Dominus erigit elisos dominus solvit compeditos custodit dominus pupillum et advenam et viduam suscipiet et vias peccatorum exterminabit regnabit dominus in eternum deus tuus Sion in saeculum saeculi alleluia
Beatus cujus deus Jacob adjutor ejus spes ejus in domino deo ipsius qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt qui custodit veritatem in saeculum facit judicium injuriam patientibus dat escam esurientibus
Alleluia Aggaei et Zachariae | Lauda anima mea dominum laudabo dominum in vita mea psallam deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus | In filiis hominum in quibus non est salus | Exibit spiritus ejus et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum | Beatus cujus deus Jacob adjutor ejus spes ejus in domino deo ipsius | Qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt | Qui custodit veritatem in saeculum facit judicium injuriam patientibus dat escam esurientibus dominus solvit compeditos | Dominus illuminat caecos dominus erigit elisos dminus diligit justos | Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et vias peccatorum disperdet | Regnabit dominus in saecula deus tuus Sion in generationem et generationem
Comments
Interesting to see the grouping of mss on the variants facit / faciet / faciens judicium!