| h00583a ALLV | Deus meus es tu * |
| h02859a ANTV | Quia tu es deus meus et fortitudo * |
| h01434a ALLV | Deus meus es tu et confitebor * |
| h00331b ALLV | Deus meus es tu et confitebor * |
| 007932 W | Adjutor meus es tu domine R. Ne derelinquas me neque despicias me deus salutaris meus |
| h04719 CaH | Domine deus Israel non est similis tui deus in caelo et in terra qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo | Qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei et quae ore promiseras opere conplesti sicut et praesens tempus probat | Nunc ergo domine deus Israel imple servo tuo David patri meo quaecumque locutus es dicens | Non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israel | Ita tamen si custodierint filii tui vias meas et ambulaverint in lege mea sicut et tu ambulasti coram me | Et nunc domine deus Israel firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David | Ergone credibile est ut habitet deus cum hominibus super terram | Si caelum et caeli caelorum non te capiunt quanto magis domus ista quam aedificavi | Sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui et obsecrationem ejus | Domine deus meus audias preces quas fundit famulus tuus coram te ut aperias oculos tuos super domum istam diebus et noctibus super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum et exaudires orationes quas servus tuus orat in eo | Exaudi preces famuli tui et populi tui Israel quicumque oraverit in loco isto | Exaudi de habitaculo sancto tuo id est de caelis et propitiare tu es enim deus meus | Aperiantur quaeso oculi tui et aures tuae intentae sint ad orationem quae fit in loco isto | Nunc igitur consurge domine deus meus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae | Sacerdotes tui domine deus induantur justitiam et sancti tui laetentur in bonis | Domine deus ne avertas faciem Christi tui memento misericordiarum David servi tui |
| h02611 RS | Vir dei sanctus dum aspiceret in caelum voce magna clamabat tu es deus meus et dominus meus quem vidi in quem credidi quem dilexi ne me patiaris ab impio judice deponi quia jam excreta sanctae crucis agnosco |
| h02867 ANT | Dixi domino deus meus es tu |
| h01843a ANTV | Benedictus dominus deus Israel patris nostri ab aeterno et usque in aeterno | Tua est domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus | Cuncta enim quae in caelo sunt et in terra tua sunt | Tuum domine regnum et tu es super omnes principes | Tuae divitiae et tua est gloria et tu dominaris omnibus | In manu tua virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium omnium | Nunc igitur deus noster confitemur tibi et laudamus nomen tuum inclytum | Quis ego et quis populus meus ut possimus tibi haec universa promit terrae | Tua sunt omnia et quae de manu tua accepimus dedimus tibi | Peregrini enim sumus coram te et advenae sicut omnes patres nostri | Dies nostri quasi umbra super terram et nulla est mora | Domine deus Abraham et Isaac et Israel patrum nostrorum custodi in aeternum hanc voluntatem cordis nostri et semper in veneratione tua mens ista permaneat |
| h00165 RS | Alleluia misericordia mea alleluia refugium meum alleluia susceptor meus et liberator meus es tu deus meus alleluia |