Full text:
Benedicimus patrem et filium cum sancto spiritu HYMNUM
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
I-BV : MS 34
Notes:
See Paléo XIII (1995) p. 87
- Log in to post comments
See Paléo XIII (1995) p. 87
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| g02022 | H | Benedictus es in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedicite omnia opera domini domino benedicite caeli domino benedicite angeli domini domino | Benedicite aquae quae super caelos sunt domino benedicite omnes virtutes domini domino benedicite sol et luna domino | Benedicite stellae caeli domino benedicite imber et ros domino benedicite omnes spiritus domino | Benedicite ignis et aestus domino benedicite noctes et dies domino benedicite tenebrae et lumen domino | Benedicite frigus et cauma domino benedicite pruina et nives domino benedicite fulgura et nubes domino | Benedicat terra domino benedicite montes et colles domino benedicite omnia nascentia terrae domino | Benedicite maria et flumina domino benedicite fontes domino benedicite cete et omnia quae moventur in aquis domino | Benedicite volucres caeli domino benedicite bestiae et universa pecora domino benedicite filii hominum domino | Benedicat Israel domino benedicite sacerdotes domini domino benedicite servi domini domino | Benedicite spiritus et animae justorum domino benedicite sancti et humiles corde domino | Benedicite Ananias Azarias Misael domino | Hymnum dicite et superexaltate eum in saecula |
| g02022:01 | HV | Benedictus es in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula |
| g02022:02 | HV | Benedicite omnia opera domini domino benedicite caeli domino benedicite angeli domini domino |
| g02022:03 | HV | Benedicite aquae quae super caelos sunt domino benedicite omnes virtutes domini domino benedicite sol et luna domino |
| g02022:04 | HV | Benedicite stellae caeli domino benedicite imber et ros domino benedicite omnes spiritus domino |
| g02022:05 | HV | Benedicite ignis et aestus domino benedicite noctes et dies domino benedicite tenebrae et lumen domino |
| g02022:06 | HV | Benedicite frigus et cauma domino benedicite pruina et nives domino benedicite fulgura et nubes domino |
| g02022:07 | HV | Benedicat terra domino benedicite montes et colles domino benedicite omnia nascentia terrae domino |
| g02022:08 | HV | Benedicite maria et flumina domino benedicite fontes domino benedicite cete et omnia quae moventur in aquis domino |
| g02022:09 | HV | Benedicite volucres caeli domino benedicite bestiae et universa pecora domino benedicite filii hominum domino |
| g02022:10 | HV | Benedicat Israel domino benedicite sacerdotes domini domino benedicite servi domini domino |
| g02022:11 | HV | Benedicite spiritus et animae justorum domino benedicite sancti et humiles corde domino |
| g02022:12 | HV | Benedicite Ananias Azarias Misael domino |
| g02022:13 | HV | Hymnum dicite et superexaltate eum in saecula |
| g02022:14 | HV | Benedicimus patrem et filium cum sancto spiritu HYMNUM |
| a08076 Ca | Benedictus es domine deus patrum nostrorum | Et laudabilis et superexaltatus in saecula | Benedicite omnia opera domini dominum | Hymnum dicite et superexaltate eum in saecula | Amen | Benedicite caeli domini dominum | Hymnum | Benedictus angeli domini dominum | Hymnum | Benedictus fontes Maria et flumina domini dominum | Hymnum | Benedictus sacerdotes domini dominum | Hymnum | Benedictus spiritus et animae justorum dominum | Hymnum | Benedictus Anania Azaria Misahel Dominum | Hymnum | Benedicimus patrem et filium cum Sancto Spiritu | Hymnum dicimus et superexaltamus eum in saecula | Amen | |
| 509502.22 Gl | Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis | Laudamus te Benedicimus te Adoramus te Glorificamus te | HYMNUM DICIMUS TIBI gratias agimus propter gloriam tuam magnam Domine Deus rex caelestis deus pater omnipotens | Domine fili unigenite Jesu Christe ALTISSIME | Domine Deus agnus dei filius patris Qui tollis peccata mundi miserere nobis | Qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis | Quoniam tu solus sanctus tu solus Dominus tu solus altissimus Jesu Christe Cum sancto spiritu in gloria Dei patris amen |
| 006238 R | Benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu |
| a06865 H | Exaudi Christe nos patris potens piae celso de semper obsecramus inclyte celso qui solus es deique filius est qui et dilectus ecce matris unicus hymnum perfectum et caterva dicimus | Multis cum sepe dulcibus quevocibus necnon nunc ergo mitigando consimus verbis et corde personemus inclytum servis cum irae Hispaniae fidelibus bis laudet chorus ergo rectae filius | A Christo missus ecce namque apostolus regni regnante et deum patrem inclytum tergens perrexit Indiam potissimam hinc coepit fortis exhibere gloriam omni cum cordis inclyta potentia | Liquens peccata in die superflua o quam laudandas ad dei clementia magnumque facit semper almae filium est quicquam verus ecce verus et deus in caelus namque lucet luce sepius | Aungens fulgensque famulis potentia possint ut rectae semper unda gloria ostendi magnam et altitona in aethera seu terris nempe terrulisque fortia ter nunc quaterque sit deo veae gloria | O Christi sanctae Bartholomae qui Indiam lucis de luce per dei potentiam in regno pastor esse magnae filiamcum praedicasses ecce celsa ad aethera verbis fecisti jam olim inusque saecula | Ergo qui infirmus advenit poposcere mestis vinclis vel ipse tunc vel spite fulgens sanabat immo sancto optimae et collocavit in super perenniter cum sanctis rite Bartolomaeus hic bene | Judex sed fortis et pius piissimus talem quam rite et est habere apostolum legis doctorem in omnibus potissimus et sanctum sanctus et pius piissimus hostemque vincat atque hic apostolus | Mercatur magnae sanctae seu apostole exaudi nostra sepia praeconia liquens peccata nostra vel facinora furvam serpentem et invidam tonissimam judex subverte tergate ter sulfura | Trino sit magna semper ergo gloria acunctis namque filiis perennia et nunc et per saecula saeclorum in omnia unito namque sit deo piissima semper qui et sepe regnat ipse gloria |
| g03207 Pr | Vere quia dignum et justum est invisibilem deum patrem omnipotentem filiumque ejus unigenitum dominum nostrum Jesum Christum cum sancto spiritu toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare | Qui pro nobis aeterno patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit | Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille agnus occiditur ejusque sanguine postes fidelium consecrantur | Haec nox est in qua primum patres nostros fílios Israel eductos de Aegypto Rubrum mare sicco vestigio transire fecisti | Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit | Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi segregatos et caligine peccatorum reddat gratiae sociatque sanctitati | Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit | Nihil enim nobis nasci profuit nisi redimi profuisset | O mira circa nos tuae pietatis dignatio | O inaestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres filium tradidisti | O certe necessarium Adae peccatum quod Christi morte deletum est | O felix culpa quae talem ac tantum meruit habere redemptorem | O beata nox quae sola meruit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit | Haec nox est de qua scriptum est et nox sicut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis | Hujus igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas lavat et reddit innocentiam lapsis maestis laetitiam | Fugat odia concordiam parat et curvat imperia | In hujus igitur noctis gratia suscipe sancte pater incensi hujus sacrifícium vespertinum quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit ecclesia | Sed jam columnae hujus praeconia novimus quam in honorem dei rutilans ignis accendit | Qui licet divisus in partes mutuati tamen luminis detrimenta non novit | Alitur liquantibus ceris quas in substantiam pretiosae hujus lampadis apis mater eduxit | O vere beata nox quae expoliavit Aegyptios ditavit Hebraeos | Nox in qua terrenis caelestia junguntur | Oramus ergo te domine ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus ad noctis hujus caliginem destruendam indeficiens perseveret | In odorem suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur | Flammas ejus lucifer matutinus inveniat | Ille inquam lucifer qui nescit occasum | Ille qui regressus ab inferis humano generi serenus illuxit | Precamur ergo te domine ut nos famulos tuos omneque clerum et devotissimum populum una cum papa nostro N. atque pontifice nostro N. nec non et gloriosissimo rege nostro N. quiete temporum concessa in his paschalibus gaudiis conservare digneris | Per dominum nostrum Jesum Christum filum tum qui tecum vivit et regnat in unitate spiritus sancti deus per omnia saecula saeculorum amen |
| g02840 Gl | Gloria in excelsis deo quem cives caelestes sanctum clamantes laude frequentant et in terra pax hominibus bone voluntatis quam ministri domini verbo incarnato terrenis promiserant laudamus te laudibus cujus astra matutina insistunt benedicimus te per quem omne sacrum et benedictio conceditur atque augetur adoramus te omnipotens adorande colende tremende venerande glorificamus te ut creatura creantem plasma plasmantem figulum figmentum gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam hymnum majestati gratias autem pietati ferentes domine deus rex caelestis quem quisquis adorat in spiritu et veritate oportet adorare deus pater omnipotens domine filii unigenite Jesu Christe domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram. qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen |
| g03201b TcV | Benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu laudemus et superexaltemus eum in saecula |
| 006239 R | Benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu laudemus et superexaltemus eum in saecula |
| a06915.1 H | Adest dies percompta summis gaudiis quae decoratam martirum victoriis excipit sancta debota ecclesia ob hoc decenter in laudes altissimi hymnum promamus cantibus armonicis | Hic vir inluster meritis ac verbibus ab idolorum ultibus nefariis plebes convertit divinis oraculis cultores reddit fidei catholicae et amatores fervidos martyrii | Prompto carorum fratrum nutans animum affatu firmat salubri hortamine parentum quoque conjugumque subolum atque carorum infidelem animum fidei sancte mancipavit cultui | Hinc principante plebium Cromatium Nicostratum vel Claudium vel Castulum necnon et Zoe simul et Castorium adletas fecit Christi dei filium quod incuntanter perferrent martyrium | Qui innovati salutari lavacro signis coruscant virtutibus eminant nam quemdam lapsum quassatis jam membribus restaurat orans illico Tiburtius quae cum parentes Christo munus obtulit | Hic vir inluster merito Cromatius spreto profano cultu idolatriae adherens castae discipline fidei nexus dissolvit famulorum libere mancipans Christo quos jure possideret | Mox se devotum exhibens altissimo reliquid cuncta mundi transitoria adhaesit mente divinis obsequiis student implere indita oracula forum spernit et secretum appetit | Huic caterva adherent credentium perferre pondus nequibens martyrii cum quibus idem in Campano litore Cenobialem vitam geret digniter deo se simul cuncti mactant hostia | Romuleorum Principes sacrilegi ad hec commoti gravius deserviunt et exarsere furoreque rabido in persequendo Christi testes fidei libamen quoque diis nollent exivi | Tunc papa urbis convocato agmine catholicorum secum remanentium quosdam ex illos consecrat praesbiteros quosdam honorat decore Levitico ceteros omnes fecit subdiacones | Sabastiani auctoris studio omnium horum armata confessio ad passionem prosilit intrepida nam Zoe victrix prima vicit dimicans hinc tranquillinus triumphat felicius | Deinde simul Claudius Nicostratus Castor Victorque una cum Simpronio sacra quaerentes corpora per litora subito capti ab insidiantibus salo immersi pro Christo perempti sunt | Post hos beati proeliantes pulcrius Castulus sanctus nec non et Tiburtius superant ignes tortorumque verbera ense prostrati migrant ad caelestia regno adsciti cum turba angelica | Igitur tenti ex hinc nobilissimi gemini fratres set uni vocabulo figuntur ligno ferreis aculeis stimulantur planta pedum clavibus fatentes Christum lancea transfossi sunt | His universo laureati sanguine rutilum sidus lucernaque fulgida diu laetere nullatenus potuit Sabastiani inclyta praesentia ortator quique cunctis fuit strenuus | Hic callidorum conventus insidiis regi oblatus extat imperterritus et sciscitatur numina cur temneret Christum cunctanter laudando confessus est esse cum patre deum sempiterniter | Hujus ad vocem furens judex impius jubet in campo hunc sagitis insui quo genus poenae huic ad exitium putans prodesse sibi ad vindicium amens relinquit ipsum velut mortuum | Nullo beatus dolore conteritur cum armaretur divinis virtutibus set convalescens jam virtute praeditus persecutorem obviat modestius proponens morem christiani dogmatis | Immanis ille denuo deserviens fraglis concidi dei sanctum imperat indesinenter usque dum deficeret set mox ut ipsam perferret sententiam spiritum efflat ad patria caelica | Adstote dei gloriosi martyres adstote christi milites fortissimi ferte favorem vobis obsequentibus patrocinate vobis diligentibus et sufragate christiano cetui | En clerus omnis atque sacerdotium en setas omnis sexus vel conditio vestris congaudent hodie victoriis praebete cunctis congrua remedia hac quaeque vestris competunt jam meritis | Qui postulata conferendo plebibus et munimenta Christo servientibus omnibus sitis perenne solatium ad reserandum paradisi aditum qui hujus festum veneramur gaudium | Praesta oramus trinitas indifferens desiderata tibi confitentibus qui solus nomen deitatis obtines pater cum filio atque sancto spiritu in trinitate regnas in perpetuum | Amen |
| a00363 R | Adoramus patrem et filium cum sancto spiritu |