| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| In finem pro iis qui commutabuntur David | Salvum me fac deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam | Infixus sum in limo profundi et non est substantia veni in altitudinem maris et tempestas demersit me | Laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in deum meum | Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste quae non rapui tunc exsolvebam | Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita | Non erubescant in me qui exspectant te domine domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te deus Israel | Quoniam propter te sustinui opprobrium operuit confusio faciem meam | Extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae | Quoniam zelus domus tuae comedit me et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me | Et operui in jejunio animam meam et factum est in opprobrium mihi | Et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam | Adversum me loquebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum | Ego vero orationem meam ad te domine tempus beneplaciti deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae | Eripe me de luto ut non infigar libera me ab iis qui oderunt me et de profundis aquarum | Non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum | Exaudi me domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me | Et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me | Intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me | Tu scis improperium meum et confusionem meam et reverentiam meam | In conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me improperium exspectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni | Et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto | Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum | Obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva | Effunde super eos iram tuam et furor irae tuae comprehendat eos | Fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet | Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt | Appone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in justitiam tuam | Deleantur de libro viventium et cum justis non scribantur | Ego sum pauper et dolens salus tua deus suscepit me | Laudabo nomen dei cum cantico et magnificabo eum in laude | Et placebit deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas | Videant pauperes et laetentur quaerite deum et vivet anima vestra quoniam exaudivit pauperes dominus et vinctos suos non despexit | Laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis | Quoniam deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Juda et inhabitabunt ibi et hereditate acquirent eam | Et semen servorum ejus possidebit eam et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea | 920068 | PS |
| In finem psalmus David | Cum venit ad eum Nathan propheta quando intravit ad Bethsabee | Miserere mei deus secundum magnam misericordiam tuam et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam | Amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me | Quoniam iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum contra me est semper | Tibi soli peccavi et malum coram te feci ut justificeris in sermonibus tuis et vincas cum judicaris | Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea | Ecce enim veritatem dilexisti incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi | Asperges me hyssopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor | Auditui meo dabis gaudium et laetitiam et exsultabunt ossa humiliata | Averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele | Cor mundum crea in me deus et spiritum rectum innova in visceribus meis | Ne projicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me | Redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me | Docebo iniquos vias tuas et impii ad te convertentur | Libera me de sanguinibus deus deus salutis meae et exsultabit lingua mea justitiam tuam | Domine labia mea aperies et os meum annuntiabit laudem tuam | Quoniam si voluisses sacrificium dedissem utique holocaustis non delectaberis | Sacrificium deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum deus non despicies | Benigne fac domine in bona voluntate tua Sion ut aedificentur muri Jerusalem | Tunc acceptabis sacrificium justitiae oblationes et holocausta tunc imponent super altare tuum vitulos | 920050 | PS |
| In finem psalmus David ad te domine levavi animam meam | Deus meus in te confido non erubescam | Neque irrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur | Confundantur omnes iniqua agentes supervacue vias tuas domine demonstra mihi et semitas tuas edoce me | Dirige me in veritate tua et doce me quia tu es deus salvator meus et te sustinui tota die | Reminiscere miserationum tuarum domine et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt | Delicta juventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei tu propter bonitatem tuam domine | Dulcis et rectus dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via | Diriget mansuetos in judicio docebit mites vias suas | Universae viae domini misericordia et veritas requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus | Propter nomen tuum domine propitiaberis peccato meo multum est enim | Quis est homo qui timet dominum legem statuit ei in via quam elegit | Anima ejus in bonis demorabitur et semen ejus hereditabit terram | Firmamentum est dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis | Oculi mei semper ad dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos | Respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego | Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me | Vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea | Respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me | Custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te | Innocentes et recti adhaeserunt mihi quia sustinui te | Libera deus Israel ex omnibus tribulationibus suis | 920024 | PS |
| Christe pater misericordiarum qui tempus acceptabile reis indulges reminiscere miserationum tuarum et quos hucusque toleras ad paenitentiam compunge peccavimus domine in omnem justitiam tuam et iniquitates nostrae abstulerunt nos et tu iratus es et avertisti faciem tuam et possederunt nos domini absque te sed respice tu pater noster es et nos lutum ne irascaris satis neque multitudinem viscerum tuorum super nos contineas ultra sed parce placare attende et fac nobis juxta multitudinem benignitatis tuae ut in die bona quam tu fecisti o fons David patens in ablutione menstruatae nec confundamur in nobis sed laetemur in te | 001784 | A |
| Secundum multitudinem miserationum tuarum deus lava me ad injustitia mea mala mea dimitte et omnes iniquitates meas dele | h04199 | ANT |
| Exaudi nos domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice nos domine | 002770 | A |
| Miserere mei deus secundum magnam misericordiam tuam et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas usquequaque lava me ab injustitia mea et a peccato meo munda me | h00059a | SCRV |
| Exaudi nos domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice nos domine | g02304 | In |