| 007208b V | Exaudi deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam intende in me et exaudi me |
| 920038 PS | In finem ipsi Idithun canticum David | Dixi custodiam vias meas locutus sum in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me | Obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est | Concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis | Locutus sum in lingua mea notum fac mihi domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi | Ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens | Verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea | Et nunc quae est exspectatio mea nonne dominus et substantia mea apud te est | Ab omnibus iniquitatibus meis erue me opprobrium insipienti dedisti me | Obmutui et non aperui os meum quoniam tu fecisti | Amove a me plagas tuas | A fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus verumtamen vane conturbatur omnis homo | Exaudi orationem meam domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei | Remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero |
| 920054 PS | In finem in carminibus intellectus David | Exaudi deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam | Intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum | A voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitates et in ira molesti erant mihi | Cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me | Timor et tremor venerunt super me et contexerunt me tenebrae | Et dixi quis dabit mihi pennas sicut columbae et volabo et requiescam | Ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine | Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et tempestate | Praecipita domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate | Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas et labor in medio ejus | Et injustitia et non defecit de plateis ejus usura et dolus | Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo | Tu vero homo unanimis dux meus et notus meus | Qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo dei ambulavimus cum consensu | Veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum | Ego autem ad deum clamavi et dominus salvabit me | Vespere et mane et meridie narrabo et annuntiabo et exaudiet vocem meam | Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum | Exaudiet deus et humiliabit illos qui est ante saecula non enim est illis commutatio et non timuerunt deum | Extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum ejus | Divisi sunt ab ira vultus ejus et appropinquavit cor illius molliti sunt sermones ejus super oleum et ipsi sunt jacula | Jacta super dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem justo | Tu vero deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te domine |
| h03191 ANT | Exaudi orationem meam et deprecationem meam deus percipe lacrimas meas ne sileas a me |
| g02588 Al | Alleluia Exaudi deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam intende in me et exaudi me |
| g01645 Al | Alleluia Exaudi orationem meam domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas quoniam advena ego sum apud te et peregrinus |
| 920060 PS | In finem in hymnis David | Exaudi deus deprecationem meam intende orationi meae | A finibus terrae ad te clamavi dum anxiaretur cor meum in petra exaltasti me deduxisti me | Quia factus es spes mea turris fortitudinis a facie inimici | Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula protegar in velamento alarum tuarum | Quoniam tu deus meus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum | Dies super dies regis adjicies annos ejus usque in diem generationis et generationis | Permanet in aeternum in conspectu dei misericordiam et veritatem ejus quis requiret | Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi ut reddam vota mea de die in diem |
| g00757 Of | Exaudi deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam intende in me et exaudi me |
| 600826 R | Exaudi orationem meam domine et deprecationem meam et ab omnibus iniquitatibus meis erue me quoniam incola ego sum apud te et peregrinus |