Full text:
Aeterne deus per Christum dominum nostrum | Quem beata virgo pariter et martyr Eulalia et diligendo timuit et timendo dilexit | Illique conjuncta est moriendo cui se consecraverat castae vivendo | Et pro eo temporalem studuit sustinere penam ut ab eo perciperet gloriam sempiternam | Quae dum duplicem vult sumere palmam in sacri certaminis agone et de corporis integritate et de fidei puritate laboriosus duxit longa antiqui hostis sustinere temptamenta quam vitam presentem cito amittere per tormenta | Quoniam cum in martirio proponantur ea quae terreant in carnis vero delectaminis ea quae mulceant molestius sustinetur hostis occultus quam superetur infestus | Cum ergo in utroque tui sit muneris quod vicit quia nihil valet humana fragilitas nisi tua hanc adivuet pietas pro nobis quaesemus tuam pietatem eoret quem a te accepit ut vinceret | Et quae unigeniti tui intrare meruit thalamum intercessione sua inter mundi hujus adversa nobis praestet auxilium | Per quem
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
E-VI Ms. 66 f. 23v
- Log in to post comments