| 003327 A | Induit dominus fortitudinem et praecinxit se virtute |
| 006783za V | Propterea decorem induit te dominus |
| 008257d HV | Praesepe poni pertulit qui lucis auctor exstitit cum patre caelos condidit sub matre pannos induit |
| 600767 R | Elegit eum dominus et excelsum fecit eum statuit ei testamentum aeternum circumcinxit eum zona justitiae et induit eum corona gloriae |
| g00013 In | Gaudens gaudebo in domino et exsultabit anima mea in deo meo quia induit me vestimentis salutis et indumento justitiae circumdedit me quasi sponsam ornatam monilibus suis |
| ah54253 Sq | Res est admirabilis virgo venerabilis parit sed intacta | Operante spiritu sine viri coitu genetrix est facta | Cardine de supero rore salutifero venter fecundatur | Peperit fecunditas et sacra virginitas integra servatur | Sicut ros in gramine descendit in virgine verbum summi patris | Patrem non deseruit et mortalem induit formam alvo matris | Sicut terram pluvia sic divina gratia virginem fecundat | Sanctus eam spiritus a peccato penitus abluit et mundat | Non est opus hominis sed est opus numinis et magnae virtutis | Quae virum non noverat concipit et generat auctorem salutis |
| h00267a PRLGV | Induit dominus fortitudinem ... |
| a03284 H | Jam noctis umbrae concidunt dies cupita nascitur qua virgini Scholasticae sponsus perennis jungitur | Brumae recedit taedium fugantur imbres nubibus vernantque campi siderum aeternitatis floribus | Amoris auctor evocat dilecta pennas induit ardens ad oris oscula columba velox evolat | Quam pulchra gressum promoves o cara proles principis Nursinus abbas adspicit grates rependit numini | Amplexa sponsi dextera metit coronas debitas immersa rivis gloriae deique pota gaudiis | Te Christe flos convallium patremque cum paraclito cunctos per orbis cardines adoret omne saeculum |
| h04448 VAR | Dignum et justum est vere dignum et sanctum est nos tibi semper gratias agere laudesque referre domine sanctae pater omnipotens et Christe deus | Quid mihi tribuas ut in tuis laudibus semper resonent fauces meae qui erigis a terra inopem et ab stercore exaltas pauperem | Da directum et bene sonantem in ore meo ministrare sermonem | Omnipotentem deum substantie vitalis exordium | Creature universalis auctorem dominum salutarem opificem vocalis eglesiae personet canora laudatio ut ipsi rependat lingua misterium de cujus imperio sumsit officium | Dignum est ut sponsi coruscantis adventum accensis prestoletur fidelis turba luminibus ne nubtialis habitaculi respueret habere consortes quos sub veterum umbraculo peccatorum prevenerit dormientes | Quid dignius quid quae sublimius quam ut tibi vigilet in spe aeternitatis resuscitata mortalitas cui totum ex origine totum debet ex munere vel quod formatur ex nihilo vel quod reparatur ex perdito | Tu vas quod thronum culpa dederat in ruinam figuli miserantis effectu de favillis cineribus quae collectum spiritum vivificantes salvasti ut faceres ex adoptione liberos quos retinere videras ex praevaricatione captivos | Tu novellae vitis germina fecunda plantasti ut antiquorum tabesceret suavitas amara pomorum | Nunc de ciborum mittas vita non lavitur | Solvit gratia quos vinxit illecebra | De arbore creata nox criminis sed de ligno genita lux salutis | Vetuisti opera manum tuarum clemens operator interfici perpetue mortis excidio | Paradisi januam quam piaculum laetate dum nuberat dextera misterii caelestis aperuit | Id perfecte judicans esse pietatis ut quibus ad vitam fueras largitus introitum tribueres et regressum | Mortificantur ex lapsu vivificantur ex pretio | Redemti clementius quam creasti namque ibi deus operatus ut faceret hic passus est ut prode esset | Induit carnem set non exuit majestatem | Nostram substantiam expetens sed propriam non relinquens | Cum corpore editus set intemerato pudore conceptus temporalis ex virgine set coeternus in patrem | Humilians divina ut possit elevare terrestria | Cui tanti fuit salvatio ut ne nos perderemus caelum ille pateretur inferna | Suscepit mors quem tenere non potuit | Amplificata succesu set de vacuam spolit | Exsultavit in raptu et occidit in tropheo | In se refusa defecit extremitas postquam vite ad petere temptabit auctorem et dum ambit illicita perdidit ad quem sit | Adest nox lumine donata perpetuo dominicis sanctificata victoris quae recidium mundi sortita natalem de bella tu funeris regione triumphos Christi resurgentis excepit | Quae transgresionis maculas fluentis lavacri salutaris abs tergit | Quae veternosa criminis indumenta tactu liquidi resolvit elementi | In qua mercem sanguinis praesentat unda baptismatis et dum vetus culpa decidit novus homo consurgit |
| 003328 A | Induit me dominus cyclade auro texta et immensis monilibus ornavit me |