| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Te deum laudamus te dominum confitemur | Te aeternum patrem omnis terra venerantur | Tibi omnes angeli tibi caeli et universae potestates | Tibi cherubim haec seraphim incessabili voce proclamant | Sanctus sanctus sanctus domine deus sabaoth pleni sunt caeli et terrae gloria majestatis gloriae tuae | Te gloriosus apostolorum chorus | Te prophetarum laudabilis numerus | Te martyrum candidatus laudat exercitus | Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia | Patrem immensa majestatis | Ad venerandum tuum verbum unigenitum filium sanctum quoque paraclytum spiritum | Tu rex gloriae Christus | Tu patris sempiternus es filius | Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum | Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum | Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris judex crederis esse venturus | Te ergo quaesumus domine tuis famulis subveni quos pretioso sanguine redemisti | Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria munerari | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae | Et rege eos et extolle illos usque in saeculum et in saecula saeculorum amen | Per singulos dies benedicimus te et laudamus nomen tuum in aeternum et in saeculum saeculi | Dignare domine diem istum sine tribulatione et a peccato nos custodire | Miserere nobis domine miserere nobis | Fiat domine misericordia tua super nos sanctis speravimus in te | In te domine speravi non confundar in aeternum | Parce domine parce populo tuo et sedes in opprobrium hereditatem suam | a03009.1 | H |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Laudemus Dominum quem laudat caelicus ordo LAUDAMUS TE Nomen et imperium cujus est semper benedictum BENEDICIMUS TE Cuncta poli jubilatio quem veneranter adorat ADORAMUS TE Gloria digna tuis qui confers premia sanctis GLORIFICAMUS TE Qui pietate tuis sola misereris alumnis GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM Machina te caeli te laudat spiritus omnis DOMINE DEUS REX CAELESTIS Sanctus ter seraphin sanctus resonent tibi sanctus DEUS PATER OMNIPOTENS Plebibus et nostris pius esto vocibus istis DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE Pectora nostra tuo confirma numine sancto DOMINE DEUS Sordibus a cunctis nos munda Christe piaclis AGNUS DEI Aeterni patris ingeniti splendorque perennis FILIUS PATRIS Ut sceleris sine labe tibi placeat tuus orbis QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS Mentibus ut puris valeamus psallere tibi QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Principium sine principio sine temporis aevo QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Flectitur omne genu cui subditur atque potestas QUONIAM TU SOLUS SANCTUS Rex regum Dominus residens super astra polorum TU SOLUS DOMINUS Cuncta tenens summoque regens moderamine verbi TU SOLUS ALTISSIMUS Qui caelum terramque tenes mare necne profundum JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | 509502.Tp030 | Tp |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX BONAE VOLUNTATIS | 1 Aureas arces super astra structas coetibus sanctis dedit angelorum LAUDAMUS TE BENEDICIMUS TE | [2 Quem creatura benedicit omnis cuncta quem celi sacra plebs adorat] ADORAMUS TE GLORIFICAMUS TE |3 In quibus gaudent Domini tuentes gaudia vultus GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM | 4 Nos Dei salvans veneranda proles virginis sacrae generatus alvo DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS 5 Passus haud labe deitatis alme tegmine carnis DOMINE FILI UNIGENITE IESU CHRISTE 6 Ergo persona manet una forma per quam usia gemina coruscans DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS | 7 Emmanuele specie fideli intimat unum QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS | 8 Qui dolens mundum sceleris veternis mole depressum miserans aevum QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM | 9 In crucis ligno moriens resolvit vincula mortis QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS 10 Clarus ad dextram residens paterna regnant in caelis patri coaeternus [totius mundi moderans habenas] QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS IESU CHRISTE | [11 Veritas virtus via lux salusque vita perennis] 12 Atque compar spiritui sancto famulos gubernas caelitus Dei CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | ah47210 | Tp |
| Te deum laudamus te dominum confitemur | Te aeternum patrem omnis terra veneratur | Tibi omnes angeli tibi caeli et universae potestates | Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth | Pleni sunt caeli et terra majestatis gloriae tuae | Te gloriosus apostolorum chorus | Te prophetarum laudabilis numerus | Te martyrum candidatus laudat exercitus | Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia | Patrem immense majestatis | Venerandum tuum verum et unicum filium | Sanctum quoque paraclytum spiritum | Tu rex gloriae Christe | Tu patris sempiternus es filius | Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum | Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum | Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris | Judex crederis esse venturus | Te ergo quaesumus tuis famulis subveni quos pretioso sanguine redemisti | Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria munerari | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae | Et rege eos et extolle illos usque in aeternum | Per singulos dies benedicimus te | Et laudamus nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi | Dignare domine die isto sine peccato nos custodire | Fiat domine misericordia tua super nos quemadmodum speravimus in te | a03009 | H |
| Te deum laudamus te dominum confitemur | Te aeternum patrem omnis terra veneratur | Tibi omnes angeli tibi caeli et universae potestates | Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth | Pleni sunt caeli et terra majestatis gloriae tuae | Te gloriosus apostolorum chorus | Te prophetarum laudabilis numerus | Te martyrum candidatus laudat exercitus | Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia | Patrem immense majestatis | Venerandum tuum verum et unicum filium | Sanctum quoque paraclytum spiritum | Tu rex gloriae Christe | Tu patris sempiternus es filius | Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum | Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum | Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris | Judex crederis esse venturus | Te ergo quaesumus tuis famulis subveni quos pretioso sanguine redemisti | Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria munerari | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae | Et rege eos et extolle illos usque in aeternum | Per singulos dies benedicimus te | Et laudamus nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi | Dignare domine die isto sine peccato nos custodire | Miserere nostri domine miserere nostri | Fiat misericordia tua domine super nos quemadmodum speravimus in te | In te domine speravi non confundar in aeternum | 909010 | Va |
| In finem pro iis qui commutabuntur testimonium Asaph psalmus | Qui regis Israel intende qui deducis velut ovem Joseph qui sedes super cherubim manifestare | Coram Ephraim Benjamin et Manasse excita potentiam tuam et veni ut salvos facias nos | Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus | Domine deus virtutum quousque irasceris super orationem servi tui | Cibabis nos pane lacrimarum et potum dabis nobis in lacrimis in mensura | Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos | Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus | Vineam de Aegypto transtulisti et ejecisti gentes et plantasti eam | Dux itineris fuisti in conspectu ejus plantasti radices ejus et implevit terram | Operuit montes umbra ejus et arbusta ejus cedros dei | Extendit palmites suos usque ad mare et usque ad flumen propagines ejus | Ut quid destruxisti maceriam ejus et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam | Exterminavit eam aper de silva et singularis ferus depastus est eam | Deus virtutum convertere respice de caelo et vide et visita vineam istam | Et perfice eam quam plantavit dextera tua et super filium hominis quem confirmasti tibi | Incensa igni et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt | Fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi | Et non discedimus a te vivificabis nos et nomen tuum invocabimus | Domine deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus | 920079 | PS |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Quae Deo manet accepta super omne munus LAUDAMUS TE Quem caelitus laudant virtutes cunctae caelorum atque angelicorum ordinum BENEDICIMUS TE Qui ante saecula extas benedictus conditor orbis qui tuos misericors ab inferni sedibus eduxeras ADORAMUS TE Cujus potestas sine fine praemia tribuit sanctis GLORIFICAMUS TE Non meritis nostris sed tua pace suffulti GRATIAS AGIMUS TIBI Qui nos a morte solvens tuos fratres vocitare dignatus es PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | 509502.Tp558 | Tp |
| GLORIA .. VOLUNTATIS Laudat in excelsis caelum terramque regentenm angelicus coetus laudat et omnis homo LAUDAMUS TE Te benedicit ovans angelorum celsa potestas et mortalis homo te benedicit ovans BENEDICIMUS TE Te veneranter adorant cuncta caterva polorum te tellus pelagus laudat adorat amat ADORAMUS TE Glorificant Dominum rutilantia sidera caeli glorificant te rex cuncta creata tua GLORIFICAMUS TE Grates immensas cogit xx [reddit tibi caelicus ordo??] et tibi Domino sic bo xxxxxxx AGIMUS TIBI .. TUAM [O pater] omnipotens o pulchri conditor orbis O rex caelorum parce tuo populo DOMINE DEUS ..OMNIPOTENS O fili patris o magni gloria mundi exaudi plebem o pie Christe tuam DOMINE FILI .. JESU CHRISTE .. FILIUS PATRIS Qui dampnas mundi damnati crimina damna nostra tuis tribue bona cuncta bone QUI TOLLIS .. NOBIS Qui super astra sedes ad dextram patris in alto Rex caelo famulis tu miserere [tuis] QUI SEDES..NOBIS Tu quoniam solus sancto qui sanguine sanctus sanctificas mundum nostra piacla pians QUONIAM TU SOLUS SANCTUS Tu solus Dominus dominans caelestia regna dextra terrarum et tua sceptra tenens TU SOLUS DOMINUS Tu solus regnum princeps altissimus orbis Quem totus laudat glorificatque Deus TU SOLUS ALTISSIMUS .. AMEN | ah47170.1 | Tp |