| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| g03546 | SNCT | Sanctus deus sanctus fortis sanctus inmortalis miserere nobis |
| g03546a | SNCTV | Laudate dominum omnes gentes et collaudate eum omnes populi |
| g03546b | SNCTV | Quoniam confirmata est misericordia ejus super nos et veritas domini manet in aeternum |
| g03546c | SNCTV | Gloria et honor |
| ah50181 H | Aurea lux terrae dominatrix inclita salve Quae domibus nostris nunc benedicta venis Larga maneto tuis semper clarissima servis Qui tibi mente canunt carmen et ore ferunt [5] Plus hodie solito radiat sol clarus in alto Cumque serena venis nubila cuncta teris Floribus arva nitent quia te nos visere cernent Fetibus atque solum germinat omne bonum Gloria magnificae rutilas celsissima romae [10] Atque Italos radiis comis amoena tuis At tibi se famulam praebet Germania fidam Saepius et facie te cupit aspicere Caesaris ipsa decus populorum corrigis actus Pluribus et validis imperitans populis [15] Nunc sine fine vale miserans et nostra tuere Sit tibi magna salus laus honor atque decus |
| 008264c HV | Sit tibi Jesu benedicte Domine gloria virtus honor et imperium una cum patre sanctoque paraclito cum quibus regnas Deus ante saecula |
| 830447.1 H | Gaude mater ecclesia laetam agens memoriam quae novae prolis gaudia mittis ad caeli curiam | Praedicatorum ordinis dux et pater Dominicus mundi jam fulget terminis civis effectus caelicus | Carnis liber ergastulo caeli potitur gloria pro paupertatis cingulo stola dotatur regia | Fragrans odor de tumulo cum virtutum frequentia clamat pro Christi famulo summi regis magnalia | Trino deo et simplici laus honor virtus gloria qui nos prece Dominici ducat ad caeli gaudia | Amen |
| 007840.Tp1 Tp | Olim prophetae praedixere nasciturum Christum ex virgine sicut David in psalmo reffert egrediens | Tamquam sponsus procedens de thalamo suo | Gloria laus et potestas decus atque virtus sit perennis honor Jesu Christo et aeterno canamus omnes |
| g01271.Tp26 Tp | Gloria splendor honor decus et veneratio perpes |
| a07806 H | Intronizatur hodie Dominicus vir inclytus in sede regni gloria coronae tribus preditus | Mundi certans aureola auream victor meruit bina gaudet aureola dum virgo et doctor docuit | Dominicus hic dicitur quod fuit custos domini cunctis pius obsequitur invidiosus nemini | Hic velut stella rutilans sic splendet in Hispania jam coram deo jubilans ovat in caeli curias | Sit deitati simplici decus honor imperium Christus prece Dominici det nobis virae proemium | Amen |
| 006411d V | Gloria pie trinitati honor et virtus sit unitati potestas et regnum deitati summa victoria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper |
| 509502.Tp268 Tp | Tibi laus imperium salus victoria gratia potestas gloria decus et honor permanebit in eternum |
| g04759 In | Salve sancte custos quem ad mei custodiam divina pietas destinavit cui sit honor et gloria in saecula saeculorum |
| a05750 H | Jucundetur ecclesia dulce producens canticum de cujus horto lilia fructum reddunt mirificum | Fructu vitae jam vescitur ludovicus in gloria cujus vitae dignoscitur resplenduisse gratia | De quieto regimine gloriabantur subditi nullo pressi gravamine tutela regis inclyti | Impendebat obsequium infirmis et debilibus non negans beneficium personis indigentibus | Trino deo et simplici laus honor virtus gloria qui nos regis mirifici coronet per suffragia |