Cavete ergo ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in sinagogis suis flagellabunt vos et ad presides et reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus
Locutus est dominus discipulis suis dicens eis ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices quasi columbae alleluia alleluia
Cum tradiderunt vos nolite cogitare quomodo autquid loquamini dabitur enim vobis in illa ora quid loquamini non enim vos estis qui loquimini sed spiritus patris vestri qui loquitur in vos
Cavete ergo ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in sinagogis suis flagellabunt vos et ad presides et reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus