolvitur | Cara hujus in supremis mota conjux osculis surge dicit pone dextram quam recisam conjugi des mihi pignus amoris des stipem dulcedinis | His manum libens tetendit quam recisit carnifex nec mora mox inter ipsa enecatus vulnere conjugem dote secunda sanguinis hereditat | Quae sacri laboris usum prorogans certantibus quidquid est poenale substat molle trium debile praemonet jubet fovetque provocatrix gloriae | Cerneres virile robur fervidis conatibus artubus fessis meredi colligare vulnerum inditis plagas fomentis vel modelis congruis | Serviens manu vel ore martyrum discriminis fert eis consulta pacis fert cibum solaminis obsequens effecta cunctis plectitur in singulis | Quae tamen viri corona per triumphos reddita dum suum corpus piorum illinit cruoribus nil minus profert ab illis in quibus haec vicerit | O sacrum vere honestum vinculum connubii | O novos cursus laborum junctionis unicae ambo currunt ambo vincant est utrisque gloriae | Haec tua custus supernis munerum diversitas pertrahas signes ad illam laureandos patriam qua tibi laudes beati post agones insonant | Clarus ille hic coruscat Michael archangelus utpote deus patrandis eminens virtutibus dat locum nomen vigoris de favore muneris | Hujus ergo imprecatu vel turoum martyrum festo nobis hac medellam quas reatum diluas criminum nodos resolve da fomentum gratiae | Quo tremenda judicantis cum dies illuxerit festa quorum praedicamus misceamus gaudiis et quibus non est corona sit fides ad gloriam | Laus tibi per omne tempus trinitas indifferens laus honor virtusque summa singularis gloria quae dominum te saeculorum personet in saecula | Amen |
| 920041 PS | In finem intellectus filiis Core | Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te deus | Sitivit anima mea ad deum fortem vivum quando veniam et apparebo ante faciem dei | Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte dum dicitur mihi cottidie ubi est deus tuus | Haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad donum dei in voce exsultationis et confessionis sonus epulantis | Quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in deo quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus mei | Et deus meus ad meipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico | Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt | In die mandavit dominus misericordiam suam et nocte canticum ejus apud me oratio deo vitae meae | Dicam deo susceptor meus es quare oblitus es mei et quare contristatus incedo dum affligit me inimicus | Dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei dum dicunt mihi per singulos dies ubi est deus tuus | Quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in deo quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus mei et deus meus |
| a07367 L | Cantemus domino cantica gloriae beati Jacobi haec festa hodie colentes praemiis caelicae gratiae ut praesens lectio divina docuit Herodis fladium compati voluit hinc caelum Jacobus ingredi meruit L. Lectio libri ecclesiasticae historiae C. In qua Jacobi lucida narrantus ovanter proelia de Herode superbo quem ipse triumphavit pulchrae minas illius perimens teterrimas L. Immisit inquit Herodes rex manus suas affligere aliquos de ecclesia et interfecit Jacobum fratrem Joannis gladio C. Ad sui damni cumulum Jacobum dei famulum vera docentem populum deccolavit apostolum L. De hoc autem Jacobo clemens Alexandrinus etiam historiam dignam memoria in septimo dispositionum suarum libro scribit C. Ut in memoria aeterna sit justus L. Per latam ad se usque extraditione majorum C. Ut cognoscat generatio altera L. Quoniam quidem inquit et his qui obtulerat Jacobum judici ad martyrium motus poenitentia C. Viso aegroti miraculo Josias extraxit funem decollo apostoli L. Etiam ipse confessus est se esse christianum C. Et confessus est et non negavit Christum dominum L. Ducti sunt inquit ambo pariter ad supplicium C. Ut mererentur accipere coronam gloriae alleluia L. Et cum ducerentur in via rogavit Jacobum dare sibi remissionem C. Sanctorum communionem remissionem peccatorum L. At ille parumper de liberans C. Baptizavit eum Jacobus in patris et filii et sancti spiritus clementia L. Pax tibi inquit C. Pacem pius consolator tibi praestet L. Et osculatus est eum C. O admiranda divini amoris basia L. Et ita ambo simul capite plaeixi sunt C. Et ideo coronas triumphales meruerunt L. Sed tunc inquit ut ait scriptura divina videns Herodes quia de Jacobi nece gratum esse Judaeis C. Qui cum male fecerunt exultant in rebus pessimis L. Addidit ad huc et Petrum conjecit in carcerem C. Tradensque quattuor quatter monibus militum custodiendum L. Sine dubio etiam ipsum punire volens nisi divinum ad fuisset auxilium quo angelis ei noctu assistens C. Et lumen refulsit in habitaculo carceris L. Mirabiliter eum vinculorum nexibus solvit C. Et ceciderunt catenae de manibus ejus L. Et ad ministeriom praedicationis irae liberum jussit et cum Petro quidem haec gesta sint regis vero facinus in apostolos perpetratum dilationem non patitur ultionis sed continuo vindex adest divina dextera C. Quia delictum sine ultione non deserit dominus L. Sicut historia in apostolorum actibus conscripta nos edocet qum inquit Caesaream descendisset Herodes et in diea sollemni praeclara veste regia indutus pro tribunali consedisset ac de sublimi concionaretur ad populum C. O caecum divitem juxta est dies perditionis ejus et ad esse festinant tempora L. Cumque populus ad clamaret ei dei voces et non hominis statim inquit percussit eum angelus domini eo quod non declisset gloriam deo C. A planta pedis usque ad verticem capitis non est in eo sanitas L. Et scatens vermibus ex spiravit C. Qui quasi putredo consumitur et quasi vestimenta quod comeditur a tinea L. Laus deo sit et gloria C. A L. Pax decus et victoria C. A L. Qui Herodem ad Tartara C. A L. Sua misit nequitia C. A L. Et Jacobum sedilia C. A L. Transvexit ad caelestia C. A L. Cum quo et nos siderea C. A L. Perfruamur laetitia C. Amen |
| ah53164 Sq | Gaude caterva diei praesentis celebrans annuatim festum per quod totius mundi gaudent climata | Honore praeclaro et digno mens exsultet pia dignos concentus modulans et organa | Angelorum laetantur archangelorum et agmina | Sanctorum chorus omnis mira triumphat laetitia | Cum quibus hololampas Johannes micat | Superans solis jubar luce corusca | O quanta Dei pietas nam Zachariam senio labentem caelestis adfatur nuntius proferens talia | Oratio Deo tua est exaudita gravida manebit Elisabeth uxor filium tibi paritura | Quam felix quam digna quam sancta promissio voce prolata angelica | Quam clarus in mundo processit flos hodie divina ferens aromata | Fulgore perenni ecce rutilat dies ista saeculo donans gaudia | Lucerna Johannes caeli perlustrat rem publicam splendidus Christi gratia | Praecellit patriarchas necnon et prophetas | Angelis consimilis dignitate summa | O plusquam propheta gemma sanctorum clara paradisi diadema mundi stella et lampas splendiflua | Victrice palma sublimatus exsultas inter choros angelorum cernens altam Deitatis usiam | Tu saeculi Dominum Jordanis in fluenta | Meruisti tingere o Johannis Baptista | Tam benigna tam gloriosa meritorum obtines insignia | Quis sanctorum hac promeruit sublimari honoris potentia | Fideles jam psallite laudibus dantes clara gaudia | Devotis obsequiis colite modo haec sollemnia | Praecursoris inclita rex regum Deus semper tibi summa potestas sit virtus laus gloria | Qui gubernas omnia jam nostra clemens vota fac tibi dignissima Johannis per merita | Amore flagranti nostras mentes irradia | Concedens beata nobis indignis gaudia | Ut tibi melos supernum laude perpetua | Cantemus tecum regnantes cuncta per saecula | Amen vox sonet nostra |
| 004213 A | Paraclitus spiritus veritatis de caelis venit ad terras descendit gratiae plenitudo apparuit in apostolis haec dies sollemnis erat in qua spiritus sanctus deum se esse declarat sicut filius dei surgens a mortuis dominum se confirmat exsultemus et jucundemur in eo qui vera salus est mundi alleluia |
| 005403za.1 AV | Haec est dies quam fecit dominus exsultemus et laetemur in ea |
| h03215 HYMN | Splendida nempe dies rutilat | Angelico quae canore beat | Aethereis redimita coxis | Gramineis quoque compta bonis | Dans nova gaudia terrigonis | Fruge nitengo solum renovat | Aurea mala forendo micat | Munera bachicha jam reparat | Mellea vinitor austa parat | Palmes ut hinc sua donat ferit | Sidera pontus et aqua canunt | Inpudiant simul et recinunt | Nobile carmen et angelicum | Et Michaelis honore sacrum | Nomen ad astra beando ferunt | Laudibus aethereis celebrem | Pangimus hunc rebeando diem | Quo Michael superum setrapa | Sede refulsit ab uninica | Dans populis pia subsidia | Belliger inclytus atque potens | Clarus et auctus ubique manens | Squamen colla torens colabri | Faucibus obruit in baratri | Munere victor ubique dei | Per tonat hinc reboans jubilum | Plebs superum venerando deum | Fumida namque cohors zabali | Territa pulsibus angelices nexibus est data turtureis | Euge potens Michael agie | Agmine candidas angelico | Sidero pulchrior ignicomo | Clarior et rutilante polo | Aethere celsior astrigero | Coelicolum bone dux percerum | Eximiumque decus hominum | Restituens animas superis | Langier arcibus aethereis | Civibus inter et esse piis | Ultima namque dies veniens | Flaminomoque fragore farens | Cum tremor horridus ingruerit | Judicium miseris mitittans | Et ret pectora terrificans | Primus ad haec Michael remittet | Cujus ab hinc tuba triste canet | Arua polumque beans quaciet | Et tumulis cineres salient | Cunctaque semata viva fierit | Rex deus arbiter adveniet | Stigmata carnea tunc reforet | Aethereo comitante diera | Ordine septus et angelico | Splendidus et grege de nindo | Terribilis quoque judicio | Fulmineo per eunte globo | Tartara seva parit reprobis | Hinc et amoena virecta probis | Dulcia plausibus hymniphonis | Tempore quo pius intuitum | Dirige poscimus angelicum | Belliger o Michael famulis | Subveniens miserando tuis | Splendereis reparando bonis | Agmina coelica dulcionis | Concinimus reboando sonis | Ter quoque trina per officia | Perpete caelitus exposita | Pangit ut alma theologia | pneumata diva cohors rutilans | Splendida plebs venerand phalanx | Condita sedibus ut superis | Omnibus et super aucta bonis | Laudibus inclyta perpetuus | Prima jerarchia compta thronis | Eminet arcibus aethereis | Post cherubim seraphimque choris | Futur ut emanes ante data hymnologia per prophetica | Virtus ab hinc dominatus adest | Atque potens sacer ordo nitet | Hisque jerarchia fit media | Qualiter omni patens usia | Segregat ordinat imperitat | Ultima denique principibus | Pulchra jerarquia superdereis | Tradita praeclue theosophis | Coetibus omicat archigeris | Angelicis radians canet | Eminet his ceo sol rutilans | Archostratos michael radians | Vultibus ante dei residens | Clare deum dominumque tueis | Nominis ore sui remitens | Ergo per hos veneranda fiunt | Jussa patris sophiequi paris | Pneumatis et simul almifici | Quod jele archia trina manet | Simplaque perpes astra juget | Virtus herilis amica deo | Pondere libera corporeo | Sophia condita principio | Et netis juscia nexa deov | Lumine vivida spondereo | Nuntias alma refert Mariae | Famina coelitus en Gabriel | Quod dominum ferat Emmaniel | Hoc paraninphas miseris | Dux sociusque valeis per egris | Dansque remedia semper egris | Fert pia tristibus auxilia | Pellit et horrida prestigia | O pie rector ab archae potens | Excipe carmina nostra libens | Quae tibi turba fidelis ovans | Laudibus intonat hymniphonis | Subdita vultibus ecce tuis | Quae Michaelis honore diem | Hunc per agit referens celebrem | Agmina regis et aetherei per nolitantia regna poli | Plaudit et intonat aula dei | O Michael decus omne tuis | Auctor et ordinis angelici | Regis et armiger aetherei | Suscipe quae tua plebs hodie | Cantica pertonat o agie | His aepulas pie sanctifica | Mentis et intona purifica | Coropora cordaque clarifica | Daemonis obrue collavia | Dando tuis pia suffragia | Respiceque tibi deferimus | Aspice quod humiles petimus | In spice quae tibi concinimus | Respice nos quia te canimus | Conspico nos sicut ex petimus | Diffice pondera tu scelerum | Criminis elue discidium | Pelle paveratibus excidium | Ferto petentibus auxilium | Dans pater optime subsidium | Non rabies hominum janiet | Pestis inoedia non cruciet | Ninibus et aura non exteniet | Perpete protege nos famulos | Hac miserando tuere tuos | Gloria virtus honor maneat | Ingenito genitoque deo | Spiritui quae paraclito | Qui deus excat et omnipotens | Trinus et unus idemque manet |
| a06487 H | Insigne festum Juliani martyris quo cara stringens virginis consortia caelos adeptus fit supernus incola plebs dicatae multitudo personet fidesque plena singulorum nuntiet | Hic Julianus sorte claro germine cives togate urbes antiochiae inbutus omne disciplinae artium in lustre pignus unicum parentibus vitam gerebat consecraret moribus | Quibuis novenis annis recussibus spem cum serendae prolis in se ostenderet ad sunt parentes jure nuptum suggerunt quos liberorum casta procreatio avos perenni consecraret nomine | Sed ecce Christi servus ad deum ugit septem diebus noctibus que pervigil quid ipse dicat quid velit jam consulit ad est deus docet fidelem servulum jubens salutis ad peti conubium | Firmantus idem gratiae oraculis surgit parenti laetior consentiens ex more virgo tunc puella quaeritur mox Basilissa sorte huic disponditur decus decori compar hic adjungitur | Adest est ipse nuptiarum jam dies urbis vocata multitudo convenit plebes vicinae civitatum confluunt urbana laetae concinentes cantica amore carnis praestrepentes cimbala | Sparsis sonorum musicis conventibus melos per omnem civitatem personant cantus sonora concrepabant organa lyrae strepentes tinnebant cordulae cavit plateae praestrepebant citharis | Sed haec beatus gestiens contemnere mentem futurae praeparat victoriae ad ipse victor tradita cum virgine intrant sancratum jam tori cubiculum illic reclines contuentur mox deum | Sed prima virgo dona sentit munerum quibus beati mox odoris nectare thori refusa jam sacrata horresceret hinc fundamenta contremescunt lectuli et luce clara innovantur caelibes | Fulgore jam post hinc prae euntem lampadum rex Christus illis luce clara ostenditur chori angelorum vel sacrarum virginum visu salutis intuentur cernuo jam tunct foventur tunc docentur amplius | Hoc sacrosancto provocati munere junguntur ambo juncione spiritus et carnis actum nescientes lubricum tenent beatum caelibes conubium quo spirituales proferant partus deo | Functis de inde protinus parentibus claro superstites liberorum nomine fundos domos que praediorum dividunt quibus virorum virginumque fulgida dicanda Christo consecrant caenobia | Sed palma florens Juliani martyris decem virorum milibus praetenditur idem paterno quos regebat ambitu hic et choreis Basilissa virginum stipata floret gratia carismatum | Erat futuro martyri hoc proprium cum sancrosancta Basilissa conjuge ut oris ejus igne tactus quispiam statim supernam consecutus gratiam terrena linquens stringeret caelestia | Sic docentes plebium frequentiam sic multa Christo consecrantes milia duae lucernae candelabra impositae lucent sereno claritatis lumine fulgent perenni gratiarum lampade | Hinc Basilissa commonente virgines columna lucis eminens apparuit stili beatam scriptionem praeferens quae deputata virginum frequentiam deo placente praedicaret fulgidam | Sui precatus virgo vota obtinens praemittit omnes ad locandas virgines caelistis aulae in beato sidere quas ipse claro fine mortis adsequens orationi incubans defungitur |
| h04475 VAR | Sum et miser delictum proprie eram ejus mecum | Resplendas lacrimas magnis quem gemiti oram | Des adhec acto effundat per tempore fletus | Nec satias erunt valet mentem quem merentis | Nunc coget ora dolor plenis aperit querellis | Sed prius et lacrimis delectare soluto | Polite infantes erat et crimina vitae | His super ascensus cantis meae crimina mando | Et caelum terram quem precor quid fecit dicite haec | Dicite quid feci nam quem ego delubra pio sum | Politi ad quem sacra in Felix altari a Christi | Tangere non timui maculare corpore spe | Nam quem ego sum captis tri vana caligine rerum | Egram et innumeris meum tempus aculeum honoravi delictis | A emiseram prole vitiorum in gurgite vitam | Jam quodcumque mali novit pro creare voluptas | Omnia quem gratiae tuum de merguntur criminati tuum | Confiteor gessis semis et furore dementi | Hic mea contabuit species in corpore fesso | Pallidior vultu pio te quem similli materno | Non mihi prae dulces sedant meae temporas omnes | Non per lacer alla dies nullo ni terram nostrae honore | Nec panis gratus est nec me lavatum dali quem oris | Ipse dies honore osus adest nox per vigili hoster | Non mihi vitae per lacer no vultis placidi maris | Mors sola oblectat miserere mors solam ex aetem | Ante oculos adstat quidquid gessis seret cordos | Et pater in factis times semper conscia facti | Jam precor emmite ad mixtus de pectoris flammas | Jam tandem converte oculos messum quem profundo | Subleva lucentem miserum tua dextera Christe | Nam facile est tibi iterum enim et celeri quem rectus suus | Si tua salvator mihi sit clementiae mitis |